pars negotians primae partis putabitur pars negotians primae partis…
Post on 22-Dec-2015
251 Views
Preview:
TRANSCRIPT
Quid tibi videtur? Pulcherrime dicitur, nonne?
Minime!, id non bene videtur…
Qua enim re?
Nescio. Iterum audire vellem…
Tum: pars, inquit, negotians primae partis putabitur pars negotians
primae partis…
Ohe, nunciam melius audiri videtur…
Mos omnia vincit. Iterum si voles, legam.
,
Legitur enim partem negotiantem primae partis primae partis negotiantem partem putandam, partem autem negotiantem
primae partis hoc in contractu putandam… At, me hercle, qua re nos nugis talibus moti rixaturi? Scindamus
potius contractum!
Secunda autem pars cuiusdam pedifollici certaminis a me ipso nuper visi melior quam prima factast. Immo
etiam, eius arbiter tunsus est!!
Heus, audi! Quid impedit ne prima pars
secundae partis negotiantis secundae partis prima pars fiat?
Satis verborum! Contractum iterum
scindamus, si audes!
Quid tibi displiceat?
Quodcumque est id mihi displicet!!
Fiat, veterem amicitiam minimi momenti causa ne
deleamus!! Seca!!
Insequenti loco quoddam tibi displiciturum inest.
Optime. Verbum tuum mihi sufficit. Dic mihi: verbumne
meum tibi sufficit?Nequaquam, ut facile cogitari possit!!
Audi, amice: qua re fit ut contractus meus
minor quam tuus sit?
Nescio. Causa enim haec forte erit, quod tu brevior me sis…
Festina lente: quid hac in linea
legi possit?Minimi momenti res: de
communi omnibus in contractibus clausula
agitur…
Res ita se habet: hic contractus, unius aut
ambarum negotiantium partium amentia plane
reperta, omnibus in clausulis inanis atque nullus fiet.
Bono animo sis: communis omnibus contractibus res fit: de clausula salutis causa agitur…
At nescio utrum…
top related