caput xii

51
C A P V T X I I. Reipublicae Ecclesiasticae formam in terris non esse Monarchicam, sed potius Aristocraticam. S V M M A C A P I T I S. Non Monarchicum, sed aliquo modo Aristocraticum est regimen Ecclesia in terris. num. 1. 2. 3. Monarchia enim inter Ministros Christi, in universali Ecclesia, ab Evangelio reprobatur. num. 4. Et obiectio solvitur. num. 5. In Ecclesiastica Republica, inter ipsius Rectores proprie non modo non est Monarchia, sed neque Aristocratia, neque Democratia n. 6. sed suo modo est Monarchia aliqua, n. 7. 8. 9. et Democratia, n. 10. Obiectiones pro vera Monarchia afferuntur, et solvuntur, num. 11. ad num. 22. Imo neque Vetus Ecclesia Iudaeorum, fuit Monarchica, a num. 23. ad numer. 34. sed fuit Aristocratica, a numer. 35. ad numer. 40. Argumenta nostra Aristocratia, sive Democratia oppugnativa solvuntur, a num. 41. ad finem. I. Tota huius primi libri quaestio erat de forma reipublicae Ecclesiasticae: & quicquid hactenus est a me undecim pracedentibus capitibus disputatum, ad hanc formam Reipublicae indagandam pertinebat: eoque tot disputationibus, & satis prolixis, iam arbitror devenimus, ut plane asserere debeamus, Ecclesiam totam, etiam militantem in terris, sub unico capite suo vero, & proprio; qui est Christus Dominus, regi &

Upload: irenaeus1

Post on 02-Feb-2016

228 views

Category:

Documents


0 download

DESCRIPTION

caput xii

TRANSCRIPT

Page 1: caput xii

C A P V T X I I.

Reipublicae Ecclesiasticae formam in terris non esse Monarchicam, sed potius Aristocraticam.

S V M M A C A P I T I S.

Non Monarchicum, sed aliquo modo Aristocraticum est regimen Ecclesia in terris. num. 1. 2. 3. Monarchia enim inter Ministros Christi, in universali Ecclesia, ab Evangelio reprobatur. num. 4. Et obiectio solvitur. num. 5.In Ecclesiastica Republica, inter ipsius Rectores proprie non modo non est Monarchia, sed neque Aristocratia, neque Democratia n. 6. sed suo modo est Monarchia aliqua, n. 7. 8. 9. et Democratia, n. 10.Obiectiones pro vera Monarchia afferuntur, et solvuntur, num. 11. ad num. 22.Imo neque Vetus Ecclesia Iudaeorum, fuit Monarchica, a num. 23. ad numer. 34. sed fuit Aristocratica, a numer. 35. ad numer. 40.Argumenta nostra Aristocratia, sive Democratia oppugnativa solvuntur, a num. 41. ad finem.

I. Tota huius primi libri quaestio erat de forma reipublicae Ecclesiasticae: & quicquid hactenus est a me undecim pracedentibus capitibus disputatum, ad hanc formam Reipublicae indagandam pertinebat: eoque tot disputationibus, & satis prolixis, iam arbitror devenimus, ut plane asserere debeamus, Ecclesiam totam, etiam militantem in terris, sub unico capite suo vero, & proprio; qui est Christus Dominus, regi & gubernari, vera & propria Monarchia. Si tamen ministeriale Ecclesiae regimen, per mortales homines Christi ministros exercendum consideremus, ipsum non Monarchicum, sed quodammodo Aristocraticum esse a Christo institutum, iam manifestavi: siquidem abunde probavi Christum suam Ecclesiam Apostolis omnibus aeque commendasse, eosque ad hoc necessaria potestate omnes aeque adornasse Ex quo manifestum redditur Christum, non Monarchicam, sed potius Aristocraticam formam regiminis Apostolis omnibus, tanquam suis Ministris, reliquisse: nihil tamen interim variata vera forma Monarchiae, qua ipse Rex solus; & caput Ecclesiae adhuc in ea perseverat. II. Hanc Aristocratici regiminis in Ecclesia formam; egregie describit Apostolus dicens: Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum

Page 2: caput xii

Apostolos, secundo prophetas, tertio Doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum; interpretationes sermonum. Numquid omnes Apostoli? numquid omnes Prophetae? numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? Aemulamini autem charismata meliora1. Et ne dicas cum Bellarmino, hic numerari a Paulo varia dona, quae sint in Ecclesia2: nam curationes, & genera linguarum, sunt charismata sancti Spiritus, audi iterum eundem Apostolum: Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem Pastores, et Doctores, ad consummationem sanctorum, in opus Ministerii, in aedificationem corporis Christi3. Ubi apparet sermo manifestus de numero Ministrorum ad aedificationem Ecclesiae a Christo destinatorum, inter quos ne vestigium quidem adest Monarchiae. Unde & Ambrosius locum hunc etiam priorem Pauli non intellexit de donis & charismatibus, sed de Ecclesiastica Republica: sic enim scribit: Caput itaque in Ecclesia Apostolos posuit, qui legati Christi sunt, sicut dicit idem Apostolus4. Pro quo legatione fungimur: ipsi sunt Episcopi, &c. Ita & Basilius, qui sic scribit: Caeterum Ecclesiae gubernationes, nonne manifeste, & citra contradictionem per Spiritum sanctum peraguntur5? Ipse enim dedit, inquit, Ecclesia primum Apostolos, deinde Prophetas, tertio Doctores, postea virtutes, deinde dona sanatienum, defensiones, gubernationes, genera linguarum. Igitur Ecclesiae caput visibile si credimus & Paulo, & Ambrosio, & Basilio, non est unicum a Deo institutum, sed integrum collegium Apostolorum, & Episcoporum: qui omnes simul, & in solidum regunt, & gubernant totam Ecclesiam militantem: Cum donis tamen illis, & charismatibus ministrorum Ecclesiae propriis. Consentit etiam Ignatius martyr, dum ad Apostolos, veluti ad Presbyterorum Ecclesiae Collegium, recurri postulat6. Collegium vero esse Aristocraticum nemo ignorat. III. Si igitur Christus Aristocratiam quandam inter suos Ministros, in sua Ecclesia, proxime post eius in coelum ascensum, reliquit, quis non videt temerarium fore, si postea quis tentaverit formam a Christo de facto institutam, & consequenter lege firma, & immobili prefixam mutate, & aliam inducere? Et si haec mutatio facta est, male certe, & per errorem, ac usurpationem, non ab Ecclesia ipsa, sed ab humano quorundam consilio profecta est, Ecclesia tota nunquam in hoc consentiente. Haec dixerim propter Bellarminum, qui contra Aristocratiam sic argumentatur: Nam ea posita, inquit, sequetur vel Christum, vel Ecclesiam errasse: si enim Christus initio Aristocratiam instituit: erravit ergo Ecclesia, quae relicta hac forma a Deo data, mutata sit in Monarchiam: & si Monarchia est melior Airstocratia, ex quo & facta sit haec mutatio, erravit ergo

1 I. Cor. 12.2 Lib. 1. de Rom. Pont. cap. 9.3 Ephes. 4.4 In Cor. c. 12.5 Lib. de Sp. Sanct. c. 16.6 In ep. ad Philadelph.

Page 3: caput xii

Christus, qui ei Aristocraticam formam dederit7. Ita Bellarminus non multum sapide: Christus enim eam formam dedit, quam ipse iudicavit Ecclesiae militanti meliorem. Meliorem autem suae Ecclesiae Aristocratiam iudicavit, & ita re ipsa eam instituit, ut sub se unico capite, multitudo esset Ministrorum: Inter Ministros vero nullus esset proprie caput: sed omnes aeque Ministri, sub ipso adhuc vivente, & regente vero capite: & ideo non erravit. Licet itaque verum sit Monarchiam in humanis, eam potissimum quae legibus ex parte sit temperata, esse optimam, in Ecclesia tamen inter Ministros summi ipsius Regis, verique Monarchae Christi, Monarchiae quantumcunque temperatae locum dandum non esse Christus ipse censuit, eam enim in Ecclesia pessimam esse iudicavit. Nam etiam in humanis non semper, nec ubique Monarchia est optima: Alioquin Deus Aristocratiam, & Democratiam humanae naturae non permisisset, si semper Monarchia in omni Republica, omnique humana societate esset optima. Quia ergo uni populo optima erat futura Monarchia, alii Aristocratia, alii Democratia, idcirco has varias Reipub. formas ipse iure suo divino naturali instituit. Cum itaque in Ecclesia Christus inter suos Ministros Monarchiam perniciosam esse iudicaverit, Aristocratiam vero longe ipsi Ecclesiae meliorem: erraverunt profecto, non Ecclesia, sed Romani Pontifices, qui ex Aristocratia a Christo instituta paulatim, ut ostendam in sequentibus, laicis Principibus ad hoc sua vi eos plurimum inuantibus, in Monarchiam, imo in Tyrannidem, Ecclesia tota orientali semper reclamante, & plurimis ex occidentalibus aut expresse resistentibus: aut saltem sub oppressione gementibus: aut etiam non paucis assentantibus: non tanqam in meliorem, imo in valde deteriorom deflexerunt. Pergit ibidem Bellarminus: Imo sequitur, ne Christum quidem esse Monarcham Ecclesiae, sed eum esse instar Ducis Venetorum: nunquam enim visum est unum eundem populum esse & Rempublicam, & Regnum: aut in uno Regno adesse etiam formam Reipublicae. Nos tamen dicimus Christum esse verum, & proprium Regem, & Monarcham Ecclesiae, & non ut Ducem Reipublicae Aristocraticae. Ecclesiam enim vere, & proprie facimus Monarchiam sub Christo. Inter Ministros tamen, si separemus ipsum Christum, non nisi Aristocratiam quandam ex Christi institutione agnoscimus. Sicut in vero Regno, si quis separet Regem, & quaerat quae forma regiminis sit inter Regni Magistratus, ac Ministros Regios, proculdubio quisque dicet formam relinqui quasi Aristocraticam, siquidem inter ipsos Magistratus, & ministros nullus est, quisolus caeteris, & toti Regno imperet, ubi praesertim Prorex non est ullus. Ita Christus Proregem nullum instituit, non enim vere aberat, sed multos Ministros habere voluit, inter quos nullus super alios supremam haberet autoritatem: at omnes simul, & in solidum Ecclesiam gubernarent: & hoc abunde in praecedentibus est probatum. Vere igitur, proprie, & absolute Ecclesia est sub Monarchia: Ministri tamen Christi eam iussu ipsius Christi, quasi Aristocratice gubernant, integra interim manente sub Christo Monarchia.

7 In libello contra Marsilium.

Page 4: caput xii

IV. Salvator ipse satis praevidit quam perniciosa foret in Ecclesia haec Monarchia, & quam facile in tyrannidem illa posset erumpere, ideoque ut tyrannis haec vitaretur, usus est similitudine quadam servorum, dicens: Fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore, etc. Si autem dixerit malus servus ille in corde suo, moram facit Dominus meus venire, et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis, veniet Dominus servi illius, et dividet eum, partemque eius ponet cum hypocritis8. Docebat hac similitudine Apostolos suos, unumquemque ipsorum esse servum ipsius, quibus commendabat suam familiam, id est, Ecclesiam, ut cibum ipsi familiae verbi, & bonae doctrinae ministratent: caverent tamen ne quis eorum factus inter conservos tyrannus, incipiat eos percutere, & dominium in eos exercere, & propriis tantum commodis inhiare, quod est tyrannorum proprium. Atque ideo tantopere laborabat, ut eos ab appetitu illo pesismo dominandi (quod iam vidimus) absterreret. Sciebat enim Monarchiam Ecclesiasticam furtim introductam, ad tyrannidem apertum tandem transitum facturam. Merito itaque Cardinalis Cameracensis Papalem Monarchiam omnino temperandam esse censet Ecclesiastica Aristocratia: ut habes infra9. V. Obiicient mihi, tres articulos esse Ioannis Hus, Concilio Constantiensi damnatos, in meis assertionibus fere contentos: videlicet, non est scintilla appatentiae, quod oporteat esse unum caput in spiritualibus regens Ecclesiam, quod semper cum ipsa militanti Ecclesia conversetur, & conservetur10. Christus sine talibus capitibus monstruosis, per suos veraces Discipulos, per orbem tetrarum, melius suam Ecclesiam regularet11. Apostoli, & fideles Sacerdotes Domini, strenue in necessariis ad salutem regularent Ecclesiam, antequam Papae officium foret introductum: sic facerent deficiente, per summe possibile, Papa, usque ad diem iudicii12. Respondeo primum, hos Articulos in meis assertionibus non contineri, in illis partibus in quibus damnari possunt: non enim docui generaliter non esse necessarium unum caput, si de Christo loquamur, hoc est enim expressa haeresis: neque dico Petrum, aut ullum Episcopum esse monstruosum caput, sine quo regi possit Ecclesia: quia & Petrum, & omnes Episcopos necessarios fuisse, & esse Ecclesiae, tanquam Christi ministros affirmavi: neque agnosco tempus ullum sine Papa, id est, sine prima in Ecclesia Dignitate, quae est Patriarchalis: ut suo loco ostendam. Male ergo contra me isti articuli afferrentur. Respondeo secundo, eos, tametsi aliquid simile cum meis assertionibus continerent, damnatos tamen non esse legitime: quia eorum singulorum examen non apparet: sed in confuso simul cum multis aliis sunt in sententia contra Iohannem Hus, sub huiusmodi Censura notati: Non esse Catholicos, nec tanquam tales esse dogmatizandos, sed ex eis plures esse

