cassiodorus: de institutione divinarum litterarum

4
M. AURELII CASSIODORI DE INSTITUTIONE DIVINARUM LITTERARUM. PRAEFATIO. [1105D] Cum studia saecularium litterarum magno desiderio fervere cognoscerem, ita ut multa pars hominum per ipsa se mundi prudentiam crederet adipisci, gravissimo sum (fateor) dolore permotus, quod Scripturis divinis magistri publici deessent, cum mundani auctores celeberrima procul dubio traditione pollerent. Nisus sum ergo cum beatissimo Agapito papa urbis Romae, ut, sicut apud Alexandriam multo tempore fuisse traditur institutum, nunc etiam in Nisibi civitate Syrorum ab Hebraeis sedulo fertur exponi, collatis expensis in urbe Romana professos [1106D] doctores scholae potius acciperent Christianae, unde et anima susciperet aeternam salutem, et casto atque punissimo eloquio fidelium lingua comeretur. Sed cum per bella ferventia et turbulenta nimis in Italico regno certamina, desiderium meum nullatenus valuisset impleri, quoniam non habet locum res pacis temporibus inquietis; ad hoc divina charitate probor esse compulsus, ut ad vicem magistri introductorios vobis libros istos, Domino praestante, conficerem; per quos (sicut aestimo) et Scripturarum divinarum series, et saecularium litterarum [1107A] compendiosa notitia Domini munere panderetur. Minus fortasse disertos, quoniam in eis non affectata eloquentia, sed relatio necessaria reperitur; utilitas vero magna inesse cognoscitur, quando et per eos discitur, unde et salus animae, et saecularis eruditio provenire monstratur. In quibus non propriam doctrinam, sed priscorum dicta commendo, quae posteris laudare fas est, et praedicare gloriosum: quoniam quidquid de priscis sub laude Domini dicitur, odiosa jactantia non putatur. Huc accedit quod magistrum gravem pateris, si frequenter interroges; ad istos autem quoties redire volueris, nulla asperitate morderis. Quapropter, dilectissimi fratres, indubitanter ascendamus ad divinam Scripturam per expositiones [1107B] probabiles Patrum, velut per quamdam scalam visionis; ut eorum sensibus provecti, ad contemplationem Domini efficaciter pervenire mereamur. Ista est enim fortasse scala Jacob per quam angeli ascendunt atque descendunt (Genes. XXVIII, 12) , cui Dominus innititur, lassis porrigens manum, et fessos ascendentium gressus sui contemplatione sustentans. Quocirca, si placet, hunc debemus lectionis ordinem custodire; ut primum tirones Christi, postquam psalmos didicerint, auctoritatem divinam in codicibus emendatis jugi exercitatione meditentur, donec illis fiat, Domino praestante, notissima: ne vitia librariorum impolitis mentibus inolescant, quia difficile potest erui, quod memoriae sinibus radicatum constat infigi. Felix quidem anima quae tanti muneris secretum [1107C] memoriae sinibus, Domino largiente, condiderit; sed multo felicior, quae vias intelligentiae vitali indagatione cognoverit; eoque fit, ut et humanas cogitationes a se gnaviter expellat, et divinis eloquiis salubriter occupetur. Multos enim nos vidisse retinemus memoriae firmitate pollentes, de locis obscurissimis inquisitos, exemplis tantum auctoritatis divinae solvisse propositas quaestiones: quoniam in alio libro clarius est positum, quod alibi dictum constat obscurius. Testis est Paulus apostolus, qui ex maxima parte in Epistola quae scribitur ad Hebraeos, Testamenti Veteris scripturas novorum temporum perfectione dilucidat. Postquam ergo se milites Christi divina lectione compleverint, et frequenti meditatione firmati, cognoscere [1107D] coeperint loca librorum opportune notata; tunc vias operis

Upload: ixchel84

Post on 08-Nov-2014

54 views

Category:

Documents


0 download

DESCRIPTION

Praefatio

TRANSCRIPT

Page 1: Cassiodorus: De institutione divinarum litterarum

M. AURELII CASSIODORI DE INSTITUTIONE DIVINARUM LITTERARUM.

PRAEFATIO.

