itinera litteraria in chrononave (iarcius gaditanus me fecit)

Upload: osrari5525

Post on 30-May-2018

236 views

Category:

Documents


2 download

TRANSCRIPT

  • 8/14/2019 Itinera Litteraria in Chrononave (Iarcius Gaditanus me fecit)

    1/20

    composuit

    IARCIUS GADITANUS

  • 8/14/2019 Itinera Litteraria in Chrononave (Iarcius Gaditanus me fecit)

    2/20

    2

    CONSCENDITE1 VEHICULUM TEMPORIS!

    lingua Latna non est antqua tantum. homines docti2 per saecula3 aliquando4Latne5 scrbunt et immo loquuntur6 inter se.

    si id vehiculum conscendimus, per saecula ire possumus, et vidre possumuslibros Latne scriptos de multis disciplnis7:

    1. conscendo (conscendere) est verbum temporle ut ascendo (ascendere). Quintus in arborem ascendit,sed Quintus vehiculum conscendit. forma conscendite indicat imperatvum.

    2. homo doctus est is qui doctrnam habet. doctus, docta, (adiectvum)3. saeculum centum anni sunt. saeculum, saeculi, n.4. aliquando est adverbium quod significat: aliquo tempore.5. Latn est adverbium quod significat: lingu Latn6. loquor (loqui) est verbum temporle tertiae coniugatinis quod habet formam passvam sed significtumactvum. hoc enim verbum significat: dicere.7. disciplnae sunt, inter alias, hae: grammatica, litteratra, mathematica, philosophia, historia, physica

    I. PRIMUM ITER1

    virum natine

    2

    Anglum

    3

    visimus

    4

    , cui nomen est :

    John Owen (Iohannes Audoenus, 1564-1622). Iohannes Owen carmen (epigramma)scrbit ad amcum suum Ponticum.

    Ad Ponticum5

    saepe rogas, -quothabesannos? respondeo: -Nullos.-quomodo? -quoshabui, Pontice, nonhabeo.

    1. iter, itineris, substantvum neutrum quod significat viam. Medus vi Latn Tuscul Romam it, ergoMedus iter facit.

    2. natio, natinis: subst. femin. quod significatpatriam3. Anglus est vir qui natus est in Angli, quae nostr tempore nomintur England. Anglus, Angla,

    (adiectvum)4. viso, (visere) est verbum temporle tertiae coniugatinis, quod significat: ire ad aliquem et eum

    vidre.

    5. Ponticus,-i, m. est amcus Iohannis Owen.

  • 8/14/2019 Itinera Litteraria in Chrononave (Iarcius Gaditanus me fecit)

    3/20

    3

    II. ALTERUM ITER:

    feminam doctam visimus, cui nomen est :

    Heloisa, quae nata est circa1 annum 1100um, est discipula, amca et uxor3 Petri

    Abaelardi. mortua autem est ann 1163.

    Heloisa epistulam scrbit ad virum suum Abaelardum. ecce initium epistulae:

    Domin su, immo patri; coniugi3 su, immo fratri; ancilla sua, immo filia; ipsiusuxor, immo soror, Abaelardo Heloysa. (saltem dicit)

    1. circa est praepositio accusatva : circum2. uxor, uxrisest femina alicuius viri. Iulius est vir Aemiliae. Aemilia est uxor Iulii.3. coniux, coniugisest vir aut femina in matrimoni.

    III. TERTIUM ITER:

    scriptrem Romnum visimus cui nomen est Marcus Valerius Martilis, qui estHispnus. is enim natus est circa annum 40um, et mortuus est circa annum 104um.

    poeta enim scrbit parvum carmen (epigramma):

    nuper1erat medicus, nunc est vespillo2Diaulus,quod vespillo facit, fecerat3et medicus

    1. nuper est adverbium, quod significat: paulo ante.2. vespillo, vespillnis, subst. m., est vir qui sepelit corpora mortua.3. fecerat est tempus praeteritum plusquamperfectum modi indicatvi verbi : facio (facere).