8 Matth. 24. et Luc. 12.9 L. 4. c. 5. n. 13.10 Concil. Constant. sess. 12. Articulus 27.11 Articulus 28.12 Articulus 29.

Page 5: caput xii

erroneos, alios scandalosos, aliquos piarum aurium offensivos, pluresque eorum esse temerarios, & seditiosos, & nonnullos eorum esse notorie haereticos. Erant igitur hi tres articuli ex illis qui dicuntur aurium offensivi, quia turgent odio fortasse nimio erga Romanum Pontificem, & videntur acerbius, & sine charitate prolati. Doctrina tamen in eis contenta, nimirum in Ecclesia non dari unum caput supremum, & Monarcham, praeter Christum: Christum suam Ecclesiam per multos ministros, sine uno isto Monarcha mortali, regere perfecte, & gubernare, est doctrina Catholica, a Sanctis Patrib. hactenus egregie explicata, & confirmata. Et fatetur Gersonius multos articulos horum, tunc damnatos in Concilio Constantiensi, posse ad bonum sensum trahi13: Sed & Concilium Constantiense nostri Romani non recipiunt, quod sane Caietanus flammis dandum esse asserit14: quia nimirum Ecclesiam in capite quoque reformare volebat, & quia Papam Concilio supposuit. Cur etiam itaque flammis non erit dandum, dum articulos istos verissimos, & maxime Catholicos damnat: & assertorem eorum dat flammis. VI. Porro in hac Ecclesia nostra militanti quaerere, & indagare veram aliquam formam Reipublicae, est actum agere: procedimus enim semper ex falsa quadam suppositione: quae suppositio sua plurimum nos turbat falsitate: neque permittit ut veram, & omni difficultate carentem afferamus quaestionis nostrae principalis solutionem. Supponimus enim Christum ab Ecclesiae suae regimine absentem: &, eo excluso, quaerimus quae forma regiminis maneat in Ecclesia: cum tamen revera Christus adhuc suam regat Ecclesiam: sitque actu ipso ipsius Caput, Rex, & Dominus, ut primo capite huius libri est demonstratum. Quid mirum igitur si ubi in facto est perfecta Monarchia, excluso per solam cogitationem Rege, resultet quaedam forma regiminis, quae neque sit proprie amplius Monarchica, neque Aristocratica, neque Democratica, sed mixtum quoddam, etiam quoad nomen descriptionemque valde imperfectum. Aristocratiam sane quandam hactenus probavi inter Ecclesiae Ministros a Christo relictam: sed Aristocratia haec non habet in se veram formam Aristocraticam, in qua Optimates illi, qui Rempublic. gubernant, omnes quidem, aut plurimi in unum coacti habent potestatem: singuli vero nihil possunt. Non sic in Ecclesia; quae ita quidem ab omnibus Apostolis, post Christi Ascensum regebatur, ut tamen a singulis etiam ab invicem separatis, Ecclesiastica plene exerceretur potestas. Itaque dum pono Aristocratiam, includo quidem optimatum regimen, tum ut excludam plebem: tum etiam ut excludam unius solius in tota Ecclesia principatum. Caeterae tamen Aristocratiae verae proprietates si absint, hoc erit quia revera regimen est Monarchicum sub Christo: & in vera Monarchia quaerere aliam formam regiminis, est importunum. Habet itaque Ecclesia inter suos Ministros qui illam regunt in terris Aristocratiam, ex ea tantum parte, qua & unius solius suprema potestas, & totius plebis excluditur autoritas: & optimates

13 Ser. pro viag. reg. Rom. par. 2. direct. 3.14 Opusc. 1. c. 8.

Page 6: caput xii

soli potissimum regunt, sed in solidum tam divisim, quam coniunctim: hoc est illi, qui ad ministerium sunt legitime deputati. VII. Habet rursum Ecclesia in terris, alio duplici sensu Monarchiam: Primum, quia singulae Ecclesiae Monarchice ab uno Episcopo gubernantur: Episcopi vero, tempore Apostolorum, ab ipsis Apostolis, sive unitim in Conciliis, sive etiam separatim regebantur: prout quisque quemcunque haberet Apostolum ordinatorem, aut viciniorem. Post Apostolos vero plures Episcopi, Ecclesiasticis statutis, suo subduntur Metropolitano: Metropolitani vero cum suis suffraganeis Primati: Primates vero cum Metropolitanis, & eorum suffraganeis suo Patriarchae: Patriarchae vero nemini subduntur, ut fuse libro tertio ostendetur. VIII. Atque hanc solam, in particularibus Ecclesiis, Ignatius posuit Monarchiam: aliam maiorem totius Ecclesiae non invenit. Ait enim: Quid est Episcopus, nisi qui principatum omnem, & potestatem supra omnes obtinet, ut obtinere homo potest, qui est pro viribus Christi Dei imitator? Quid vero Presbyterium, nisi Collegium sacrum, Consiliarii, & confessores Episcopi? Quid item Diaconi, nisi imitatores Angelicarum virtutum, & ministrantes ministerium purum & immaculatum15? Audis Episcopum, sane quemcunque, omnem Principatum, & potestatem supra omnes, suos nempe ministros, obtinere tantam quantam potest obtinere homo Christi minister? Quid ergo relinquitur Romano Pontifici supra Episcopos? Certe si ille habet maiorem potestatem quam habeant Episcopi, & supra Episcopos, errat Ignatius: aut si verum dicit Ignatius, tota Ecclesiastica Monarchia terminatur, & finitur in unoquoque Episcopo. Inde vero iam incipit quaedam Aristocratia. Hieronymus etiam maiorem istam Monarchiam in Ecclesia similiter non agnoscit. Ita enim loquitur: Singuli Ecclesiarum Episcopi: singuli Archipresbyteri: singuli Archidiaconi: & omnis ordo Ecclesiasticus suis Rectoribus nititur16. Cur non ante omnia dixit. Unicus totius Ecclesiae summus Pontifex: quia sicut in singulis partialibus Ecclesiis aliquam videbat Monarchiam: Ita in tota Ecclesia universali illam non cernebat, sed Aristocratiam: & absolutam, imo in particularibus etiam Ecclesiis nondum plenam agnoscebat Monarchiam: ait enim: Et nos habemus in Ecclesia Senatum nostrum, coetum presbyterorum17. Quia censebat Episcopum, non sine consilio sui collegii, propriam Ecclesiam debere regere. IX. Alio etiam sensu Monarchiam quandam inter Apostolos, & inter omnes Episcopos, cuiuscunque gradus, dignitatis & conditionis sint, statuere possumus, & debemus? Quod nimirum omnes simul Apostoli tunc, & nunc omnes simul Episcopi, intelliguntur unus in solidum Episcopus: eo modo quo multi fratres indivisi, ubi nulla sunt iura primogeniturae; constituunt unicam fraternitatem in solidum: & omnes simul in solidum unicam, & eandem possident haereditatem indivisam. Et quamvis inter se, commoditatis gratia, partiantur interdum eiusdem haereditatis possessiones, ut unus curam gerat unius, alter alterius, & sic de

15 Ad Trallianos.16 Ad Rustic. ep. 4.17 Ad capit. 3. Isa.

Page 7: caput xii

caeteris: adhuc tamen tota illa haereditas est una, omnium simul: & ius in eam totam est in uno quoque eorum ex aequo, totum permixtum, & indivisum. Ita Ecclesia tota totius Mundi, una est generalis, & universalis, quae ex multis partialibus coalita intelligitur: ideoque Episcopatus multi singulares, & partiales, unicus dicuntur a Cypriano Episcopatus, totus & Universalis. Deus, inquit, unus est, & una ecclesia, & Cathedra una, super Petram, Domini voce fundata. Aliud altare constitui, aut sacerdotium novum fieri, praeter unum altare, & unum sacerdotium non potest18. Loquitur de illa una totali Ecclesia Catholica. Ait praeterea: Nam etsi Pastores multi sumus, unum tamen gregem pascimus19. Item: Et cum sit, inquit, a Christo una ecclesia per totum Mundum in multa membra divisa: item Episcopatus unus, Episcoporum multorum concordi numerositate diffusus, &c.20 Item: Cum ecclesia quae catholica una est, scissa non sit, neque divisa, sed sit utique connexa, & cohaerentium sibi invicem Sacerdotum glutino copulata21. Item: Episcopatus unus est, cuius a singulis in solidum pars tenetur. Ecclesia una est quae in multitudinem latius incremento foecunditatis extenditur22. In hoc ergo sensu merito possumus Monarchiam in ecclesia militanti agnoscere, ut sicut omnes prorsus fideles, quotquot sunt in universo terrarum orbe positi, unicam solam, Ecclesiam Catholicam constituunt: ita prorsus omnes Ministri, qui eorum per totum orbem sparsi curam gerunt, unicus intelligantur Episcopus in solidum, & unicus minister totalis: quia omnes simul & in solidum unius Ecclesiae curam exercent, et unicum constituunt corpus sacerdotum. Sicut ubi multi Pastores, unicum & eundem, sed magnum curant gregem: & multi vinitores unicam & eandem colunt vineam: omnes tamen ex aequo, & in solidum: ita tunc sub unico solo vero Episcopo animarum nostrarum Christo, unico vero bono Pastore23: unico vineae haerede, & Domino, absque ulla alia inter ipsos in Ecclesiastica potestate subordinatione, ministri omnes Ecclesiastici ad unicum redacti corpus, Ecclesiam gubernant. Quae omnia erunt a nobis in sequentibus libris exactius explicanda. Habet demum ecclesia suo modo in se non nihil formae Democraticae: non in eo tantum, quod etiam ex infima plebe assumi possint & soleant homines, ad Ecclesiastica officia, & ministeria, etiam ad Episcopatus, si sunt idonei: quod tamen vix redolet minimum quid Democratiae: & hoc in plebe est aliquid passivum duntaxat, ipsa vero hinc nihil habet potestatis, & autoritatis: sed etiam in hac ipsa Ecclesiastici regiminis autoritate, Democraticum aliquid insurgit, dum suo modo tota etiam multitudo concurrit active, & executive ad aliquem excommunicandum. Docebo enim postea libro quinto Praesulem quidem agnoscere, & explicare ordinarie quae sit ovis morbida, & coetu fidelium excludenda: sed tamen multitudinem ipsam idipsum non raro, etiam sua sponte, exequi, indignos a commertio

18 Lib. 1. ep. 8.19 Lib. 3. cap. 13.20 Lib. 4. ep. 2.21 Lib. 4. ep. 9.22 Tract. de simpl. Praelat.23 I. Pet. 2.

Page 8: caput xii

abdicando: eandem praeterea multitudinem nonnihil potestatis habere interdum circa peccatorum remissam, ex Patribus eodem libro quinto conabor planum reddere. Et supra aliquid innui ex Augustino24. In electionibus vero ministrorum, etiam Apostolorum tempore, & ipsorum instituto, plebem & totam multitudinem magnam partem habuisse ostendam libro 3. qui est primus, & fortasse praecipuus Democratiae effectus, ut ipsa multitudo sibi eligat Magistratus, & gubernatores: quibus etsi ipsa non tribuat potestatem Ecclesiasticam, plurimum tamen est quod ipsi renitenti, & invitae, nemo sit, nisi is in quem ipsa consenserit, praeficiendus25: nisi aut lex, aut Rex aliter disponat. Nam etiam in vera seculari Democratia, plebs nullam tribuit suis Rectoribus, quos ipsa eligit, & sibi praeficit potestatem. Si enim non est potestas nisi a Deo26, facta certe electione sola, & quasi applicatione: Rector ille iam a Deo suam habet potestatem: ut propterea etiam in Democratia humana. Qui potestati ab ipso populo sibi praepositae resistit, Dei ordinationi resistat. De qua agam libro sexto copiose. Denique etiam in controversiis fidei tractandis, totum Ecclesiasticum caetum suas quasdam partes adhibere, ostendam libro septimo. Ubi cum Apostolo docebo totam Ecclesiam esse columnam, et firmamentum Veritatis27: & hanc Ecclesiam totam non esse in solis Episcopis, & Presbyteris: neque spiritum illum quem Christus sui Vicarium relinquebat in terris, alligatum esse soli ordini Presbyterorum, aut Episcoporum aperiemus: sicut olim, & Prophetae, & Scribae, & Pharisaei etiam extra ordinem Leviticum, & Sacerdotalem, magis illustrabant Synagogam, quam Sacerdotes. Cum igitur Spiritus ille veritatis, qui docturus erat Ecclesiam omnem veritatem28, non sit obligatus certo generi personarum in ecclesia, sed possit etiam in plebe & multitudine, hoc est in aliquibus ex plebe, & multitudine reperiri: illi etiam in stabiliendis rebus fidei suam pro modulo operam conferunt, ut docebo. Atque ex hoc etiam Ecclesia non parum continet Democratiae. XI. Posuimus in ecclesia & Monarchiam, non tamen illam quam moderni ponunt Monarchici: & Aristocratiam aliquam: & certo modo etiam Democratiam: in his omnibus a Monarchicis plurimum dissentientes: propterea, ut positio nostra ab eorum oppugnationibus vindicetur, missa quidem nunc exactiori ipsius probatione, & in sua loca reiecta, respondendum est ad ea quae contra nostram positionem praedictam opponunt nostri recentiores. Monarchiam itaque suam in primis ut astruant: & inter ipsos Ecclesiae ministros unum supremum, cum suprema supra totam Ecclesiam, & alios omnes ministros iurisdictione, esse tueantur, multa adducunt undequaque petita, Turrecremata29,