[1105D] Cum studia saecularium litterarum magno desiderio fervere cognoscerem, ita ut multa pars hominum per ipsa se mundi prudentiam crederet adipisci, gravissimo sum (fateor) dolore permotus, quod Scripturis divinis magistri publici deessent, cum mundani auctores celeberrima procul dubio traditione pollerent. Nisus sum ergo cum beatissimo Agapito papa urbis Romae, ut, sicut apud Alexandriam multo tempore fuisse traditur institutum, nunc etiam in Nisibi civitate Syrorum ab Hebraeis sedulo fertur exponi, collatis expensis in urbe Romana professos [1106D] doctores scholae potius acciperent Christianae, unde et anima susciperet aeternam salutem, et casto atque punissimo eloquio fidelium lingua comeretur.

Sed cum per bella ferventia et turbulenta nimis in Italico regno certamina, desiderium meum nullatenus valuisset impleri, quoniam non habet locum res pacis temporibus inquietis; ad hoc divina charitate probor esse compulsus, ut ad vicem magistri introductorios vobis libros istos, Domino praestante, conficerem; per quos (sicut aestimo) et Scripturarum divinarum series, et saecularium litterarum [1107A] compendiosa notitia Domini munere panderetur. Minus fortasse disertos, quoniam in eis non affectata eloquentia, sed relatio necessaria reperitur; utilitas vero magna inesse cognoscitur, quando et per eos discitur, unde et salus animae, et saecularis eruditio provenire monstratur. In quibus non propriam doctrinam, sed priscorum dicta commendo, quae posteris laudare fas est, et praedicare gloriosum: quoniam quidquid depriscis sub laude Domini dicitur, odiosa jactantia non putatur. Huc accedit quod magistrum gravem pateris, si frequenter interroges; ad istos autem quoties redire volueris, nulla asperitate morderis.

Quapropter, dilectissimi fratres, indubitanter ascendamus ad divinam Scripturam per expositiones [1107B] probabiles Patrum, velut per quamdam scalam visionis; ut eorum sensibus provecti, ad contemplationem Domini efficaciter pervenire mereamur. Ista est enim fortasse scala Jacob per quam angeli ascendunt atque descendunt (Genes. XXVIII, 12) , cui Dominus innititur, lassis porrigens manum, et fessos ascendentium gressus sui contemplatione sustentans. Quocirca, si placet, hunc debemus lectionis ordinem custodire; ut primum tirones Christi, postquam psalmos didicerint, auctoritatem divinam in codicibus emendatis jugi exercitatione meditentur, donec illis fiat, Domino praestante, notissima: ne vitia librariorum impolitis mentibus inolescant, quia difficile potest erui, quod memoriae sinibus radicatum constat infigi.

Felix quidem anima quae tanti muneris secretum [1107C] memoriae sinibus, Domino largiente, condiderit; sed multo felicior, quae vias intelligentiae vitali indagatione cognoverit; eoque fit, ut et humanas cogitationes a se gnaviter expellat, et divinis eloquiis salubriter occupetur. Multos enim nos vidisse retinemus memoriae firmitate pollentes, de locis obscurissimis inquisitos, exemplis tantum auctoritatis divinae solvisse propositas quaestiones: quoniam in alio libro clarius est positum, quod alibi dictum constat obscurius. Testis est Paulus apostolus, qui ex maxima parte in Epistola quae scribitur ad Hebraeos, Testamenti Veteris scripturas novorum temporum perfectione dilucidat.

Postquam ergo se milites Christi divina lectione compleverint, et frequenti meditatione firmati, cognoscere [1107D] coeperint loca librorum opportune notata; tunc vias operis

Page 2: Cassiodorus: De institutione divinarum litterarum

instituti quispiam fortasse non inaniter transibit: ubi quae legenda sunt his duobus libris aptissime suis locis et breviter indicantur; eoque provenit, ut studiosi cognoscant a quibus Latinis expositoribus singula quaeque declarata sint. Quod si aliquid in eisdem negligenter dictum reperit, tunc, quibus illa lingua nota est, a Graecis explanatoribus, quae sunt salubriter tractata, perquirat; quatenus in schola Christi negligentiae tepore sublato, vitalis agnitio flammatis mentibus inquiratur.

Ferunt itaque Scripturas divinas Veteris Novique Testamenti ab ipso principio usque ad finem Graeco sermone declarasse Clementem Alexandrinum cognomento Stromateum, et Cyrillumejusdem civitatis [1108A] episcopum, et Joannem Chrysostomum, Gregorium et Basilium, nec non et alios studiosissimos viros, quos Graecia facunda [ed., Graeca facundia] concelebrat. Sed nos potius Latinos scriptores, Domino juvante, sectemur; ut quoniam Italis scribimus, Romanos quoque expositores commodissime indicasse videamur. Dulcius enim ab unoquoque suscipitur, quod patrio sermone narratur. Unde fieri potest, ut per magistros agatur antiquos, quod impleri non potuit per novellos.