  • 8/14/2019 Itinera Litteraria in Chrononave (Iarcius Gaditanus me fecit)

    4/20

    4

    IV. QUARTUM ITER:

    rursus pervenimus ad Medium Aevum, quod dicitur, et alumnum adulescentem1visimus qui pulchrum carmen scrbit:

    quod carmen numertur inter Carmina Buranasaeculo XIII scripta:

    feror2ego veluti3sine naut navis,ut per vias aerisvaga4fertur avis;

    non me tenent vincula, non me tenet clavis5

    1. adulescens, adulescentis, subst. m. est qui iam non est puer aut puella, neque est adultus.2. ferorest verbum temporle: fero, sed voce passv.3. velutiest particula : ut.4. vagus, vaga, vagumest adiectvum et significat: qui errat. nigra ovis per silvam errat. vaga ovis errat

    in silv.5. clavis, -is, subst. fem. est instrumentum qu ostium apertur.

    V. QUINTUM ITER:

    philosophum visimus natine Gallum1 cui nomen est Rentus Cartesius (RenDescartes). is enim natus est ann 1596 et mortuus est anno 1650.

    vidte Rentum Cartesium qui scrbit meditatines de prim philosophi2:

    suppno3igitur omnia quae video falsa essequid igitur erit4verum5?fortassis6hoc unum, nihil esse cert.7

    1. Gallusest vir qui natus est in Galli, quae nostr tempore Francenomintur. Gallus, Gallaadiectvumest.

    2. prima philosophiaest ea quam vocmus metaphysicam.3. suppno, (suppnere) est verbum temporle quod significat: credere. (credo, credere)4. eritest tempus futurum verbi sum, (esse)5. verum, -i, subst. n., contratium est : falsum.6. fortassis: fortasse.7. certum, , subst. n., quod dubitri non potest.

  • 8/14/2019 Itinera Litteraria in Chrononave (Iarcius Gaditanus me fecit)

    5/20

    5

    VI. SEXTUM ITER:

    ecce rursus in antquis temporibus sumus ! et potam Romnum vidmus quipulchram feminam deperit1. pota ille voctur Caius Valerius Catullus, qui natus estcirca annum 87um, mortuus autem est circa annum 54um ante Christum natum. Catullus,

    amre captus, amcam suam vocat et ei carmen canere incipit2

    :

    ecce Lesbia, quae Catulli carmen audit

    iucundum3, mea vita, mihi propnis4 amremhunc nostrum inter nosperpetuumque fore5.

    1. depereo (deperre) est verbum compositumde-per-eo (eo, re). deperre aliquem significatpermultum amre aliquem et sentre hoc: mortuus videor nisi me amat"

    2. incipitsibi vult initium facere.3. iucundus-a-um : laetus-a-um4. propnis(propno, propnere) : ostendis, monstras5. foreest tempus futrum infinitvi verbi "esse"

    Caius Valerius Catullus

  • 8/14/2019 Itinera Litteraria in Chrononave (Iarcius Gaditanus me fecit)

    6/20

    6

    VII. SEPTIMUM ITER :

    hodie visimus illustrem virum scientificum qui de gravitte tracttum scrbit :

    is enim vir nomintur Isaac Newton, natine Anglus. natus est ann 1642 etmortuus est ann 1727. Isaac Newton librum maximi momenti1 de Physic scrbit cui

    titulus est Naturlis Philosophiae Principia Mathematica.

    DefinitioV.

    vis2 centripeta est, qu corpora versus3 punctum aliquod, tanquam ad centrum,

    undique4trahuntur5, () huius generis6 est gravitas7

    1. maximi momentiest aliquid magni ponderis. (pondus, ponderis, n. : aliquid pondus habet si non estlevee.g. folium est leve, et minimum pondus habet, sed mons est gravis et magnum pondus habet.)

    2. vis(vis) n. fem. : potentia3. versus, praep. : ad4. undique: adv. : ex omnibus partibus5. trahuntur(traho, trahere) pass. : feruntur, portantur6. generis(genus, generis) n., : forma7. gravitas, gravittis : pondus terrae (et omnium corporum)

    VIII. OCTAVUM ITER:

    hodie visimus illustrem monachum1 Italum qui Ecclesiae fundamentum

    Philosophicum Aristotelicum dat. is enim monachus voctur Thomas Aquinas et amcsu epistulam scrbit de mod studendi2Thomas Aquinas natus est ann 1224o in Castell Roccasecc, prope oppidum

    Aquino, et mortuus est ann 1274o in monasteri Fossanova in Lati.

    EPISTOLA3DE MODO STUDENDI

    quiaquaesisti4a me ( ) tale5a me tibi traditur6consilium: ut per rivulos7, non

    statim8

    in mare, eligas9

    introre10

    , quia per facilira11

    ad difficilira oportet12

    devenre13.