24 Cap. 7. num. 28. huius.25 Dist. 63. cap. fin.26 Rom.13.27 I. Timoth. 3.28 Ioan. 16.29 Lib. 2. de Eccl. c. 2.

Page 9: caput xii

Sanderus30 & Bellarminus31 & alii cum ipsis: quae quatenus meis assertionibus possint obesse, neque sunt mihi dissimulanda, neque insoluta relinquenda. XII. Primum itaque opponunt Monarchiam simplicem, simplici Aristocratiae, & Democratiae praestare, Ego vero respondeo hoc nihil, ut initio dicebam, ad nostram rem facere: non enim disputamus de eo quod fieri deceret, & secundum humanam prudentiam deberet: sed de eo quod iam factum est: & quaerimus qualem Rempub. Christus in facto instituerit, perpetuo retinendam, non qualis instituenda per humanam sapientiam, quae in rebus divinis potius insipientia est, videretur. Humana enim ratio fidei nostri ancillari debet ut pedissequa, non dominari ut magistra. Et humanam philosophiam saepissime cernimus tanquam animalem, non percipere qua Dei sunt. Quid Athenis, & Hierosolymis? inquit Tertullianus, quid Academiae, & Ecclesiae?32 Et Hilarius: Hoc, ait, stultitiae humanae error incepit, dum quod sapiunt, ex se potius quam Deo sapiunt33. In facto vero iam probavimus Christum inter suos ministros noluisse Monarchicam gubernationem, sed aliam maxime ad Aristocratiam accedentem. Et quia illa omnino forma regiminis in Ecclesia erat optima futura, caeterisque praestantior, quam Christus instituisset, cum ea fuerit fere Aristocratica, eam omnino aliis praestare in Ecclesiae regimine, necessario est fatendum: nisi velimus nos aeternae sapientiae modum, & leges praescribere, eamque humanae censurae subiicere: quod esset summae & stultitiae, & impietatis. Respondeo praeterea, quandoquidem Monarchia simplex praestat caeteris Reipublic. formis, propterea Deum Opt. Max. Ecclesiam suam, sub unico capite & Rege Christo Domino totam disposuisse, & collocasse, ut iam pluribus est a me explicatum. Respondeo denique, si quid incommodi habet Aristocratia, cui Monarchia facile possit obviare, Ecclesiam Spiritu Christi instructam, propterea & in singulis Ecclesiis voluisse Monarchiam, & in se tota Aristocratiam: ut altera alterius vitia corrigeret, & tolleret incommoda. XIII. Adde vero multa adduci testimonia a Monarchicis Sapientum, quae potius multorum per se singulorum divisim regnare simul & imperitare conantium confusionem reprehendunt: quam veram Aristocratiam Optimatum: qui non singuli, sed omnes simul exerceant gubernationem. Pleraque etiam non totalem & universalem: sed partialem tantum quam in ecclesia non negamus, laudant, & approbant Monarchiam. Quale est quod dicit Cyprianus: Rex unus apibus: dux unus in gregibus, & in armentis rector unus34. Et Hieronymus: In apibus principes sunt: grues unam sequuntur ordine literato: Imperator unus, Iudex unus Provinciae: Roma ut condita est duos fratres simul habere Reges non potuit, & parricidio dedicatur: singuli Ecclesiarum Episcopi, & c.35 Singula enim apum examina habent, ut fertur, suum Regem: non tamen omnes apes totius

30 Lib. 3. et 4. de Visib. Monar.31 Lib. 1. de Rom. Pont. c. 2. et 9.32 De Praescript.33 Libro 6. de Trin.34 Tract. de Idol. vanit.35 Ad Rustic. ep. 4.

Page 10: caput xii

mundi sunt sub unico Rege. Ita de gregibus, de armentis, de gruibus, de exercituum Imperatoribus, de Iudicibus Provinciarum, de solius Romanae Civitatis Rege, de Episcopis, &c. Sed instat Bellarminus: Ecclesia non est nisi una, sic unum alucare, & una caterva dici potest. Itaque universa ecclesia quia una, unum ductorem debet habere36. Ego vero iam ostendi cum Cypriano, Ecclesiam totam universalem esse quidem unam, sed quae ex multis partialibus coalescat. Sicut maximus grex multos necessario requirit pastores, quia ab unico regi non potest: & maxima vinea quam unicus agricola solus non potest colere, indiget multis: & est quidem unica tantum ecclesia, non quidem collectione numerali, quia sic multae sunt, sed fide, caritate, & Sacramentis. Et ratione huius unitatis habet unicum Regem, & Caput Christum Dominum. Quatenus vero collectione personarum est multiplex: hinc multos etiam requirit Rectores. Qui tamen omnes simul sumpti, unicus in solidum censentur, illius unius totalis & universalis Ecclesiae Rector: ut iam explicavi37. XIV. Ordo, inquiunt, in Monarchia maior quam in caeteris est, & gubernatio magis ordinata: omnes enim subiiciuntur, & unus solus praeest: no ita ubi aut omnes, aut multi sunt in suprema autoritate pares. Atqui ego ordinem non in multitudine & subordinatione graduum, sed in eo colloco, ut sint & qui subiiciantur, & qui praesint: hoc autem est in omni Republic. cuiuscunque formae sit. Nam etiam in Democratia ipsemet populus, qui universus imperat, Magistratibus tamen a se institutis paret in singulis: & ordinem servat praelationis, ac subiectionis. Ita Optimates in Aristocratia omnes, & universi imperant, singuli vero subsunt & parent. Imo in ecclesia multo melius, & utilius est, ut nemo sit, etiam ex Rectoribus, qui non subsit, & alicui pareat, ut ita a tyrannide ipsa sit immunis, quam si adesset Monarchia: Monarcha enim Ecclesiae cum nemini subsit, nemini pareat, nemini teneatur in terris suarum actionum reddere rationem, neminem timeat: ex hoc facile potest labi: quod non est in Ecclesiastica Aristocratia, nam quicunque in hac Republica Dux, hoc est, quicunque Episcopus, sive Primas, sive Patriarcha, si peccat in Ecclesiasticam Rempubl. habet coercentes se, & in officio continentes: Et quamvis in Republ. Aristocratica civili, ordo quidam exactus requiratur, in qua est vera iurisdictio, vera subiectio, & verum imperium: in Republica tamen Ecclesiastica id non reperitur, nisi respectu illius qui potest et animam et corpus perdere in gehennam38. Qua de re ex professo disputo lib. 5.39 Et sicut inter operarios in vinea laborantes nulla praelatio, nulla subiectio, sed omnes aeque debent in vinea laborare, soli Domino vineae subiecti: ita in ecclesia. In qua inveniemus postea Hierarchiam ab ipsamet ecclesia institutam: sed sine vera, & propria subiectione, cum suavi quadam dispositione40.

36 Ubi supra c. 2.37 Num. 9.38 Matth. 10.39 C. 2.40 Lib. 3.

Page 11: caput xii

XV. Pax, inquiunt, & coniunctio inter cives certius, & facilius obtinetur, si uni parendum sit, quam si multis vix enim fieri potest ut multi, quorum unus ab alio non dependeat, de rebus iisdem eodem modo iudicent: si igitur alius aliud imperet, aut alicui non parebitur, aut in varia studia populum scindi oportebit. Ita Bellarminus41. Sed hoc veram nostram Ecclesiasticam Aristocratiam non oppugnat. In ea enim singuli nostri optimates, hoc est Episcopi, nihil possunt toti Reipub. imperare: & lex seu imperium ab illis in totam Remp. aut nullum emanat, aut unicum & idem, omnibus in ipsum, vel maiori parte consentientibus. Atque ita hoc incommodum in ea non est timendum. Econtra vero praeceptum omne & sanius, & salubrius a multis, ut plurimum prodibit, quam ab uno: plus enim vident oculi quam oculus: & facilius est ut unus, ex animi perturbatione, ad legem iniquam ferendam moveatur, quam multi. In nostro etiam casu, qui veram Aristocratiam in ecclesia non habemus, huic incommodo adhuc melius prospectum est, dum singulis Ecclesiis singulos Episcopos praefici debere est compositum, & mandatum: ac vetitum ne quis in alienam messem falcem immittat. XVI. Addunt illud ubi in amplis familiis multis servis idem Ministerium assignatur, negligenter negotia procurantur, quod unus aliis Provinciam communem relinquat. Rex autem qui scit a se uno pendere omnia, cogitur nihil negligere42. Respondeo: Ubi sunt multi servi eidem operi applicati, segnioris negligentiam, fideliorum, & ferventiorum solicitudine suppleri: & opus, operisque Dominum, nihil propterea pari detrimenti: praesertim ea adhibita rerum moderatione, ut unicuique servorum sua parseparata operis assignetur: sic enim in alium onus suum nemo potest reiicere. Ac longe minus incommodum erit, si ex multis servis, aliquis interdum negligenter suo satisfaciat muneri, quam si uni soli totum committatur opus, & ille socordia torpeat: nam non particula aliqua operis, sed totum opus Domini, illius torpore interibit. Regis vero exemplum ad rem nostram non est: Rex enim sui Regni Dominus est, ad proprieratem ipsius sceptrum quod gerit spectat, in causa propria etiam bene regendo laborat, sic enim & sibi, & posteritati post ipsum regnaturae, consulit, dum & sibi, & posteris regnum florens, & pacatum facit. Propterea dum mente sanus est, regnum suum non potest negligere. At vero noster Ecclestiasticus, supra totam Ecclesiam Universalem Monarcha, quem nostri ponunt, non habet ullum dominium in Ecclesiam, ecclesia non est ipsius, sed Christi, ille vero purus ipsius Christi Minister, ad cuius proprietatem non spectat ecclesia: in aliena vero, & non propria re facile, imo nimium proclive est, esse negligentem.43 Ac propterea si Hieromonarcha hic noster non sit optime in caritate erga Christum fundatus, tanto facilius converti potest ad verberandos conservos, & ad inebriandum se, &

41 De Rom. Pont. lib. 1. c. 2.42 Bellar. ibid. c. 2. in prin.43 Arist. 2. pol. c. 1.

Page 12: caput xii

ad, propria suorumque sola commoda querenda, & anxie cumulanda: omisso toto sui Domini opere, ac penitus postergato. XVII. Aiunt etiam: Ecclesia unicum ovile est, cuius Ioann. 10. unicus etiam debet esse Pastor, & sane mortalis homo in terris, ut Petrus, & successores: Christus enim, inquiunt, loquebatur de ovili quodam in quo nondum erant Gentiles: at in ovili Dei eius Pastor dicatur Deus, semper fuerunt tam Iudaei, quam Gentiles. Ovile ergo illud erat, cui Petrus humana gubernatione praeesset44. Haec illi pluribus. Ego vero dico Christum loqui ibi de ovili suo, cuius ipse Pastor esset, Deus homo. Ovile enim verum Christi erat populus Iudaicus: ipse vero pastor ille erat, quem tandiu sibi a multis saeculis promissum expectaverat Synagoga45. Et in hoc ovili nondum erant Gentiles, sed ingressuri ab ipso Christo praedicuntur: quorum etiam se Pastorem fore declarat: quippe qui ex utroque populo unicum ovile esset congregaturus. Quamvis ergo Deus fuerit semper totius humani generis Pastor: Christus tamen Deus homo, Pastor humani generis totius non fuit: sed initio totius populi Iudaici, mox vero etiam Gentilium ad fidem ipsius conversorum. Qua de re ita Augustinus disserit: Sermon. 50. de Verbis Domini. Ergo audite ipsam veritatem vehementius commendatam: Habeo, inquit, alias oves qua non sunt de hoc ovili. Loquebatur enim primo ovili de genere carnis Israel: erant autem alii de genere fidei ipsius Israel, & extra adhuc erant in gentibus: erant praedestinati, nondum congregati, hos noverat, quos praedestinaverat: noverat, qui redimere sanguine suo venerat. Videbat eos nondum videntes eum, noverat eos nondum credentes in eum. Habeo, inquit, alias oves, quae non sunt de hoc ovili, quae non sunt de genere carnis Israel: sed tamen non erant extra hoc ovile, quia oportet me adducere eas, ut sit unus grex, et unus pastor. Merito huic pastori pastorum, &c. Dicere etiam possumus cum Basilio: Hom. 17. in Psalm. 28. Ovile illud in quo non erant Gentiles, fuisse synagogam, quam Christus per hoc ovile significabat. Interim tamen etiam Gentiles praedestinatos ad salutem, fuisse aliud eiusdem Christi ovile vere mundum, & sanctum. Ait enim Christus, habeo alias oves, non dicit habebo: sed ex utrisque ovibus, unicum congregandum esse ovile, & non amplius distinctum, praedicit Christus. Oves igitur & Dei, & Christi semper fuerunt tam Iudaei, quam Gentiles: sed primum in distinctis ovilibus: postea vero, facta mundi redemptione, ad unicum Christi ovile oves omnes sunt redactae: quarum omnium verus & proprius pastor fuit Christus. Et hoc non per ingressum gentilium in ovile Iudaeorum, quod factum non est: sed per reductionem & Gentilium, & Iudaeorum, ad unicum ovile novum, quod est Ecclesia. XVIII. Afferunt tamen locum Cypriani dicentis, idcirco Dominus, insinuans nobis unitatem de Divina autoritate venientem, ponit & dicit: Ego et Pater unum sumus.46 Ad quam unitatem redigens Ecclesiam suam, denuo dicit: et erunt unus