Quapropter tractatores vobis doctissimos indicasse sufficiet, quando ad tales remisisse competens plenitudo probatur esse doctrinae. Nam et vobis quoque erit praestantius praesumpta novitate non imbui, sed priscorum fonte satiari. Hinc consequitur, ut ocius [1108B] edoceam [mss., otiose doceam], et sine culpabili praesumptione vos instruam. Quod genus doctrinae et nobis arbitror esse proficuum, sic alios imbuere, ut insidias calumniantium commodissime declinasse videamur. Habetis igitur in primo volumine antiqui saeculi magistros praesentes semperque paratissimos, qui non vos doceant tam suis linguis quam vestris potius oculis. Moderamini ergo, studiosi fratres, sapienter desideria vestra, per ordinem quae sunt legenda discentes, imitantes scilicet eos qui corpoream desiderant habere sospitatem. Nam qui sanari volunt a medicis, quaerunt quas escas primum, quas secunda refectione percipiant: ne tenuissimas vires debilium membrorum oneret potius quam reficiat confusa voracitas. In secundo vero libro de Artibus ac disciplinis [1108C] liberalium litterarum pauca libanda sunt: ubi tamen minore periculo delinquitur, si quid salva fidei stabilitate peccetur. Quidquid autem in Scripturis divinis de talibus rebus inventum fuerit, praecedenti notitia melius probatur intelligi. Constat enim quasi in origine spiritalis sapientiae rerum istarum indicia fuisse seminata, quae postea doctores saecularium litterarum ad suas regulas prudentissime transtulerunt, quod apto loco in expositione psalterii fortasse probavimus.

...

Sed quamvis omnis Scriptura divina superna luce resplendeat, et in ea virtus Spiritus sancti evidenter [1109B] irradiet, in Psalterio tamen, et Prophetis, et Epistolis apostolorum studium maximum laboris impendi, quoniam mihi visi sunt profundiores abyssos commovere, et quasi arcem totius Scripturae divinae atque altitudinem gloriosissimam continere. Quos ego cunctos novem codices auctoritatis divinae (ut senex potui) sub collatione priscorum codicum, amicis ante me legentibus, sedula lectione transivi. Ubi me multum laborasse, Domino adjuvante, profiteor; quatenus nec eloquentiae modificatae [ed., eloquio modificato] deessem, nec libros sacros temeraria praesumptione lacerarem.

Illud quoque credimus commonendum, sanctum Hieronymum simplicium fratrum consideratione pellectum, in Prophetarum praefatione dixisse, propter [1109C] eos qui distinctiones non didicerant apud magistros saecularium litterarum; colis et commatibus translationem suam, sicut hodie legitur, distinxisse. Quod nos quoque tanti viri auctoritate commoniti [ed., commoti], sequendum esse judicavimus, ut caetera distinctionibus ordinentur [mss., ornentur]. Ista vero sufficiant simplicissimae lectioni, quae supradictus vir, sicut dictum

Page 3: Cassiodorus: De institutione divinarum litterarum

est, ad vicem distinctionum colis et commatibus ordinavit, ne supra judicium tanti viri vituperabili praesumptione venisse videamur.

...

CAPUT VII. De Evangeliis.

Septimus igitur codex Scripturae divinae, qui est Novi Testamenti primus, nobisque dedit adorabile principium ac vitale remedium, quatuor evangelistarum superna luce resplendet. Quorum omnium propria [1119B] discutiens sanctus Hieronymus diligenti cura disseruit; quae in uno volumine comprehendi, ne legentis intentio divisis codicibus tardaretur [ed., traheretur]. Matthaeum beatus Hieronymus iterum bis binis libris exposuit, quem etiam sanctus Hilarius in uno volumine declaravit: de quo et Victorinus ex oratore episcopus nonnulla disseruit. Lucam sanctus Ambrosius mirabiliter explanavit. Joannem beatus Augustinus copiosa et insigni expositione lucidavit; qui etiam de Concordia evangelistarum quatuor libros subtilissima nimis et necessaria disputatione complexus est. Eusebius quoque Caesariensis Canones evangelicos compendiosa brevitate collegit; ut in quibus locis communia dicunt, in quibus propria tangunt, verissima distinctione monstraret: ubi [1119C] quanta est plenitudo fidei, tanta floret et diversorum tractantium doctrina mirabilis.