  • 8/14/2019 Itinera Litteraria in Chrononave (Iarcius Gaditanus me fecit)

    7/20

    7

    1. monachum(monachus, -, m.) monachus est vir qui in monasteri vivit, orat et labrat.2. de mod studend: de form studii (studium, studii,n.)3. epistola= epistula, -ae, f.4. quaesisti(tertia persna numeri singulris temporis praeteriti perfecti modi indicativi verbi : quaero,

    quaerere)5. tale(talis, tale, adiect.) : huius modi6. traditur(vox passva verbi trado, tradere) : datur7. rivulos(rivulus, -i, m.). rivulus est parvus rivus.8. statim(adv.) : iam9. eligas(2 pers. praes. subiunctvi verbi eligo, eligere)10. introre: intrre11. facilira(comparat. adiectvi facilis, facile)12. oportet: convenit : bonum est13. devenre: venre

    IX. NONUM ITER:

    hodie illustrem virum scientificum visimus, qui voctur Galilaeus Galilei. is enimperspicillum astronomicum habet qu sidera1 in cael dilucide2 inspicere3 potest.

    is natus est ann 1564 Pisae, et mortuus est Florentiae ann 1642.

    est enim GALAXIA nihil aliud, quam innumerrum4 Stellrum coacervtim5consitrum6 congeries7: in quamcumque8 enim reginem illus Perspicillum dirigas,

    statim9 Stellrum ingens10 frequentia11 sese in conspectum profert12, qurum

    complres13 satis magnae ac valde14 conspicuae15 videntur; sed exigurum16

    multitdo prorsus17 inexplorbilis est. Sidereus Nuncius 1609

  • 8/14/2019 Itinera Litteraria in Chrononave (Iarcius Gaditanus me fecit)

    8/20

    8

    Galaxia Andromeda perspicillum astronomicum

    1. sidera: (sidus, sideris, n.) : Sol, Terra, Venus, Mars, Iuppiter, Saturnus, stellae sunt sidera.2. dilucide: (adv.) clar mod3. inspicere: (inspicio, inspicere) : aspicere : vidre4. innumerrum(innumerus, -aadiect. : innumerabilis)5. coacervtim(adv.) : in coniuncto6. consitrum(consitus, -a, -um, adiect. : positus, colloctus)7. congeries(congeries, -ei, subst., fem.) : coniunctum8. in quamcumque reginem(qu vis)9. statim: iam10. ingens, ingentis(magnus, magna, magnum)11. frequentia, -ae(numerus, -i)12. sese in conspectum profert: vidtur13. complres,-ium :multae14. valde(multum)15. conspicuae(conspicuus, -a, -um: clarus)16. exigurum(exiguus, -a, -um: parvus)

    X. DECIMUM ITER:

    hodie visimus doctam feminam cui nomen est Hrotsvitha. ea enim est poetriaSaxonica, et habitat in Germani. nata est circa annum 935um, mortua autem postannum 973um.

    sed nunc, sultis1, inspicite2 eam, quae fabulam scaenicam scrbit de piis3 feminisChristianis quae captvae4 sunt.

    Dulcitius:-producite5, milites, producite, quas tentis in carcere6!Milites:-ecce, quas vocasti7!Dulcitius:-papae8! quam pulchrae, quam venustae9, quam egregiae10puellulae11!Milites.-perfecte12decrae13.Dulcitius.

    -captus sum illrum specie14

    .Milites:-credibile15.

  • 8/14/2019 Itinera Litteraria in Chrononave (Iarcius Gaditanus me fecit)

    9/20

    9

    Dulcitius:-exaestuo16illas ad mei amrem trahere17.Milites.-diffidimus18te praevalere19.Dulcitius.-quare20?

    Milites:-quia stabiles fide21.Dulcitius:-quid, si suadeam22blandimentis23?Milites:-contempnunt24.Dulcitius:-quid, si terream25suppliciis26?Milites:

    -parvi pendunt27

    .