44 Bellar. ibid. c. 9.45 Deut. 18.46 Libro 1. ep. 6.

Page 13: caput xii

grex, et unus Pastor. Si autem grex unus est, quomodo potest gregi annumerari, qui in numero gregis non est? aut pastor haberi quomodo potest, qui manente vero Pastore, & in Ecclesia Dei ordinatione succedanea praesidente: nemini succedens, & a se incipiens, alienus sit & profanus. Sed quomodo obsecro Cyprianus, si non delirat, potest hoc loco intelligere unicum pastorem totius universalis Ecclesiae, esse Cornelium Romanum, contra quem aliam Cathedram Novatianus erexerat: qui dixit: Pastores multi sumus, & unum gregem pascimus?47 Item: Ecclesia unus est Episcopatus, multorum Episcoporum concordi numerositate diffusus, & cuius a singulis Episcopis in solidum pare teneatur? Quomodo ille qui in Petro noluit unquam agnoscere solius, & supremi Pastoris curam, eam in Cornelio agnoscet? Quid igitur Christus de suo toto uno ovili, & de se ipso uno Pastore dixerat, id per accommodationem duntaxat Cyprianus applicat cuique singulari, & partiali Ecclesiae: in specie illi in qua Novatianus schisma fecerat, hoc est Romanae, cum ipse esset Romanus Presbyter: hoc sensu: Si de totali grege fidelium Christus dixit, se esse unicum unius gregis Pastorem, certe in partiali quacunque Ecclesia, in qua suo modo unicus est grex, sed partialis, debet esse unicus Pastor, quomodo Pastor erit Novatianus, qui sedem collocavit in ea Ecclesia, in qua iam suus residet legitimus Pastor, in ea legitime collocatus. XIX. Alius ex eadem Cypriani epistola argumentum ducit pro sua Monarchia Bellarminus, quod tale est: sup. capit. 9. Postea quam Cyprianus, inquit, docuit Arcam Noe, typum fuisse Ecclesiae, inde probat Novatianum non potuisse fieri huius Arcae gubernatorem, quia iam Cornelius factus erat: & Navis una unum Rectorem postulabat, non plures. Verba tamen Cypriani non recitat, quia nobis, ut suspicor, imponere studuit. Quae enim Bellarminus Cypriano hic appingit, apud Cyprianum nunquam in eo sensu ea reperies: Dicit enim, Arcam Noe fuisse typum Ecclesiae: & quemadmodum nemo tunc salvari per aquam potuit, qui in Arca non fuerit, ita, inquit, per Baptisma vivificari non potest, qui in Ecclesia non est. Ut hoc pacto excludat Novatianistas: & datis mox aliis ad hoc symbolis, & exemplis, pergit ostendere, quamvis in hoc pie ipse Cyprianus erraret, a Novatiano baptizatos, baptismum vere non suscipere: & ait, Propter quod cum sola Ecclesia habeat aquam vitalem, & baptizandi atque abluendi hominis potestatem, qui dicit apud Novatianum baptizari, & sanctificari aliquem posse, prius ostendat, & doceat Novatianum in Ecclesia esse, aut Ecclesiae praesidere. Ecclesia enim Una est, quae Una & intus esse, & foris non potest. Si enim apud Novatianum est, apud Cornelium non fuit: si vero apud Cornelium fuit, qui Episcopo Fabiano legitima ordinatione successit: & quem praeter Sacerdotii honorem, Martytio quoque Dominus glorificavit, Novatianus in Ecclesia non est: nec Episcopus computari potest, qui Evangelica & Apostolica traditione contempta, nemini succedens, a se ipso ordinatus est: habere namque aut tenere Ecclesiam nullo modo potest, qui ordinatus in Ecclesia non est. Haec Cyprianus. Qui nec somniavit quidem quicquam de Cornelio gubernatore Arcae: sed

47 Supra num. 9.

Page 14: caput xii

propterea probat Novatianum non esse in Ecclesia; neque praelationem ullam tenere in Ecclesia, quia Cornelius ille Ecclesiae particulari nempe Romanae, praesidebat legitime, in qua Novatianus sibi ipsemet, absque legitima electione & successione, sedem fixerat. At in unaquaque Ecclesia, unus tantum est legitimus Episcopus, legitima successione ordinatus. Procul dubio eodem argumento usus fuisset Cyprianus, si Novatianus schisma fecisset in quacunque alia Ecclesia, in qua esset proprius legitimus Episcopus: sed de Romana loquitur, quia in Romana schisma fecerat Novatianus: non autem loquitur de tota Ecclesia Universali. XX. Urgent ulterius: Si in singulis Ecclesiis Ministris omnibus & Parochis, ac toti clero inferiori praeest unus Episcopus: Episcopis vero omnibus unius Provinciae unus Metropolitanus: & in maioribus urbibus Primates & Patriarchae: cur non debet toti Ecclesiae unus praeesse, cui Primates quoque, & Patriarchae subuciantur? Respondeo, Hierarchiam hanc, & subordinationem inter Episcopos, ab ipsamet Ecclesia, solo iure humano Ecclesiastico, ad vitandas confusiones esse introductam: alioquin ex primaria institutione: omnes hi aequales sunt in potestate, iure divino, ut fuse libro 2. et 3. disputabo. Et quamvis ad vitandam; ut dixi, confusionem, inducta sit haec Hierarchia, in tantum tamen inducta est, in quantum sufficit ad praedictum finem. Schismatibus autem sufficienter occurritor, si alii aliis subiiciantur, quousque commode Hierarchicum hoc regimen exerceri possit. Itaque in una Ecclesia uni Episcopo subduntur Parochi, & illius Ecclesiae Ministri iure divino. Plures vero Episcopi illius Provinciae iure Ecclesiastico uni subduntur Archiepiscopo, seu Metropolitano. Metropolitani plures plurium Provinciarum uni similiter Primati eiusdem regionis. Primates vero uni Patriarchae eiusdem Regni, seu plagae orbis terrarum: qui vero sunt in longe diversis Regnis, & plagis terrae, cum non possint commode frui beneficio ullius qui sit ab ipsis plurimum dissitus, iccirco Ecclesia primas sedes, quae supra se alias sedes non haberent, fecit plures sedes Patriarchales. Concedo itaque in una Provincia unum eminere Archiepiscopum, quia commode ab uno potest regi: & sic de regionibus, ac Regnis: non tamen propterea concesserim Ecclesiam Universam, cum sit una, ab uno universali debere regi Gubernatore: quia Civitas, & Provincia, & Regnum, commode hoc regimine unius potest frui, non sic totus mundus. Et Hierarchia est haec, atque subordinatio, non nisi commoditatis gratia, & ut dixi ab ipsa Ecclesia iure humano Ecclesiastico introducta. Sed de hoc plura suis locis. XXI. Insurgunt praeterea, propagationem Ecclesiae a Monarcha fieri, cui incumbat solicitudo conservandi totius Ecclesiae corporis, & propagandi: & ab alio id fieri non posse. Imo re ipsa per Romanos tantum Pontifices Ecclesiam esse post Apostolos propagatam. Quomodo enim, inquiunt, praedicabunt nisi mittantur? Mittere autem in alienas Provincias, non est Episcoporum particularium, qui certis suae Dioecesis finibus continentur, extra quos nullum ius habent. Sed certe aut falluntur, aut nos fallere, ista dicendo, conantur: ostendam enim suis locis in sequentibus libris 2. et 4. Episcopos etiam

Page 15: caput xii

particulares, magnam totius Universalis Ecclesiae curam gessisse: & de iure divino, sicut Apostolorum singulorum fuit illimitata potestas, quod iam explicuimus: ita Episcopos quoscunque in quacunque parte potuisse fidem Christi dilatare. Et in Historiis ita etiam eos, facto ipso, potestatem hanc exercuisse, constare ostendam: & Patriarchas postea omnes ac primates, & Metropolitanos in hoc, ex officio speciali, invigilasse, singulos in suis regionibus, Regnis, & Provinciis, ac ulterius etiam circa ipsas suas regiones: ut novis ab eis missis Apostolis, & Praedicatoribus, ac Episcopis, novas ad fidem Christi reducerent, quae circa essent, nationes. Romanos vero Pontifices in partibus terrae occiduis tantum, & non in aliis, sed neque solos, hanc olim fecisse fidei propagationem, facile concesserim: quia in toto Occidente solus Romanus Pontifex summum habet Patriarchatum. Sed de his omnibus etiam plura postea. XXII. Addunt unitatem fidei postulare necessario Monarchiam, ut sit unus Iudex in rebus, & controversus fidei, cui omnes acquiescere teneantur. Quasi vero Christus Dominus suum Spiritum, & suam assistentiam, quam promisit in suo discessu corporali, uni soli homini obligarit: & non potius omnibus Apostolis, & successoribus dixerit: Ecce ego vobiscum sum, usque ad consummationem seculi48 totaque Ecclesia, & non solus Romanus Pontifex dicatur a Paulo: Columna, et firmamentum Veritatis49. Ostendam equidem libro 7. ex divina institutione, supremum iudicium, & supremam decisionem rerum fidei, penes Concilia semper, approbante deinde tota Ecclesia, fuisse. Quid enim post Scripturas continet in officio bene credendi, omnes Episcopos, circa mysterium Trinitatis, nisi Decretum Concilii primi Nicaeni, a tota Ecclesia statim admissi, & approbati? Circa vero mysterium Incarnationis, Decreta Concilii Ephesini. Quis sustulit tandem dubium de Haereticorum Baptismo, & eam controversiam sedavit, quae Cypriani tempore totum pene mundum vexavit? Plenatium Concilium, inquit Augustinus50: Et sic de aliis, ut libro 7. fuse explicabo. XXIII. Non contemnendum adhuc illud habent Ecclesiasticae Monarchiae patroni cui nituntur argumentum, nimirum Ecclesiam Christi, quae nunc est in terris sub Evangelio, eandem prorsus esse, quae olim fuit sub Natura, & sub Lege: Quod si vetus illa Ecclesia Monarchiae semper formam, respectu humanae visibilis gubernationis retinuit, quae primum a singulis Patriarchis, incipiens ab Adamo, subsequentibus Seth, Noe, Melchisedec, Abraham, Isaac, & Iacob, in utroque foro erecta fuit: Deinde sub lege a Moyse, Aaron, & stirpis ipsius summis, & singulis Sacerdotibus successive, in spiritualibus semper fuit gubernata: in temporalibus vero ab eodem Moyse, Iosue, Iudicibusque pluribus, ac tandem Regibus, usque ad Christum fuit administrata: Cur eadem forma