CAPUT VIII. De Epistolis apostolorum.

Octavus codex canonicas Epistolas continet apostolorum. Sed in Epistolis tredecim sancti Pauli adnotationes conscriptas in ipso initio meae lectionis inveni, quae in cunctorum manibus ita celebres habebantur, ut eas a sancto Gelasio papa urbis Romae doctissimi viri studio dicerent fuisse conscriptas. Quod solent facere [a [1119D] Solent tergiversatores, ut fallant, sub nomine clari alicujus viri epistolam fingere, ut auctoritas nominis possit commendare, quod per seipsum recipi [1120D] non potest, ut ait D. Ambrosius in epist. ad Thessalonic. II, cap. II.] qui res vitiosas cupiunt gloriosi nominis auctoritate defendere; sed nobis ex praecedentibus lectionibus diligenti rectractatione patuerunt subtilissimas quidem esse ac brevissimas [1119D] dictiones, sed Pelagiani erroris venena illic esse seminata. Et ut procul a vobis fieret error haereticus, Epistolam ad Romanos qua potui curiositate purgavi, reliquas in chartaceo codice conscriptas vobis emendandas reliqui. Quod facile subjacebit, quando praecedenti exemplo audacior redditur sequentis imitatio. Sed inter has sollicitudines graviter aestuatus, quemdam anonymum codicem subnotatum divina reperi provisione collatum, qui tredecim Epistolas sancti Pauli non ignobili adnotatione tractavit. Hic diligenter excussus [mss. excursus], secundum vobis [1120A] ac securum genus commentorum, Domino largiente, praestabit.

...

CAPUT XII. Divisio Scripturae divinae secundum Hieronymum.

Auctoritas divina secundum sanctum Hieronymum in Testamenta duo ita dividitur, id est, in Vetus et Novum. In Legem, id est, Genesim, Exodum, Leviticum, Numerorum, Deuteronomium. In Prophetas, [1124A] qui sunt Jesu Nave, Judicum, Ruth, Samuel, Isaias, Jeremias, Ezechiel, Daniel, libri duodecim prophetarum. In Hagiographos, qui sunt Job, David, Salomon, Proverbia, Ecclesiasticus, Canticum canticorum. Verba dierum, id est, Paralipomenon, Esdras, Esther. In Evangelistas, qui sunt Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes.

Page 4: Cassiodorus: De institutione divinarum litterarum

Post hos sequuntur Epistolae apostolorum, Petri duae, Pauli quatuordecim, Joannis tres, Jacobi una, Judae una, Actuum apostolorum Lucae liber unus, et Apocalypsis Joannis liber unus.

Sciendum est plane sanctum Hieronymum ideo diversorum translationes legisse atque correxisse, eo quod auctoritati Hebraicae nequaquam eas perspiceret consonare. Unde factum est ut omnes libros Veteris Testamenti diligenti cura in Latinum sermonem [1124B] de Hebraeo fonte transfunderet, et ad viginti duarum litterarum modum, qui apud Hebraeos manet, competenter adduceret; per quas omnis sapientia discitur, et memoria dictorum in aevum scripta servatur. Huic etiam adjecti sunt Novi Testamenti libri viginti septem, qui colliguntur simul quadraginta novem. Cui numero adde omnipotentem et indivisibilem Trinitatem, per quam haec facta, et propter quam ista praedicta sunt, et quinquagenarius numerus indubitanter efficitur; qui ad instar jubilaei anni magna pietate beneficii debita relaxat, et pure poenitentium peccata dissolvit. Hunc autem pandecten propter copiam lectionis minutiore manu in quaternionibus quinquaginta tribus aestimavimus conscribendum, ut quod lectio copiosa tetendit, scripturae [1124C] densitas adunata contraheret. Meminisse autem debemus memoratum Hieronymum omnem translationem suam in auctoritate divina (sicut ipse testatur) propter simplicitatem fratrum colis et commatibus ordinasse; ut qui distinctiones saecularium litterarum comprehendere minime potuerunt, hoc remedio suffulti, inculpabiliter pronuntiarent sacratissimas lectiones.