    1. sultis: quaeso2. inspicite: vidte3. piis(pius, piaadiect.) femina pia ea est quae pietatem habet.4. captvae(captvus, captvaadiect.) captva est femina quae in carcere est sine libertte.5. producite(prodco,prodcere, v.) : ferte foras6. in carcere(carcer, carceris, m.) : carcer est custodia (cella unde homines, sine libertte, exre non

    possunt)7. vocasti(voco, vocre) : tertia persna numeri singulris temporis praeteriti perfecti modi indicatvi.8. papae !(interiectio) : oh !9. venustae(venustus, -aadiect.) : pulchrae, formsae10. egregiae(egregius, -aadiect.) : quae super ceteras sunt11. puellulae(puellula, -ae, subst. f.) : puellae iuvenes et venustae12. perfect(adv.) : perfect mod.13. decrae(decrus, -a adiect.) : decentes14. speci(species, specii, subst., f.) form15. credibil(adv.) : quod credi potest : verum16. exaestuo(exaesture, v.) : permultum volo aliquid17. trahere(infinit.) : inducere18. diffidimus(diffdo, diffidere) : fidem non habmus.19. praevalre(praevaleo, praevalre) : posse20. quare? : cur ?21. stabiles fide: quae multam fidem habent.22. suadeam(suadeo, suadre, v.) : faciam ut credant23. blandimentis(blandimentum, -., n.) : gestus et verba suavia et dulcia24. contempnunt*= contemnunt(contemno, contemnere, v.) contemnere aliquid est negre aliquid.25. terream(prima persona singulris praesentis subjunctvi verbi terreo, terrre: timrem inicere) -si quis

    terret aliquem hic permultum timet-26. supplicium, -., subst. n. dolor27.parvi pendunt: id non curant.

  • 8/14/2019 Itinera Litteraria in Chrononave (Iarcius Gaditanus me fecit)

    10/20

    10

    XI. UNDECIMUM ITER:

    hodie visimus philosophum modernum saeculi XVIIi, qui voctur BenedictusSpinoza. is enim scrbit librum cuius titulus est Ethica Ordine GeometricoDemonstrata.

    P A R S P R I M A: DE DEO. DEFINITIONES.

    III. Per s u b s t a n t i a m intelligo id quod in se est et per se concipitur1;hoc est id cuius conceptus2 non indiget3 concept alterus4 rei5, a quo formri

    debeat. ()VI. Per D e u m intelligo6 ens7 absolte8 infintum, hoc est, substantiamconstantem infintis attribtis, qurum unumquodque9 aeternam et infintam

    essentiam exprimit10.

    Benedictus natus est anno 1632 in urbe Amsterdam,mortuus est anno 1677 in oppido Den Haag.

    1. concipitur(concipio, concipere) : contintur, intellegitur2. conceptus, -s, m. id quod concipitur, notio3. indiget(indigeo, indigre) : caret, necesse habet4. alterus(alter, altera, alterum) : Iulius duos flis habet. alter est Marcus, alter Quintus.5. rei(res, rei, f.) substantia, aliquid6. intelligo(intellego, intellegere) : comprehendo, mente teneo7. ens(ens, entis, n.) id quod est8. absolte: adv. : modo absolt9. unumquodque: omne10. exprimit(exprimo, exprimere) : ostendit, monstrat

  • 8/14/2019 Itinera Litteraria in Chrononave (Iarcius Gaditanus me fecit)

    11/20

    11

    XII. DUODECIMUM ITER :

    hodie vehiculum temporis seu chrononavemnostram conscendere non estopus1 nobis, quoniam2 visimus professrem Americnum qui voctur TerentiusTunberg. is enim non slum Latn legit, sed etiam aliquando scrbit, et immoloquitur cum amcis amicabusque totus orbis terrae3.

    en4 nonnulla Terentii verba de Latinitte5:

    "lingua Latna non est res tantum antqua, non est un cum gente Romnexstincta6. immo potius commnis illus litterrum Latinrum patrimonii ()minima pars est antqua. per aevum7 non slum medium, quod dicitur, verumetiam recentira saecula, florbat8 lingua Latna, florbant litterae9

    Latnae.()Latinitas media et moderna () omnium doctrum, quacumque lingu vernacul10

    utebantur11

    , vinculum12

    exstbat, quod quamvis13

    nemini vernaculus sermo14

    fuerit15 Latnus, litterae Latnae sicut16 vix17 antea florbant. () his enimlitteris contintur cults civlis Europaei fundamentum."

    Terentius Tunberg, ann 2002

    1. non est opus nobis: nobis necesse non est2. quoniam :quia, quod3. totus orbis terrae : totus mund4. en :ecce5. de Latinitte :de lingu Latn (Latnitas, -tis, subst., f.)6. exstincta :finta (exstinctus, -a, -um, participium praet. verbi exstinguo, exstinguere)7.

    per aevum:per aettem (aevum, -, subst., n. est amplum intervallum temporis)8. florbat: tertia persna numeri singulris temporis praeteriti imperfecti modi indicatvi verbi floreo,florre. florreenim significat esse in flre; vigre, vigrem habre.