48 Matth. ult.49 I. Timoth. 3.50 De Bapt. cont. Donat. lib. 2. capit. 4.

Page 16: caput xii

regiminis adhuc non perseverat? Hoc argumentum fuse de more tractat Sanderus51, tractat & Bellarminus52. XXIV. Negare equidem neque debeo, neque possum, unam essentialiter, & eandem esse Ecclesiam veteris ac novi testamenti: caetus enim hominum Divina fide imbutorum, Dei Ecclesiam facit: & scribit optime Origenes, hoc pacto: Non tu mihi ex adventu Salvatoris sponsam dici, aut Ecclesiam putes: sed ab initio humani generis, & ab ipsa constitutione Mundi: imo ut Paulo duce altius mysterii huius origenem repetam ante constitutionem Mundi53. Sic enim dicit ipse: Sicut elegit in Christo ante constitutionem mundi, ut essemus Sancti, et immaculati coram ipso in charitate, pradestinans nos in adoptionem filiorum54. Sed in Psalmis scribitur, Memento congregationis tuae, quam congregasti ab initio55. Prima enim fundamenta congregationis Ecclesiae statim ab initio sunt posita, unde & Apostolus dicit, Aedificari Ecclesiam non solum super Apostolorum fundamenta, sed etiam Propherarum56. Inter Prophetas autem numeratur & Adam, qui magnum mysterium prophetavit in Christo, & in Ecclesia dicens, Propter hoc relinquet homo patrem suum, et matrem suam, et adharebit uxori sua, et erunt duro in carne una57. Haec Origenes: Similia etiam paucis Chrysostomus: Omnes, inquit, ubique terrarum fideles, & qui iam sunt, & qui fuerunt, quique futuri sunt: denique & qui ante Christi adventum Deo placuerunt, unum corpus sunt58. Incipit ergo Ecclesia in Adam, & eadem perseverat vique ad consummationem saeculi. XXV. Sed sicut etiam Ecclesia triumphans in coelis, cum Ecclesia militante in terris unica est Ecclesia, quia unus & idem Deus qui se revelavit, & revelat utrique, quique est utriusque ultimus sinis, & summa beatitudo: & solis accidentibus inter se differunt, viae, & Patriae: visionis facie ad faciem, et fidei per speculum in aenigmate59, ac similibus: non propterea licet argumentari a Regimine Ecclesiae triumphantis, ad regimen militantis: illa enim quae est Ecclesia primitivorum60, regnat cum suo Rege capite Christo Iesu, nec indiget amplius ministeriis humanis: Nos vero iis plurimum egemus, & ipsis ministris Ecclesiasticis in multis subdi tenemur: de quorum duntaxat regimine nunc disputamus: qui in coelis nulli sunt, nullaque vera praelatio, nulla subiectio propria eniquam purae creaturae. Etsi inter Angelos aliqua sit disparitas, & inaequalitas, superioritas & inferioritas, illa tamen est longe alterius generis ab ea, quae in terrenis Rebuspublicis, & humanis gubernationibus reperitur: & non nisi aliqua similitudine, & proportione correspondens. Ita ergo primum

51 De Visib. Mon. libro 2. capit. 3. et lib. cap. 2. cap. 3. et 4. 52 Lib. 3.de Verbo Dei c. 4. et l. 1. de Rom. Pont. c. 2. 3. 9.53 Hom. 2. in Cant.54 Ephes. 1.55 Ps. 73.56 Ephes. 2.57 Genes. 2.58 In ep. ad Ephes. homil. 10.59 I. Cor. 13.60 Hebr. 12.

Page 17: caput xii

respondere possumus, etsi unicam Ecclesiam fateamur veterem ante Christum, & novam post Christum, in essentialibus: in accidentalib. tamen plurimum eas differre: illa enim tota timore regebatur, nostra amore: illa ut plurimum carnaliter, & temporaliter nostra spiritualiter: illa sub umbris, & spe Christi communis capitis: nostra sub ipsomet Christo & viso, & audito: Quid mirum igitur si modus etiam regiminis esset in utraque diversus? ut illa Monarchice, nostra Aristocratice gubernetur: ita temporibus variis, variisque circumstantiis exposcentibus: Nam & varietatem magnam in multis perspicimus manifeste. Multa enim, inquit Gratianus, concedebantur tunc, quae nunc penitus prohibentur61. Tunc enim Samuel Agag pinguissimum Regem Amalec in frusta dividendo concidit: nunc nulli Ecclesiasticorum iudicium sanguinis agitare licet: Tunc Phinees Iudaeum coeuntem cum Madianita interfecit, & reputatum est ei ad iustitiam, hodie Sacerdotibus in perniciem sui officii verteretur62. Modus ergo regiminis fuit valde diversus: & concedit Sanderus dum ait: Si hoc ita evenisset in veteri testamento, tamen nulla ratio cogeret ut idem in novo testamento fieret, cum mutata sit ratio Ecclesiastici regiminis63.XXVI. Ut autem huic argumento cumulatius fiat satis, Respondeo secundo, Ecclesiam veterem in duplici statu posse considerari: videlicet ante legem scriptam, & post legem scriptam: Certe ante scriptam legem vix unam possumus formare Ecclesiam universalem visibilem, & conspicuam: sed multas tamen observamus partiales in singulis fere familiis: ut in familia Adami, Seth, Enos, Henoch, Noe, Sem, Abraham, Isaac, Iacob, & duodecim filiorum: Et in his, similibusque familiis, primogenitos fuisse Sacerdotes est multorum opinio, ut tradit Hieronymus: qui coniicit haec esse primogenita quae vendidit Esav fratri suo Iacob.64 Sed instituto iam Levitico Sacerdotio, lex scripta primogeniturae praerogativam illam tantum assignat, ut primogenitus duplam habeat in patrimonio portionem65. Cum itaque plurimi essent primogeniti, singuli in singulis fidelium familiis, nullusque expresse appareat, qui supra alios emineret, nullus aliorum esset ordinator, aut rector, Monarchiam hanc Ecclesiasticam in tota lege naturae non est reperire. Atque hoc potissimum verum est in duodecim familiis filiorum Iacob, dum essent in Aegypto, antequam Moses, & Aaron ipsis praeficerentur. Certe de Melchisedec scribit haec Chrysostomus: Sacerdos autem erat forte a semetipso ordinatus, sic enim tunc erant Sacerdotes66. De regnis vero, & Monarchiis civilibus, in regimine Laico, & temporali, non laboramus. XXVII. In eodem statu inter Gentiles quoque non modo erat Melchisedec Sacerdos Dei Altissimi, quem etiam templum habuisse, scribit Iosephus: Verumetiam circa tempora Moysis fuit Iob vir fidelis, & iustus, imo &

61 2. q.7. ca. Nos. ss. item.62 I. Reg. 15.63 L. 2. de Visib. mon. c. 3.64 In tradit. et in ep. ad Evang.65 Deut. 21.66 Hom. 35. in Hen.

Page 18: caput xii

Sacerdos67: de quo Origenes: Quis autem offerebat easdem hostias68: Certum est quod ipse Iob, si enim post hoc pro amicis suis ipse iussus est offerre, atque hostias immolare, multo magis pro filiis suis ipse offerebat sinceras, atque Deo placabiles hostias69. Erant nihilominus ea tempestate Sacerdotes, necdum adhuc a lege ordinati, sed naturali sapientia hoc requirente, ac perficiente: Ita saterdotio functus est Noe: ita sacerdotio functus est Abraham: ita sacerdotium gessit Melchisedec, ita & ipse Iob post illos sacerdotio functus est. Sed interim, sicut diximus, erant etiam Sacerdotes per loca, qui pro indigentibus hostias offerebant Domino, per diversa tempora. Quod autem fuerint pro certo Sacerdotes illo tempore, ostendit ipse Iob, dicens: Qui mittit Sacerdotes captivos. Sive ergo memorati Sacerdotes, sive ipse per semetipsum Iob offerebat hostias pro illis, secundam numerum illorum70. Haec Origenes. Quis ergo, obsecro, potuit his omnibus Sacerdotibus, tum inter Hebraeos, tum inter Gentiles positis, & dispersis Monarchice praesse? XXVIII. Post legem filiis Israel datam, Leviti cumque Sacerdotium institutum, adhuc Ecclesiam Israeliticem, quam Synagogam vocabulo generali solemus appellare, unam partialem Ecclesiam, non totalem, nec universalem facere debemus: nam extra Synagoga quoque inter gentes adhuc fideles, & Ecclesias: licet non tam visibiles, nec apparentes, si alia non probarent, certe insignis Ioanae Prophetae in Assyrios Gentiles, in magnam Ninivem expeditio satis manifestat: cuius praedicatione redacti (Iona Prophetia) Ninivitae ad poenitentiam, itam Dei a se sunt deprecati. Erant igitur, aut saltem facti sunt Ninivitae fideles, Dei veri cultores, a Levitico Sacerdotio nihil penitus dependentes. XXIX. Quia ergo summus Israelitarum Sacerdos erat unius particularis Ecclesiae Pontifex, hinc est quod Anacletus, Aaron nostrorum Episcoporum locum tenuisse in figuram asserat, dicens: Si ergo Aaron filii Presbyterorum figuram gestabant, & Aaron summi Sacerdotis, id est Episcopi, Moyses indubitanter Christi tenebat formam71. Damasus vero, Nec in lege Domini, inquit, quae Moysi ab ipso Domino legitur dictata, de his quae summis Sacerdotibus, id est Moysi, & Aaron erant specialiter concessa, filii Aaron quicquam praesumebant72. Nulli enim dubium est, quod Moyses, & Aaron soli, praecipiente Domino, in Tabernaculo Dei erigebant altare73, soli ungebant, soli Sacerdotes sacra unctione instituebant, & alia, quae ad summum Sacerdotium pertinebant, de quibus sufficienter in Divinis legitur literis, agebant: quoniam summi Domini Sacerdotes erant, sicut de eis scriptum est, Moses et Aaron in Sacerdotibus eius: sic & modo, quia umbra legis transiit, & lux Evangelii in nos, Dei Gratia, manifeste coruscat, de his, quae in summis Sacerdotibus, id est 67 Lib. 7. de bell. Iud. c. 18.68 In Iob. lib. 1.69 Iob. 42.70 Cap. 12.71 Ep. 1.72 Ep. 5.73 Num. 7.

Page 19: caput xii

Episcopis sunt, quorum figuram Moyses & Aaron tenuerunt, illi qui septuaginta discipulorum formam gestant, in quorum videlicet typo filii Aaron erant, nihil praesumere debent: sicut nec illi quicqua de summi Sacerdotii ministerio attingebant74. Idem repetit totidem ferme verbis Leo75 & Concilium Spalense76. Hieronymus vero ait: Quod Aaron & filios eius, hoc Episcopum & Presbyteros esse noverimus77. Concilium Aquisgranense sub Ludovico Imperatore, sic habet: Quo in loco contemplari oportet Aaron summum Sacerdotem, id est Episcopum fuisse: & filios eius, Presbyterorum figuram praemonstrasse78. Theodulphus Abbas Floriacensis, & Episcopus Aurelianensis, ille, cuius carmen Ecclesia nostra in die Palmarum occinit, quod incipit: Gloria, laus, et honor tibi sit Rex Christe redemptor, etc. ante octingentos pene annos, & ipse sic ad suos Presbyteros Aurelianenses scribit: Scitote vestrum gradum, nostro gradui secundum, & pene coniunctum esse. Sicut enim Episcopi Apostolorum in Ecclesia, ita nimirum Presbyteri caeterorum discipulorum Domini vicem tenent. & illi tenent gradum summi Pontificis Aaron: iste vero filiorum eius79. Ivo denique Carnotensis: Quid Aaron, inquit, nisi summos Sacerdotes: quid filii eius, nisi minores significant Sacerdotes80? Horum omnium autoritate motus aliquando Bellarminus, non amplius summum Romanum Pontificem, sed unumquemque Episcopum eundem locum in Ecclesia habere fassus est, quem Aaron habuit in Testamento veteri: Sic enim scribit: At Episcopi id sunt in Ecclesia, quod erant pontifices in Testamento Veteri81: id presbyteri apud nos, quod illic minores Sacerdotes: ut etiam id Diaconi nostri, quod illorum Levitae, ut dicit Damasus in82, Hieronymus83, Leo84, Concil. Hispal.85 & alii permulti gravissimi autores. XXX. Cyrilli Alexandrini huius figurae applicatio, ab his nonnihil diversa, plurimum mihi arridet: ait enim: lib. 13. de ador. in Spir. et ver. Tabernaculo praeficit Aaron, & filios eius cum eo: Custodient, inquit, sacerdotium suum, et omnia quae pertinent ad altare, et quae sunt intra velum: id est illa secretiora, ac mystica magis, & eorum officia qui divino altari praesto erant. Ac perspicue quidem ea figura ad Christum pertinet, quem constituit Pater super domum suam: cuius domus nos sumus. Ceterum non incongrue illi Aaron in sacris operibus administro, sanctum illum, & admirabilem Apostolorum chorum quodammodo cooperantium, atque ministrantium Christo significare poterunt. Dei namque cooperatores fuerunt, & asservatores, dispensatoresque

74 Ps. 98.75 Ep. 92. tom. 1. par. 2.76 C. 7.77 Ep. 2.78 C. 9.79 Apud Baron. tom. 9. ann. 8.; 5. n. 5.80 Ep. 63.81 Lib. 1. de Cler. c. 14.82 Epistola 3. de Chorepiscopis83 Ep. ad Evang. 81.84 Ep. ad Episcop.Germ. et Galliae.85 2. can. 7.

