basil is cus
DESCRIPTION
bazyliszekTRANSCRIPT
Petri Andreae MatthioliCommentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando
CivardiLiber sextus
pagina 707
quae in Italia pluribus in locis reperiuntur, est nostra quinta
essentia, ex aqua vitae et antidoto nostro confecta.Quippe cum
tenuium admodum sit partium, ictu oculi in universum corpus
diffunditur, venas, et arterias confestim permeans.Unde prohibet,
ne sanguis et spiritus in vasis refrigerati cogantur: atque acuto
calore innato, veneni vim arcet potentissime, idque superat
citissime.Cap. LV
BASILISCUSERASISTRATUS in libro, quem de medicaminibus, et venenis
condidit, de vocato basilisco scite ita refert. Cum basiliscus
momorderit, vulnus ad auri colorem efflavescit.Itaque in plurimis,
quae virus eiaculantur, comites notae ita se habent. Ad basilisci
morsum, ut idem Erasistratus author est, auxiliatur castorii
drachma in vino pota: item papaveris succus.Ictuum remedia ita se
habent.[Basilisci varia historia.] MULTIPLEX variaque est apud
ferarum scriptores Basilisci historia, quem Latini Regulum vocant.
Sunt enim qui scribant tantae perniciei animal esse Basiliscum, ut
solo oculorum intuitu, alii sibilo tantum, alii halitu, alii vero
morsu, homines statim interimat. Nec desunt qui vulgi opinionem
secuti, ex antiqui galli ovo hanc saevissimam feram nasci putant.
Ex hac itaque historiae varietate, ac inconstantia facile adducor,
ut credam, plerosque historiam basilisci, ut fabularem,
descripsisse. Id quod etiam probe Dioscorides sensisse, atque adeo
nostro iudicio adstipulari videtur. Siquidem is ne cum aliis
accusaretur, Erasistratum citavit, authoremque historiae huius
fecit. Basilisci meminit Galenus libro de theriaca ad Pisonem (si
tamen liber ille inter legitimos censetur) ubi sic inquit.
Basiliscus bellua subflava, et triplici frontis apice munita,
tantummodo conspectus, et quando sibilat auditus, videntes se, et
audientes necat: atque si quod alium animal illum etiam mortuum
attingit, statim moritur. Hinc aiunt omne aliud reptilium genus
cavere, ne basilisco vicinum habitet. Libro vero X. capite primo de
simplicium medicamentorum facultatibus idem contra Xenocratem
scribens, non omnino Basilisci historiam comprobare videtur, sic
inquiens. Nam bestiam seu feram regiam, quam vocant [GR], ne videre
quidem mihi unquam contigit: et si vera sunt, quae de illa
referuntur, periculosum etiam est vel prope acceder ad hoc animal.
Aelianus praeterea Basiliscum tanta veneni acuitate, et immanitate
pollere ait, ut quanvis magnitudine dodrantalem non excedat
mensuram; serpentes tamen omnes etiam ingentes suo duntaxat halitu
extinguat, adeo ut virga quoque e longiquo contactus, illico
tangentem conficiat. Huius item horrendissimae ferae historiam
tradidit Plinius libro VIII. capite XXI. ubi ita scriptum reliquit.
Apud Hesperios Aethiopas fons est Nigris, ut plerique existimavere,
Nili caput, ut argumenta, quae diximus, persuadent. [Catoblepas.]
Iuxta hunc fera appellatur Catoblepas, modica alioquin, caeterisque
membris iners, caput tantum praegrave aegre ferens: id deiectum
semper in terram.Alias internecio humani generis, omnibus, qui
oculos eius videre, confestim expirantibus. Eadem et Basilisci
serpentis est vis.Cyrenaica hunc generat provincia, duodecim non
amplius digitorum magnitudine, candidam in capite macula, ut quodam
diademate insigni.Sibilo omnes fugat serpentes: nec flexu
multiplici, nec ut reliquae, corpus impellit, sed celsus et erectus
in medio incedens. Necat frutices non contactos modo, verum et
afflatos, exurit herbas, rumpit saxa. Talis vis malo est.Creditum
quodam ex equo occiso hasta, et per eam subeunte vi non equitem
modo, sed equum quoque absumptum. Huic tali monstro (saepe enim
enectum concupivere reges videre) mustelarum virus exitio est: adeo
naturae nihil placuit esse sine pari. Iniiciunt eas cavernis,
facile cognitis sola tabe. Necant illae simul odore, moriunturque,
et naturae pugnam conficiunt.Haec de basilisco Plinius.[Plura
fabulosa in Basilisci historia.] Quem tamen plura cum aliis
fabulosa{narasse} putamus. Nam si tantum oculorum intuitu, sibilo,
aut halitu hominem interficit,non equidem video, quomodo factum
sit, ut ii qui ipsum viderunt, eiusque faciem adnotarunt, ex quorum
postea relatione huius fere historiam plerique descripserunt,
incolumes evaserint: praesertim cum tam parvum sit animal, ut nisi
e propinquo loco conspici possit. Atque adeo hinc mihi impossibile
videtur, quin ipse aspicientes non viderit, cum (ut Plinius refert)
non multiplici flexu incedat, ut reliquae ferae, sed celsus, et
erectus: vel quod ex infecto circumstante aere, qui viderunt non
perierint. Caeterum cum Erasistratus his fabulis nullam fortasse
fidem adhiberet, certoque sciret Basiliscum morsu tantum, ut aliae
ferae, homines interimere, eius duntaxat morsus curationem
instituit. Verum quandoquidem huiusce veneni vis adeo vehemens, et
immanis existit, ut expurgari non possit, non est cur plura hic
referam, quam ex Erasistrato memoriae prodidit Dioscorides. Quem
ducem et authorem secuti, ut ipse suis de medica materia libris hoc
sexto finem imposuit; ita nos nostris in eos commentariis, quos ad
nostram communemque rei medicae studiosorum utilitatem
conscripsimus, iam extremam manum imponemus. Non obliti immensas
gratias agere DEO optimo maximo, cui omnia accepta referimus, et
honorem ac gloriam tribuimus sempiternam.LIBRI SEXTI ET ULTIMI
FINIS
VENETIIS
IN OFFICINA ERASMIANA VINCENTII VALGRISII
MENSE IANUARIOM. D. LIIII.