    9. litterae Latnae:scripta Latna, litteratra Latina.10. lingua vernacula:lingua patriae propria, lingua patria, lingua natva11. quacumque lingu vernacul utebantur:qui habent hanc aut istam aut illam linguam patriam.12. vinculum exstbat :erat vinculum, erat nexus (vinculum, -, subst. n. quod significat nexum)13. quamvis nemini vernaculus sermo fuerit Latinus: etiam si nemo linguam Latnam habbat patriam.14. sermoest lingua. (sermo, sermnis, subst., m. )15. fueritest tertia persna num. singulris temporis praeteriti perfecti modi subiunctivi sive coniunctvi

    verbi sum, esse16. sicut :ut ;velut17. vix :quasi non

  • 8/14/2019 Itinera Litteraria in Chrononave (Iarcius Gaditanus me fecit)

    12/20

    12

    XIII. TERTIUM DECIMUM ITER:

    iterum in Medium Aevum venmus et audmus miram1 pulchramque narratinemde fabuls expeditine, vel potius2, navigatine quam homines Medii Aevi nominant"navigatio Sancti Brendni". cuius quidem3 narratinis quis sit auctor ignormus4.fragmentum legmus excerptum5 codice saeculi XIi.

    "pater, ascende in navim6 et navigmus contra7 occidentlem plagam8 adinsulam quae dicitur terra repromissinis sanctrum9quam daturus est10 Deussuccessoribus nostris in novissim tempore11. () "apparuit12terra spacisa13etherbsa14pomiferosaque15 valde16. () cepimus17 ire et perambulre18 per XV ()dies insulam et non potuimus19 finem ipsus invenre20"

    1. miram (mirus,-a,-um, adiect.). id quod est mirum etiam est admirabile.2. vel potius : vel melius.3.

    cuius quidem : et eius enim4. quis sit auctor ignormus : auctrem ignormus

    5. excerptum (excerptus,-a,-um, adiect., partic.) si carpimus aliquid ex aliqu r tunc id excerpimus. idenim est excerptum.

    6. ascende in navim : conscende navem7. navigmus contra : navigmus ad8. occidentlem plagam : occidentlem terram. plaga, -ae est substantvum feminnum quod significat

    terram vel reginem.9. terra repromissinis sanctrum : est terra ubi boni et probi homines laeti et beati vivunt in

    perpetuum.10. quam datrus est Deus : quam Deus dare vult : quam Deus dare cogitat.11. in novissim tempore : in ultim tempore12. apparuit (tertia persna numeri singulris temporis praeteriti perfecti indicatvi verbi appareo,apparre). apparre significat ante oculos esse.13. spacisa (spatisa. spatisus-a-um, adiect.). terra spatisa est terra lata, ampla, magna14. herbsa (herbsus,-a,-um, adiect.): quae herbas habet.15. pomifersa (pomifersus,-a,-um, adiect.: pomifer, pomifera, pomiferum, adiect.) e.g. arbor pomifera

    est arbor quae multa pma habet. pmum est fructus arboris: e.g. mlum est pmum.16. vald: adv., multum.17. cpimus (coepimus): incepimus, initium fecimus.18. perambulre est ambulre per terram.19. potuimus: prima persna temporis praeteriti perfecti indicatvi verbi (possum, posse).20. invenre : reperre.

  • 8/14/2019 Itinera Litteraria in Chrononave (Iarcius Gaditanus me fecit)

    13/20

    13

    XIV. Quartum decimum iter:hodie nostram chrononvem conscendimus et iter facimus ad annum

    200um ante Christum natum. visimus enim comoediographum qui voctur Plautus. isenim natus est in Umbri circa annum 250um a.C., mortem obiit circa annum 184uma.C.n.

    Plautus, secundum exemplar Graecum, scrbit lepidam fabulam scaenicam, cuiustitulus est Miles Glorisus. ecce initium fabulae:

    "Pyrgopolinices : - curte1 ut splendor me sit clupe2 clarior quam solis radii() ut, ubi usus veniat3, () consert man4, praestringat5 oculrum aciem inaci6 hostibus. () sed ubi Artotrgus hic est?Artotrogus : - stat propter7 virumfortem atque fortuntum et form regi; ()Mars haud ausit8 dicereneque aequiperre9 suas virttes ad tuas.Pyrgopolinices : - quemne ego servvi in campis Curculioniis, ubi BumbomachidesClutomistaridysarchideserat impertor summus, Neptni nepos?Artotrogus : - memini. nempe10 illum dicis cum armis aureis, cuius tu leginesdifflavisti11 spirit, quasi ventus folia ().Pyrgopolinices : - istuc quidem edepol nihil est. ()"