Page 20: caput xii

mysteriorum Dei, atque ministri etiam per quos credimus86. Aaron igitur aut Episcopum quemcunque particularem repraesentabat, aut si alium Episcopis superiorem, is fuit Christus: ut optime Cyrillus explicabat. XXXI. Sicut igitur Aaron & successores ipsius summi Pontifices, non praeerant vlli Pontifici, sed solis suis sacerdotibus Leuitici generis: & non aliis, qui erant in Ecclesiis Gentilium: ita quilibet Episcopus praeest suis sacerdotibus, & non aliis, qui sunt alterius Episcopatus. Et sic habemus Monarchiam in partialibus Ecclesiis, & non in totali universali Ecclesia, ita nunc post Euangelium, sicut prius ante Christi adventum. Fateor equidem latissime Israeliticum populum fuisse diffusum extra Palaestinam inter Gentes, & Nationes: nego tamen aut Templa, aut loca sacrificiorum multiplicata habuisse: sed uno tantum loco quem eligeret Dominus, illius populi sacrificia peragebantur87: postremus fuit celeberrimum Templum Hierosolymitanum. Ac propterea unicum habebat collegium sacerdotum, & consequenter unicum caput, & summum Sacerdotem. Quod si multiplicata Templa habuissent in multis Provinciis & Regnis diversis, & super omnes omnium Templorum Sacerdotes, etiam summos, Hierosolymitanus Pontifex ius & imperium habuisset, argumentum hoc a Synagoga desumptum speciosius contra nos polleret. XXXII. Habebant profecto Iudaei per totum orbem, & habent Synagogas, & in Synagogis suos Archisynagos: sed hi neque Sacerdotes erant, neque Hierachico ullo ordine fuerunt cum summo Pontifice Hierosolymitano colligati. Quamvis ex proprio capite, absque ulla probatione, aut indicio, Sanderus etiam Archisynagogos per totum orbem dispersos Hebraeorum summo Pontifici supposuerit88: Bellarminus etiam, absque ullo fundamento & ipse asserit Mosem ordinasse Remp. Iudaeorum, scripsisse eis leges, quas a Deo acceperat, Aaronem consecrasse Pontificem, eique uni Sacerdotes omnes, & Leuitas subiecisse. Ac deinde usque ad Christi tempora, addit idem, nunquam defuit unus Princeps Sacerdotum, qui omnes Synagogas totius Mundi gubernaret89. Quia tamen haec ultima additio probatione indigebat, eam vero nullam habebat: & addititio ipsa totam vim dabat argumento: artificiose illud subdit. Id quod facile probari posset: nisi ab Adversariis concederetur: Et affert ex Magdeburgesium Centuriis quoddam dictum, quo afferunt Summum Iudaeorum Sacerdotem omnes agnoscere, & ei parere debuisse. Qui tamen de Synagogis ne verbum quidem: Et, si illi idem dicerent, ego omnibus in hoc contradicerem: ac merito sane: Summi etenim Sacerdotis tota potestas ultra Sacerdotes & Levitas non extendebatur: cuius officium si totam sacram Scripturam revolvas, circa sola sacrificia, & Altaris, Tabernaculi, ac Templi servitutem occupati invenies. Quae ipsius officia & munera facile est enumerare: Haec enim fuerunt: Ut Tabernaculum ingressus quotidie lucernas concinnaret90: Ingressus vero in

86 Lib. 13. de ador. in Spir. et ver.87 Deut. 12.88 Lib. 4. de Visib. Mon. c. 4. in fine.89 Lib. 1. de Rom.Pont. cap. 9. Tertia ratione.90 Exod. 27. et Levi. 24. et 2. Paral. 12.

Page 21: caput xii

Sanctuarium, incensum ad altare thymiamatis adoleret91: Singulis hebdomadis panes propositionis conficeret, & in mensa eorum haberet92: Sacrificia populi, una cum Sacerdotibus interdum, praesertim festis diebus faceret93: Semel in anno in die expiationum sacris vestibus indutus ingressus Sanctuarium, ipsum cum altari thymiamatis expiaret, & simul pro se, ac domo sua, & toto populo preces funderet94. In Synagogis vero, aut circa Synagogas nihil unquam Pontifices habuisse iuris ac muneris, quod sciam, invenitur. Dices, Nonne Saulus obtinuit a Principe Sacerdotum Epistolas in Damascum ad Synagogas95. Respondeo epistolas illas non fuisse solius Principis Sacerdotum, sed totius Concilii, cui ille praesidebat. Nam causae omnes graves, & difficiliores circa Religionem praesertim, in Concilio erant iudicndae, ex Moysis primum96, deinde ex Regis Iosaphat renovata institutione97, de quo mox dicam. Cum itaque ageretur de summa rerum ad Religionem spectantium, nimirum Messiae, quam Iudaei putabant, fictione: & de Divinitatis ab homine, ut excaecati censebant, usurpatione, negotium erat vel maxime omnium in Concilio discutiendum. ideoque collegerunt Pontifices & Pharisaei hoc Concilium98, dum Christus multa signa faceret. Et iterum quando ad capiendum Iesum Misi sunt cum Iuda milites, a principibus Sacerdotum, et Senioribus populi99. Item: quando captum Iesum coram se statuerunt, ubi Scribae & Seniores convenerant: tunc enim Principes Sacerdotum, & omne Concilium quaerebant falsum testimonium100. Et rursum contra Iesum, Concilium inierunt omnes Principes Sacerdotum, et Seniores populi101. Apostoli praedicant Christum, tunc iniecerunt manus in eos, & posuerunt in custodia publica, & Convocaverunt Concilium, et omnes Seniores filiorum Israel, et statuerunt eos in Concilio: caesi fuerunt, et ibant gaudentes a conspectu Concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati102. Contra Stephanum commoverunt plebem, & Seniores, & Scribas, & adduxerunt eum in Concilium: & mox eiecerunt extra civitatem, & lapidatus est103. Si haec omnia in causa Christi, & Apostolorum, in Concilio sunt peracta, certe etiam Epistolas, pro eadem causa, summus Pontifex, tanquam huius Concilii praeses, dedit Saulo ad Synagogas; ut persecutio in Christianos ex Iudaeis conversos excitaretur. XXXIII. Quid vero in Synagogis tractabatur? Sacra Scriptura legebatur, & illa explicabatur. Moyses enim, inquit Iacobus, a temporibus antiquis, habet in

91 Exod.30. et I. Reg. 2. et Paral. 6. et 26.92 Lev. 14. et I. Reg. 21.93 Lev. 9. et Iosephus de Bell. l. 6.94 Exod. 30. Levit. 16. et Heb. 9.95 Act. 9.96 Deut. 17.97 2. Paral. 19.98 Ioan. 11.99 Luc. 23.100 Matth. 26.101 Matth. 27.102 Act. 5.103 Act. 6.

Page 22: caput xii

singulis civitatibus, qui cum praedicent in Synagogis, ubi per omne Sabbatum legitur104. Princeps Synagogae, seu Archisynagogus is assumebatur, qui doctrina & legis intelligentia esset insignis: neque propterea autipse, aut quicunque alius qui in Synagoga disputaret, erat ex certa Tribu, aut ex ullo certo ordine Hierarchico Ministrorum. Ita enim Christus celebrabat Synagogas, & docebat, & magnificabatur ab omnibus, & traditus est illi liber Isaiae prophetae, &c. 105 Et ipse testatur dicens: Ego semper docui in Synagoga106. Item: Apostoli praedicabant Verbum Dei in Synagogis Iudoeorum107. Sed neque Christus, neque Apostoli erant Levitici ordinis Sacerdotes, neque in hoc subdebantur Principi Sacerdotum. Vanum ergo prorsus est, quod dicunt Monarchici, summum Iudaeorum Pontificem omnibus Archisynagogis praefuisse, & totius mundi Synagogas gubernasse. Quaero enim ulterius, in quo gubernatio haec consistebat. Certe alia non potuit esse nisi in instructione, quia nullum aliud erat in Synagogis exercitium, nisi doctrinale, ut vidimus. Atqui summum Sacerdotem non fuisse Legis unicum interpretem, facile est comprobare: primum quia sic legimus in Hieremia: Ibo igitur ad optimates (non dicit ad Pontificem) et loquar eis, ipsi enim cognoverunt viam Domini, iudicium Dei sui108. Deinde quia Iosaphat Rex constituit in Hierusalem, Levitas & Sacerdotes, & principes familiarum ex Israel, ut iudicium, & causam Domini iudicarent, &c. Omnem causam, qua venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis, inter cognationem et cognationem, ubicunque quaestio est de Lege, de mandato, de caeremoniis, de iustificationibus, ostendite eis, ut non peccent in Dominum109. Nunc quaero si in aliqua synagoga dubium aliquod emergeret, quod in ea solvi non possit, ad quem erat recurrendum? Sanderus & Bellarminus responderent ad summum Pontificem: at sacra Scriptura docet, ad Concilium Hierosolymitanum, multorum sapientum, sacerdotum, & laicorum fuisse recurrendum. XXXIV. Deinde constat penes Sacerdotes, & ipsorum Pontificem, solum externum Tabernaculi, & Templi, ac sacrificiorum regimen, & exercitum resedisse. Nam & Iosephus: Lex, inquit, Sacerdotibus in communi quidem res praecipuas dispensare permittit: summo vero Pontifici aliorum Sacerdotum principatum competenter iniungit110. Itaque summus Pontifex non nisi super Sacerdotes habuit Principatum, & sane Ecclesiasticum, non civilem. Quae vero ad populi instructionem, correptionem, reprehensionem, verbi praedicationem, legis explicationem, & totius Synagogae universalis illuminationem, & spiritualem gubernationem pertinebant, ea omnia non per Sacerdotes solos, sed etiam per Scribas, legis Doctores, & praecipue per extraordinarios Prophetas exercebantur. Unde & merito Paulus Ecclesiam fundatam esse ait Super

104 Act.15.105 Luc. 4.106 Ioan. 18.107 Act. 13. l. 18.108 Hierem.5.109 2. Paralip. 19.110 Lib. 2. cont. Apio.

Page 23: caput xii

fundamentum Apostolorum (post Cristum) et Prophetarum111, ante Christum, non dicit super fundamentum Apostolorum, & Sacerdotum, ac Pontificum. Et sane super Cathedram Moysi112, in qua doctrina fidei est explicanda, sederunt, Christo Domino teste, non Sacerdotes, & summi Pontifices, sed Scribae, et Pharisaei, qui ex ordine Levitico non erant: nam semper ut diversi nominantur in Evangeliis Sacerdotes, & Levitae, & Scribae, seu Legisperiti, & Pharisaei: quamvis ex Legisperitis potuisset esse aliquis Pharisaeus: nam Pharisaei, & Legisperiti, erant, ut apud nos, Religiosi, & Theologi, inquit, Iansenius: Illi sua professione, & ordine prae aliis maiorem sanctitatem prae se ferebant: hi vero maiorem in scripturis doctrinam113. Sed tamen Scribae qui essent etiam Pharisaei, dicuntur diligere primas cathedras in Synagoga (ad docendum)114

nequem eo quod ex officio docerent reprobantur, sed quia essent hypocritae:, & alligarent onera indiscreta populis. Vides igitur in numero Ecclesiasticorum fuisse Scribas, & pharisaeos, quibus tamen summus Pontifex non praeesset: & praecipue etiam Prophetas, qui primas in regimine Ecclesiastico populi in fide & moribus, semper tenuerunt, & a Sacerdotibus atque Pontificibus nunquam dependerunt: neque inter se ullum aliud caput, praeter Deum immediate, agnoverunt: tametsi non raro Sacerdotalia quoque obitent munera, sacrificantes. Nonne Gedeon de Tribu Manasse erexit altare in Ephra, ibique obtulit holocaustum Domino115? Nonne Samuel Propheta Domini, de tribu quidem Levi, non tamen ex descendentia Aaron, Sacerdotio & ipse functus est, & toties extra locum Tabernaculi sacrificavit116. Nonne idem fecit Elias Thesbites117? Ostendat mihi qui potest, quam subiectionem habuerit Gedeon ad Phineem, seu Abisuem summum Sacerdotem, cui sola tribus Levitica suberat118, & non nisi in iis quae ad sacrificia, & cultum Tabernaculi spectarent in aliis enim ad vitam civilem pertinentibus119, ut aliae tribus, ita & Levitica suos habebat Principes, & Iudices ipsam regentes120, & iudicantes121. Quid Samueli cum Achimeleo seu Abiathare summis Pontificibus122, si ipsis insciis123, & inconsultis erigebat pro suo libito altaria, & congregabat populum ad sacrificia in Masphat, Bethel, Galgula, Ramatha124, Bethleem125? Ita de Elia, & aliis. Quis ergo Monarchiam universalem Ecclesiasticam in Synagoga, audebit inducere in qua constat ne vestigium quidem ipsius apparere?

111 Ephes. 2.112 Matth. 13.113 In Concor. cap. 84.114 Luc. 11. Matth. 23.115 Iud. 6.116 l. Paral. 6.117 I. Reg. 16.118 III. Reg. 18.119 Num. 3.120 Exod. 18.121 Deut. 1. num. 5. 6.122 I. Reg. 40.123 I. Reg. 23.& 30.124 I. Reg. 7.125 I. Reg. 16.

