Download - lacinias induentes, insane agentes
Cum matre iam locutus sum!
Adeo laeta factast ut lacrimas
nonnullas fuderit…!
Vestem suam nuptialem, telae
reticulatae opus, tu indueres bene
vellet…
Personatus necnon muliebri voce utans
Veste illo, o Osgood, quo mater usast,
nequaquam nubere mihi licet!
Fieri enim non potest quin mater alio more corporis
atque meo utatur…!
Vestem ergo eum accommodare
bene poterimus!
Opus non est!!
Osgood! Necesse me sinceram tibi
esse:
Ut nos matrimonio
coniungamus nullo pacto fieri
potest!!Qua de causa?
Vide ergo:
Imprimis nativa flava coma non
sum!
Nihil mea interest!
Adde etiam illud, me tabaci fumum sugere:
magnopere enim saepiusque fumo!!
Mea non interest!
Insuper scias adhuc vitam nefandam egisse: per
annos tres coniunctissime cum saxophonista quodam
vivebam…!!Quod tibi bene ignosco …!
Gnatos nullos unquam gignere potero…!
Eos enim ut adoptemus
curabimus…!
Nullo pacto, Osgood, cogitatione a te
comprehendi videor!!
Ahhhh!!
Personatus iste vir, nullis praevalentibus argumentis, patientia tota confecta, rugitu quodam sublato, emptam comam tandem
a capite maxima vi evellit…
Voce sublata, animo valde irritato…
Marem tandem me esse fac
videas!!
Bene…: ne unum quidem perfectum
invenires…!
Vir noster totus stupore ictus miram speciem praebere videtur…
FINIS