    1. curte: secunda persna num. plur. imperatv praesentis (curo, curre) curam habte ; cavte2. clupeo (clupeus sive clipeus, -: parvum sctum rotundum)3. ubi usus veniat: cum opus erit4. consert man: exercit part5. praestringat oculrum aciem...hostibus: caecos faciat hostes (praestringo,-ere fere significat infirmum

    facere aliquid, id est, hebetre, obtundere)6. acies, -i, fem., significre potest vim oculi, aut proelium, id est, pugna.7. propter virum: apud virum; prope virum8. ausit: tertia persna num. sing. temporis praeteriti perfecti indicat. audeo, audre: non timre9. aequiperre: aequre; aequas facere10. nempe: adv., cert11. difflavisti: tertia persna num. sing. temporis praeteriti perfecti indicat. difflo, difflre: flando separre

    (flreest magn v aerem per s emittere)

  • 8/14/2019 Itinera Litteraria in Chrononave (Iarcius Gaditanus me fecit)

    14/20

    14

    XV. DECIMUM QUINTUM ITER:hodie visimus ingenisum poetam et musicum Morvum qui voctur Ianus Novk

    (1921-1984).nunc sumus ann 1975. sed quid agit poeta? is enim lepidissimum carmen canit

    quod inscribitur

    1

    :

    Meditatio canna

    Bau bau

    sum canis

    quid stupes2?

    quin3 tibi dico: sum canis

    habeo caudam et aures demissas4

    etiam latro

    sum canis sed haudquaquam5 latro

    ne me male intellexeris6:

    ego quidem latro sed non sum latro

    sum canis

    latrones non latrantsunt homines et homines latrare non solent

    homines non latrant sed homines sunt latrones

    et utuntur latrnis7!

    minime ego

    homines utuntur latrinis et ferro

    ego milliaria8 praefero et ossa

    quidni9 praeferam?

    non sum homo

    sum caniset latro

    bau bau

  • 8/14/2019 Itinera Litteraria in Chrononave (Iarcius Gaditanus me fecit)

    15/20

    15

    1. qui inscribitur : cujus titulus est...2. stupes (stupeo, stupre) : mirris(miror, mirri)3. quin : immo4. aures demissae sunt aures quae pendent ad solum.5. haudquaquam : nullo modo6. intellexeris : tempore praeterito perfecto (intellegere est cognoscere rem; cogitatione aliquid

    comprehendere)

    7.

    latrna, -ae, fem. ; dicitur de loco ubi homines lavantur, id est, de balneo ; etiam dicitur de loco ubihomines mingunt aut cacant.8. milliarium, -i, n. est parva columna ad marginem viae posita in qua distantia indictur.9. quidni : cur non ? quomodo non... ?

    XVI. DECIMUM SEXTUM ITER:etiam per multa saecula, in Europae cult civl1, Mathematicrum perti

    homines Latn scribere solbant. documento2 enim est, ut exemplum afferam3,

    hic textus quem scrbit egregius vir Mathematicrum pertus, nomine GasparSchott (1608-1666). inspicite4, cari discipuli, hunc sapientem virum Latnescribentem de novis rationibus Latn nominandi numeros maximos...

    quidam recentires5, ne toties6 reiterre7 cogantur8 vocem9 millinum10,vocant millines millinum bimillines, & millines millinum millinum vocant

    trimillines...

    1. in Europaeo cultu civl: in civilizatione Europaea2. documento est : exempl est3. ut exemplum afferam : exempli grati : verb grati4. inspicite : vidte5. quidam recentires: aliqui homines recentiris temporis.6. toties: adv. numer., tot temporibus...multis temporibus...7. reiterre: iterre: repetere, id est: aliquid dicere semel, bis, ter, quater... aut pluries...8. cogantur: obligati sint9. vocem: vox, vocis, f. verbum, vocabulum10. millinum: millio (vel potius milio), -nis: milies singula milia.

    paulo postea, Gaspar scrbit de additine sive summ:

    Additio, Graec11est, durum, pluriumve12 numerrum ejusdem

    denominatinis

    13

    in unam summam collectio. (...) numer qu in unam summamcolligi14 debent, vocantur Addendi & Dati (...) numerus, qui ex additine

    resultat, voctur Summa...