Page 24: caput xii

XXXV. Iam vero expressam in veteri Iudaeorum Ecclesia Aristocratiam in spiritualibus, ostendamus: ut vel sic tandem Monarchici obmutescant. Et quidem de spirituali, si solos ad peragenda rite sacrificia duntaxat, & ad cultum servitiumque Tabernaculi primum, deinde Templi deputatos ministros excipias, inter quos quandam Monarchiam facile est agnoscere: reliquum quicquid ad Ecclesiasticum, & spiritualem cultum potuit pertinere, id totum, si humanam spectemus operam, a forma Monarchici regiminis alienissimum, & remotissimum reperimus. Deus enim qui nationem illam filiorum Israel, peculiari modo sibi assumpsit regendam, ut esset ei in peculium de cunctis populis126, voluit ipsemet totum iptius regimen exercere: & ad hoc variis utebatur ministris, pro temporum opportunittate, qui essent meri executores regiminis ad nutum ipsius, & praescriptum. Tradidit igitur Deus ipse huic populo leges minutissimas, ad utrinque forum perinentes. Ipse eos docebat saepissime voce propria, sive per Angelos, & ut plurimum per prophetas: inter quos, ut dixi, nulla fuit Hierarchica subordinatio: sed ferme singuli unus post alium a Deo excitabantur: & vix unquam contigisse scio, ut idem esset & Propheta, & primus Sacerdotum: In Moyse tantu ad exiguum tempus, & nunquam fortasse amplius fuit id observatum: si tamen Moyses proprie fuerit Sacerdos. XXXVI. Quoniam tamen Prophetarum missio erat extraordinaria, non defuit Cathedra ordinaria quae esset Divinae legis interpres generalis, & divinae voluntaris explicatrix: quae sane Cathedra non ab unico Doctore Monarchice possidebatur, sed Aristocratice optimates in ea, ex Divina institutione, residebant: Eratque Concilium quoddam, quod Consistorium Gazith Thalmudistae vocant & Sanedrin127: Graeci vero Synedrion, & Cathedram, Moyses enim Propheta Dei celeberrimus, a Deo in primum, & praecipuum ministrum ipsius, ad educendos filios Israel ex Aegypto, & ad instituendam inter ipsos pulcherrimam Rempubl. assumptus, cum ipse solus initio instructissimus esset in omnibus, quae ad illius populi regimen spectarent, quippe qui cum Domino facie ad faciem loqueretur128, & quod in singulis dubiis agendum esset minutim instrueretur, ipse etiam solus, non per modum Imperii, sed per solum modum instructionis, populum aliquandium rexit, tanquam solus tunc interpres divinae voluntatis, ministerque merus, & instrumentum Dei in regendo illo populo, cuius Deus solus immediatus Rex esset, & Dominus: Tam enim in spiritualibus causis, quam etiam in civilibus, & temporalibus, responsa dabat, & dubiorum solutionem, a mane ad vesperam in his occupatus. Venit ad me: inquit, populus quaerens sententiam Dei: cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me, ut iudicem inter eos, et ostendam pracepta Dei, & Leges eius129. Cum vero in hoc nimium defatigaretur, nec sufficere posset tantae moli negotiorum omnium, etiam privatorum, multitudinis ultra numerum decies

126 Exod. 19.127 Apud Sig. l. 6. de Rep. Heb. c. 7. et Bar. tom. 1. an. 31. n. 10.128 Exod. 3. et Deut. 5.129 Exod. 18.

Page 25: caput xii

centenum millium130? consilio etiam sui soceri usus, negotia civilia a se abdicavit, instituens varios Magistratus; qui civilia curarent: ipse vero sola negotia spiritualia sibi reservavit, iuxta consilium eiusdem soceri sui lethro, quod tale fuit, Esto tu populo in his qua ad Deum pertinent, ut referas qua dicuntur ad eum: ostendasque populo caeremonias, et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod sacere debeant131. Institutique sunt ab eo Principes populi, Tribuni, & Centuriones, & Quinquagenarii, & Decani, qui iudicabant, inquit Scriptura, plebem omni tempore: quicquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo iudicantes132. XXXVII. Ita postea, accepta a Deo lege, quam ipsemet ei dictaverat, cum omnibus mandatis, & caeremoniis, & totius regendae Reipublicae praeceptis, ac legibus necessariis, cum ipse solus esset in tota lege utriusque fori instructissimus, ipse etiam solus difficiliora quaeque, dum vixit, explicabat133; non, inquam, ut Rex & Imperator, sed ut merus Minister, & interpres: ait enim: Ego sequester, et medius fut inter Dominum, et vos tempore illo, ut annunciarem vobis verba eius134. Quoniam tamen ipse propediem erat moriturus, Rempub. quam iussu Dei caeperat ordinare, diversorum Magistratuum institutione, pro negotiis, & iudiciis facilioribus absolvendis, debuit etiam perficere, ut esset qui ei succederet in perfecta legis cognitione, pro solutione etiam quorumcunque negotiorum, & iudiciorum utriusque fori, quae difficiliora essent, neque ab ordinatiis magistratibus possent solvi. Atque successorem hunc noluit Deus esse unicum hominem, puta supremum Sacerdotem Aaron, aliumve ex ipsius in Pontificatu summo successoribus; sed Optimatum numerum competentem, qui Aristocratice, & ab omni Monarchico dominio remotissimi Remp. regerent Hebraeorum. Atque hoc erat illud quod diximus Consistorium seu Concilium; cuius institutio divina ordinatione ita se habet. XXXVIII. Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris, inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et iudicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus: veniesque ad Sacerdotes Levitici generis, et ad Iudicem, qui fuerit illo tempore: quaresque ab eis, qui iudicabunt tibi iudicii veritatem: et facies quodcunque dixerint, qui praesunt loco, quem elegerit Dominus, et docuerint te iuxta legem eius: sequerisque sententiam eorum, neque declinabis ad dexteram, neque ad sinistram. Qui autem superbierit, nolens oboedire Sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto Iudicis: morte morietur homo ille, et auferes malum de Israel135. Hoc idem supremum Tribunal totius Reip. quo modo a Iosaphat fuerit instauratum repetamus: Constitutis enim Iudicibus in cunctis Civitatibus, in Hierusalem

130 Num.1.131 Exod. 18.132 Exod. 18.133 Exod. 20. et 34.134 Deut. 5.135 Deut. 17.

Page 26: caput xii

quoque constituit Iosaphat. Levitas et Sacerdotes, et Principes familiarum ex Israel, ut iudicium et causam Domini iudicarent habitat oribus eius, praecepitque eis dicens: sic agetis in timore Domini fideliter, et corde perfecto: Omnem causam, quae venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis, inter cognationem et cognationem, ubicunque quaestio est de Lege, de Mandato, de Caeremoniis, de Iustificationibus, ostendite eum ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos, et super fratres vestros: sic ergo agentes non peccabitis136. XXXIX. Locus huius Concilii initio mutabatur, prout constituebat Dominus, ad mutationem Tabernaculi. Primum enim fuit in Silo: facto vero Templo, mansit in Hierusalem137. Et observa in hoc Concilio non fuisse solum Sacerdotes & Levitas, qui erant personae sacrae: sed etiam Laicos, Iudicem nimirum loci, & Principes familiarum. Thalmudistae apud Galatinum huc includunt etiam Septuaginta Seniores138, seu Senatores a Deo Moysi olim adiunctos: omnes enim hi, etiam Rex, intelliguntur inclusi verbis illis, qui praesunt loco quem elegerit Dominus139: nam Rex, Sacerdotes, & Seniores populi, praecipui erant qui in Regia praesertim civitate praeesse dicebantur. Unde & Iosephus ita de hoc Concilio scripsit: Si vero Iudices nesciunt de rebus ad se delatis pronunciare, integram causam in urbem sanctam mittent, & convenientes Pontifex, & Propheta, & Senatus, quod visum sit pronuncient140. In Concilio tempore Christi erat Ioseph ab Arimathia, certe laicus, & unus ex Senatoribus. Et omnes suffragio non solum consultivo, sed etiam iudicativo, & decisivo pollebant. Ait enim Scriptura: Quaeresque ab eis, qui iudicabunt tibi iudicii veritatem: et facies quodcunque dixerint, qui praesunt loco. Igitur dum subditur ibidem, Qui autem superbierit nolens obedire Sacerdotis imperio: vel singulare sumitur collective pro plurali, ut saepe solet: vel praesidem totius Concilii innuit, qui nomine eiusdem Concilii Decreta eiusdem publicaret: quemque alium a summo Pontifice facit Baronius, eum nimirum, qui ex septuaginta duobus senioribus primus, & caput huius Collegii haberetur141: quem etiam Principem Sacerdotum vocatum autumat: atque Christi tempore Annam dicit fuisse hunc Principem Sacerdotum, hoc est huius Concilii praesidem: Caipham vero fuisse Principem Sacerdotum & ipsum, hoc est summum Pontificem, qui esset etiam principibus Sacerdotum superior. Quod si verum est, Saulus etiam ab hoc principe Sacerdotum, & non a summo Pontifice, epistolas illas ad synagogas impetravit142: Quem sane non primum ex senioribus 70. vel 72. qui erant Laici: sed primum ex Leviticis Sacerdotibus, qui non pauci in hoc collegio includebantur, ut vidimus fuisse, a summo tamen Pontifice diversum, est vero similius. Ac ne putes ibi Monarchiam aliquam in illo Sacerdoris imperio 136 2. Paral. 19.137 Ps. 77.138 Num. 11.139 Sigon de Rep. Heb. lib. 6. cap. 7. et infra num. 49.140 Lib. 4. Antiq.141 Tom. 1. ann. 31. num. 10.142 Act. 9.

Page 27: caput xii

contineri, memineris adiungi illi imperio etiam Iudicis decretum; ut qui noluerit oboedire & imperio Sacerdotis, & decreto Iudicis, is morte mulctaretur. Non enim legendum ex decreto sed et decreto ut habent Biblia Hebraea, & correcta vulgata editio Latina. De hoc concilio aliqua etiam supra attigimus ac ostendimus tempore etiam Christi, & Apostolorum, causas Religionis in hoc concilio Hierosolymitano fuisse pertractatas143. Nam & ad hanc iudiciorum distinctionem, ut alia essent ordinaria in causis ordinariis per iudices Civitatum ordinarios: alia vero graviora penes hoc concilium, mihi videtur Christus Dominus respexisse, quando dixit, Qui irascitur fratri suo reus erit iudicio: qui autem dixerit fratri suo Racca, reus erit concilio144. Et inter octoginta canones, qui dicuntur Concilii Nicaeni, Canon 33. habet: Honorandum esse Episcopum Heliae, hoc est Hierosolymorum, plusquam alii Episcopi, quia ipse, inquit, residet in sancta civitate, unde crux Dei Domini nostri caepit, & ubi est locus iudicii145. Propter hoc Concilium, Hierusalem dicitur locus iudicii. Unde frustra laborat Turrianus, sensus duntaxat morales, pro huius apocryphi canonis interpretatione, excogitando. XL. Hoc Concilium fuisse ab Herode moderatum, cum ablatione potestatis sanguinis, affirmant Thalmudistae: ut propterea Pilato Iudaei responderint, Nobis non licet interficere quenquam146: sed falluntur: patet enim ex Evangeliis Iudaeos condemnasse Christum, & mortis reum fecisse: Convenerunt enim in Concilium ut cum dolo tenerent, et occiderent147: Et reum mortis condemnaverunt148. Dum dicunt igitur, Nobis non licet interficere quenquam: vel propter diem festum hoc dicebant, ut vult Chrysostomus149& Cyrillus150: Vel quod fortasse non haberent satellites, & executores, nisi ipsis a Preside commoderantur. Propriis tamen adhuc, a Romanis iam subacti, & vivebant legibus, & utebatur iudiciis: ut propterea in primitiva Christi Ecclesia maxime illi passi fuerint, qui ex Iudaeis ad Christi fidem converterentur, nam statim ad maximam redigebantur inopiam: ideoque facta conventione inter Petrum & Paulum151, ut ille in circumcisione potissimum Evangelium seminaret, hic vero cum Barnaba in Gentes abirent; cum hac addita eis conditione, ut pauperum qui essent Hierosolymis essent memores. Pro quibus tantum laboravit Paulus collectas pro ipsis procurando152. Hinc Paulus & flagellatus, & lapidatus: Stephanus item lapidatus; Apostoli caesi. Quod non tam facile contingebat iis qui ex Gentibus credebant: non enim licebat, inquit Chrysostomus, Gentilibus eos qui a se deficiebant occidere, vel lapidare; vel aliter opprimere propria

143 Num. 32.144 Matth. 5.145 Tom. 1. Conciliorum Romanae impress.146 Ioan. 18.147 Matth. 26.148 Marc.14.149 Hom. 86. in Matth.150 Lib. 12. in Ioan. c. 6.151 Gal. 2.152 Act. 11., I. Cor. 16., Rom. 15.

Page 28: caput xii

tyrannide, vel sententia: At si quis deprehendebatur tale quidpiam, praeter iudicum sententiam, patrasse, is puniebatur. Quod tamen Iudaeis erat adhuc permissum, idque magna licentia. Unde gravissime affligebantur qui inter eos credebant153. Haec Chrysost. Ex quibus omnib. hactenus de Hebraeorum regimine traditis, manifesta redditur illius regiminis Ecclesiastici Aristocratia. Et quia ad nostrum negotium nihil facit forma Reip. Hebraeorum, quaecunque illa fuerit in civilibus, & regimine temporali, illam omittamus.XLI. Destruximus iam itaque, ut arbitror, argumenta illa omnia, quibus freta Monarchia nostrorum temporum Ecclesiastica, suas cristas erigebat: nunc vero illa etiam reprimamus, quibus nostram Aristocratiam, sive Democratiam, Monarchici moderni destruere sunt conati. Et quidem adversus Democratiam sic insurgunt154: Primum, quia in Democratia Magistratus a plebe constituuntur, & ab illa autoritate sumunt. Item: Appellare licet a sententia Magistratus, ad populum. Praeterea leges quibus Resp. gubernanda est a Magistratu proponuntur, sed a populo iubentur. Demum accusari & iudicari a populo possunt ipsius Magistratus, & puniri: Quae in Ecclesiastico regimine non reperiuntur. Respondeo non esse in Ecclesia veram Democratiam, & completam, sed in aliqua parte tantum. Et quidem Episcopi & alii Ministri a plebe neque constituuntur, neque ab ea summunt autoritatem, sed a Deo, per impositionem manuum Sacerdotalium; & permissionem ab habeuntibus autoritatem, qui non sunt nisi Sacerdotes. Plebs tamen in hoc habet aliquid sui, quia in electione personae concurrit; sive ipsa, sive Princeps illius pro illa, ut suis locis ostendetur. Item Appellatio ad plebem in iudiciis propriis Ecclesiasticis, potest interdum contingere: ut siquis, tanquam haereticus, ab aliquo, vel aliquibus Episcopis condemnaretur, & excommunicaretur; posset is suam doctrinam, haereticam reputata, iudicio totius Ecclesiae supponere, iterum eorum iudicio pensitandam, & ab illa veritatis approbationem, confirmationemque expectare: quae sola dicitur Columna et firmamentum veritatis155: Totam vero Ecclesia non esse in solis Episc. & Presbyteris, ostenda suis locis. Praeterea Leges Ecclesiasticae, cum non sint de rebus fidei, fide credendis, sed de rebus agendis ut de ieiuniis, de novorum festorum institutione, & similibus; a populi acceptatione plurimum pendet: si enim eas respuat populus, non obligant, ut tradunt etiam Canonistae156. Si vero sint fidei definitiones, seu explicationes, ultimum earum iudicium est penes totam Ecclesiam: & tunc tandem aliquid fide credendum est, quando tota Ecclesia consentit, ut in sequentibus libris erit explicandum. Demum accusatio Praelatorum si sit de criminibus personalibus civilibus, ad Ecclesiam illa non spectabit, nisi ex humano privilegio, ut postea libro sexto, & ult. ostendam: si de Ecclesiasticis, & praesertim de fide, potest iudicium hoc, ut dixi, ad totam Ecclesia delabi: non ad effectum punitionis personae, nisi per solam exclusionem a comunione universali, sed ad effectum 153 Serm. de eleemos. et collat. in Sanct.154 Bellarm. lib. 1. de Rom. Pont. c. 6.155 I. Tim. 3.156 Sylvester in Sum. v. Lex. q. 6.

Page 29: caput xii

damnationis doctrinae: aliam enim punitionem Ecclesiasticam externam, ultra poenitentias salutares, quam excommunicationis & amotionis a gradu, in Ecclesia non esse, suis locis ostendetur157. Vera aute excomunicatio universalis, a tota Ecclesia universali sit, quando omnes prorsus Ecclesiae suam alicui negant communionem: sed de hoc erit nobis eodem libro quinto sermo opportunus. XLII. Deinde illud afferunt argumentum, Democratiam esse pessimam ex tribus formis Reipub. & divinam sapientiam dedecere, ut deterrimum regimen in sua Ecclesia esse velit. Respondeo, deterrimum esse regimen populare, si naturam corruptam spectemus, nullis extraordinariis viribus adiutam. Si vero ei ad sit a Deo novum lumen, & novum auxilium supernaturale, tota concidit difficultas. Ita est in Ecclesia: Deus enim Spiritum suum toti Ecclesiae promisit, non alligando ipsum certis personis, sive certo generi personarum, puta solis presbyteris, aliisve Clericis ad ministeria Ecclesiastica deputatis: sed ipsum voluit esse per omnes, licet non per singulos, diffusum: & consensus totius Ecclesiae, in aliquo articulo, non minus intelligitur in Laicis, quam etiam in presbyteris, & Praelatis. Sunt enim etiam Laici in Ecclesia, imo ex Ecclesia, ipsiusque solidam, & maiorem partem constituunt. Sed de his libr. 7. explicatius. XLIII. Aristocratiam nostram Ecclesiasticam Monarchici sic impugnant: Optimates vel sunt Laici, puta Principes: vel Ecclesiastici, puta Episcopi: & apud neutros esse regimen Ecclesiasticum contendunt. Non apud Principes seculares, quia Apostolis succedunt Episcopi, & quia scimus ex Historiis, ab Episcopis excomunicatos aliquos Principes158. Nos vero Principes etiam includimus in Ecclesiastica Democratia, sicut & Praelatos omnes: tota enim Ecclesia includit omnes fideles, etiam ipsos Pastores, sive spirituales, sive temporales: sicut in temporali Democratia non est sola plebs, sed sunt etiam illi qui in ipsa sunt nobiliores, & doctiores. Seorsim tamen Principibus laicis non committimus regimen Ecclesiae, ut ipsi proprie ipsam propria autoritate regant. Committemus tamen suo loco Principibus laicis fidelibus curam, & superintendantiam rerum & personarum Ecclesiasticarum, cum magna interim autoritate & potestate, si non directa, saltem indirecta: Ita ut in quolibet Regno, Rex possit merito, in bono sensu Catholico, dici, esse caput, id est, supremus Gubernator Ecclesiae totius Regni sui: Dum videlicet cogere etiam potest Ecclesiasticicos, ut muneri suo satisfaciant, ut reforment Clerum & Ecclesias, ut fidem & Religionem sartam tectam conservent, ut haereses & schismata comprimantur, & ubicunque generaliter Rex cernit ab Ecclesiasticis posse aut bonum civile commune promoveri, aut boni communis civilis obstacula impediri; Imo etiam ubi videt spirituale suorum subditorum bonum aliquid pati detrimenti, ex officio potest, & tenetur omne movere lapidem, ut & pacem communem commodaque Reip. servata Dei lege, consernet, & ut salus animarum non periclitent. De quo suis etiam locis in sequentibus, praesertim lib.

157 Lib. 5.158 Bell. Lib. 1. de Rom. Pont. c. 7.

Page 30: caput xii

6. fuse disputabo. Interim moneo argumentum illud ab Historiis desumptum, de Theodosii, aliorumve Principum a Sacris exclusione, Aristocratiam hanc, etiamsi inter optimates vel ipsi Principes seculares reponerentur, non oppugnare. Quid enim obstat, quin Senatus totus optimatum, iudicare & punire possit singulos Senatores eiusdem Senatus, si delinquant? Dices ab unico Episcopo Theodosius fuit punitus, & non a toto aliquo Conventu. Respondeo, Aristocratiam Ecclesiasticam in eo a proprie dicta, hoc est, Civili Aristocratia deflectere, ut supra docui quod & omnes, & singuli Praelati habeant plenam autoritatem Ecclesiasticam159: quia omnes in solidum unicam regunt Ecclesiam. XLIV. Oppugnant demum nostram Aristocratiam; & Ecclesiasticum regimen praecipue penes Episcopos esse non posse, his conficere conantur argumentis160. Primo; non est locus in Scripturis, quo potestas Ecclesiastica detur Collegio ulli, seu Conventui, aut Concilio Praelatorum. Secundo; Ecclesia fere semper careret Rectoribus, nec esset ullus cui sit curae commune bonum: omnes enim Praelati inter se pares ponuntur; & commune bonum curare non possunt, nisi vel simul congregentur, vel communi consensu Magistratum aliquem eligant, qui hoc praestet: Congregatio vero Conciliorum sit rarissime, & cum maximo incommodo: Magistratus autem talis nullus reperitur institutus: Patriarchae etenim ipsi singulis suis clauduntur regionibus, neque extra illas (ut nos ponimus) potestatem habent ullam. Tertio; Si est Aristocratia Episcoporum in Ecclesia, quo plures convenient ad Concilium, eo validius decernent: & tamen fuerunt interdum Concilia minoris numeri, validiora aliis numerosioribus. Quarto; Haereses & schismata ac factiones ab optimatibus potius excitantur, quam a plebeis: Ideoque in Ecclesia adhuc peior est Aristocratia, quam Democratia. XIV. Haec tatmen facile diluuntur. Ad primum respondeo, Iam abunde me probasse omnibus Apostolis aeque commissum fuisse a Christo regimen Ecclesiae, quando eis dictum est: Sicut misit me Pater, Et ego mitto vos161. Et: Euntes docete omnes gentes162. Apostolis vero successerunt Episcopi omnes: & omnes in solidum regunt Ecclesiam; & concordi numerositate unum gregem pascunt: ut optime explicabat Cyprianus163. Ad secundum: commune bonum a singulis promovetur, & ab omnibus in solidum; & ex officio unusquisque Episcopus tenetur bonum totius Ecclesiae universalis procurare: quod me in sequentibus probaturum polliceor ex parte probavi,164 & docui peiorem fore Ecclesiae conditionem, si cura haec universalis uni soli incumberet165. Neque igitur ullo Magistratu opus est, ubi in solidum omnes laborant ad unum finem: neque ipsorum congregatio generalis adeo frequens est necessaria, nisi in gravissimis causis totius Ecclesiae. Synodi tamen Provinciales sicut debent, ita 159 Num. 6.160 Bellarm. Lib. 1. de Rom. Pont. cap. 8.161 Ioan. 20.162 Matth. 28.163 Supra hoc. cap. num. 9.164 Lib. 2. et supra.165 Num. 16.

Page 31: caput xii

possunt facile esse frequentissimae; & dum singulae Provinciae bono regimine gubernantur, tota Ecclesia universalis egregie remanet gubernata. Sicut ubi singuli operarii vineae suam quisque partem bene colit, tota vinea bene culta ad optime fructificandum redditur idonea. XLVI. Ad tertium; Ostendam postea Concilia minora ordinarie corrigi a maioribus166: etsi interdum minus Concilium melius sensit quam maius: etsi etiam maius interdum erravit, in quo minus non erravit, tamen error illius maioris damnari non potuit, nisi adhuc a maiori numero Episcoporum, sive Conciliariter congregatorum sive singulariter, & divisim in suis Ecclesiis residentium, & Ecclesiae totius Catholicae veritatis sensum exprimentium. Contingere enim potest, ut sexcenti Episcopi essent in Concilio congregati, & unicus in aliquo angulo mundi sive Episcopus, sive Presbyter, sive etiam Doctor Laicus, errorem aperiat, & dissentiat, ac reclamet, quem postea tota sequatur Ecclesia, & consequenter a maiori numero optimatum illi sexcenti corrigantur, ipsismet etiam correctioni subscribentibus: & ita numerum bene sentientium adaugentibus: sed de hoc plura postea167.XLVII. Ad quartum, facilius etiam est ut unus subvertatur, & in haeresim prolabatur: & sic sua suprema autoritate & impunitate plurimos corrumpat: quam ut multi decidant a fide. Et, si inter Optimates Ecclesie, dissensio haec surgit, iam dixi remedium esse in maiori parte Ecclesiae per totum orbem diffusae, quae habet assistentia illam Sancti Spiritus, a qua Ecclesia tota dicitur esse Columna et firmamentum veritatis168. & dissensiones, ubi maior pars negotium decidit, facile sedantur. Si tamen obstinati erumpant in schisma, & totius Ecclesiae sententiae nolint acquiescere, sibi tantum, & non Ecclesiae obsunt. Idem contingere & multo facilius posset in illo uno Monarcha totius Ecclesiae, si daretur. Defectum hunc igitur, atque hoc periculum, naturae corruptate fert infirmitas, non vero forma Reipublicae: Neque propterea in Ecclesia dicenda est melior Democratia, quam Aristocratia: quia si Aristocratia inter Optimates facile contingat aut lapsus in fide, aut dissensio, & schisma; in Democratia tamen, praeterquam quod idem aeque facile potest contingere, cum in Democratia includantur cum plebe etiam Optimates; seditiones & tumultus praeterea facile possunt, & solent exoriri. Ut ideo neque proprie sit in Ecclesia inter ministros & Rectores Aristocratia, neque Democratia: sed utraque, etiam cum aliqua Monarchia imperfecta permista: Certe tamen interim ipsa totalis Ecclesia a vera remotissima est Monarchia: quale perfectissimam, & absolutissimam, imo re vera omni ex parte tyrannicam noster Papatus iam exercet. XLVIII. Atque haec nobis de forma Reipublicae Ecclesiasticae dicta sufficiant. Ita mecum plene sentiunt, & sapiunt non pauci nostrae S. R. E. alumni, & Episcopi mei collegae, sub illa constituti: Et si detur facultas doctis pro veritate libere loquendi ac scribendi aperiet orbis Christianis oculos: &,

166 Lib. 7.167 Lib. 7.168 I. Tim. 3.

Page 32: caput xii

Christo sole iusticiae illucescente, disiicient obcaecatae Ecclesiae densissimas tenebras, quibus vi oppressae palpant in meridie169.

L I B R I P R I M I F I N I S.

169 Deut. 28.