  • 8/14/2019 Itinera Litteraria in Chrononave (Iarcius Gaditanus me fecit)

    16/20

    16

    11. Graec : lingu Graec12. plurimumve: vel plurium (adject.plures,plura: plus quam unum...)13. ejusdem denominatinis : qui eandem denominatinem habent : qui edem termino vocantur14. colligi: colligo, colligeresignificat eligere aliquid et id ponere in conjuncto.

    XVII.DECIMUM SEPTIMUM ITER:hodie visimus Ludovicum Holberg, qui est scriptor rerum gestrum1 et poeta Danus2,natus ann 1684 in oppid Bergen, obiit in oppid Kopenhagen ann 1754.

    nunc Ludovicus scrbit pulchram fabulam quae est narratio de qudam mirabilitinere subterrane:

    Post bidui3 iter in terram liberam delatus sum4. Singuli5 huius terrae incolae6sui iuris7 sunt, et constant e familiis segregibus8, nullis neque legibus neque

    imperiis subiectis9, speciem10 tamen societatis servant, et in re commn11

    consulunt11 senires11, qui ad pacem ac concordiam perpetuo12 hortantur13 et

    de primario isto naturae praecepto14, scilicet15 quod tibi non vis fieri, alteri

    ne facias, admonent16. Cunctis17 urbium ac vicorum portis caelata18 stabat

    Libertatis effigies19

    , vincula catenasque calcans20

    , cum hoc epigrammate21

    :

    AUREA LIBERTAS

    1. scriptor rerum gestrumest qui historiam tractat.2. Danus est ex Dania (Dinamarca, Denmark...) oriundus.3. bidu: (biduum, , n. spatium durum dirum)4. deltus sum: tempus praeteritum perfectum vocis passivae verbi defero, deferre, quod, inter alia, significat vehere.

    itaque, deltus sum : vectus sum.5. singul....incolae4 huius terrae: unusquisque incola4 huius terrae.6. incola est qui habitat in aliqu regine, in aliqu terr.7. sui iurisest homo qui sibi ipse imperat, qui aliis hominibus non paret tamquam servus.8. et constant e familis segregibus: et habent familias separtas.9. subiectus legibus et imperio est is qui paret legibus et imperi.10. speciem (species, specii : imago; aspectus)11. in r commn consulunt senires: et de re public interrogant eos qui nat majres sunt

  • 8/14/2019 Itinera Litteraria in Chrononave (Iarcius Gaditanus me fecit)

    17/20

    17

    12. perpetu: adv. semper13. hortantur: monent; suadent; consilium dant.14. praecept (praeceptum, -i, n. norma, lex...)15. scilicet: hoc est...16. admonent (admoneo, admonre: suadre; hortri...); admonent: consilium dant.17. cuncts urbium ac vicrum ports: in omnibus ports (porta est janua) quae sunt in urbibus et in vics. (vicus est pagus, id

    est oppidum minimum; locus ubi pauca domicilia sunt.)18. caelta sunt: caelreest imaginem aliquam aut litteras cael, id est, scalpr incdere vel scribere, in lapide aut in ali

    superfici obdurt... quid sit scalprum, fortasse requras...bene, scalprum est instrumentum qu scribere possumus, inlapide aut in ali superfici obdurt...

    19. effigies, -i: imago20. calcns: participium verbi calcre : calce premere (calx est pars posterior pedis).21. cum hoc epigrammate: cum hac inscriptine

    XVIII. DUODEVICESIMUM ITER:redeamus1 nunc ad antqua tempora et vismus2 scriptrem Romnum qui

    rettulit3 de rebus gestis. eius nomen est Sallustius, et nunc in e est ut4 describat

    verba quae sunt memorat digna5, propterea quod6 liberttem laudent7:

    deos hominesque testmur8, impertor, nos arma neque contra patriam

    cepisse9 neque quo10 periculum aliis facermus, sed uti11 corpora nostra ab

    iniuri12 tuta13 forent14, qui miseri, egentes,15 uiolenti16 atque crudelitte

    faeneratrum17, plerique patri, sed omnes fam atque fortns expertes18

    sumus. ()

    at19 nos non imperium neque diuitias20 petimus, quarum rerum caus bella

    atque certamina21 omnia inter mortals22 sunt, sed liberttem, quam nemo23

    bonus nisi cum anim simul amittit

    24

    .1. redemus: modus coniunctvus sive subiunctvus verbi temporlis redre, quod sibi vult rursus ire, retro ire,

    iterum ire2. vismus: prima persna numeri plurlis mod coniunctvi sive subiunctvi verbi temporlis quod est visere, quod

    significat: ad aliquem ire et eum vidre3. rettulit: tertia persna numeri singulris verbi anomali sive irregulris, quod est referre, quod quidem verbum hoc

    loc significat dicere, scribere, narrre4. in eo est ut, haec locutio significat aliquid facere e ips tempore, de qu agitur. itaque, in eo est ut describat

    verbasignificat nunc ipsum verba describit.5. memoratu digna: memoratu est modus supnus verbi memorre. locutio igitur verba memoratu dignasignificat

    dignum esse memorre ea verba, id est, operae pretium esse ea verba memorre.6. propterea quod: quia, quoniam 7. laudent: tertia persna numer plurali mod coniunctv (subiunctv) verbi laudrequod significat bene aestimre

    aliquid, hoc est, iudicre aliquid bonum vel optimum esse.8. deos hominesque testmur: haec locutio significat: et deos et homines testes facimus, hoc est, non solum dei, sed

    etiam homines testimonium dicere possunt de iis quae facimus.

  • 8/14/2019 Itinera Litteraria in Chrononave (Iarcius Gaditanus me fecit)

    18/20

    18

    9. cepisse: verbum: capio, -is, capere, cepi, captum. modus infinitvus praeteritus. nos arma neque contra patriamcepisse : nos non cepimus arma neque contra patriam

    10. neque quo periculum aliis facermus: haec omnia verba in ill context significant: hoc verum non est:nos armacapimus et propter id ipsum alii homines in periculo versantur!. quo periculum aliis facermus dici potest utpericulum aliis hominibus facermus, hoc est, e mente, sive e propositut periculum aliis hominibus facermus.

    11. uti: ut: e fine, e mente, e proposit (vide infra)12. uti corpora nostra ab iniuri tuta forent : haec omnia verba ill loc significant: nos arma capimus et hoc

    proposit, hoc modo, corpora nostra iniuriam non accipient. iniuria est malum quod iniust mod accipit quispiam(sive aliquis).

    13. tuta: adiectvum neutrum plurle. adiectivum est tutus, tuta, tutum, quod significat secrus, secra, secrum, hoc est,liberum esse pericul sive discrmine.

    14. forent: essent.15. egentes:qui egent, hoc est, qui bona non habent, vel qui pauperes sunt16. violenti: propter violentiam17. faenertor, -ris, subst. masc. est qui magnum lucrum facere cupit, et ob eam causam pecuniam aliis hominibus

    commodat -hoc est, in aliquod tempus dat- quam quidem pecuniam postea multiplicatam accipit!18. expers, expertis, adiect.: expers est is qui partem non capit ullus rei.19. at: sed; sed tamen20. divitiae, divitirum: pecuniae, gazas, amplissima bona21. certmen, -inis: subst. neutr. = proelium, pugna, contentio22. mortls casus accusatvus plurlis adiectv quod est mortlis, -e. hoc loco significat homines.23. nemo = nullus homo24. animahoc loco significat vitam

    XIX. UNDEVICESIMUM ITER:hac vice1 chrononave vecti sumus2 ad quendam3 erudtum4 virum, cui nomen est

    Johannes Guilielmus Nbling. is enim anno 1732 dissertatinem5 scripsit vermiram de vampyris

    Terrrum orbem6 pervagtur7 fama, homines quosdam mortuos, vivos

    laesisse8, & trucidasse9, sanguinis exsuctine10. ()

    quae de vampyris circumfertur11 relatio12, hujus est tenris13: ex Servi

    fama14 exiit, illic locrum homines jugulri15 a quibusdam defunctis16. ()

    ne17 alii eundem in se ab iis18 impetum19 experirentur20, locrum incolas,

    consilio inito21, demorturum suspectrum22 supplicium sumsisse23, ferunt17. in

    effosso24 autem ejusmodi cadavere, ne vestigium quidem putredinis25, vel

    corruptinis inventum26 fuisse, sanguinem fere floridum27 ex ore, naribus,

    auribus & oculis effluxissepalque cor ejus trajecisse, quo facto vampyrum

    ingentem edidisse28 clamrem, sanguinemque effudisse copiosum29, ferunt24;

    tum statim cadaver vampyri igni immissum31, in cineres convertisse32, quossepulchro33 commiserint.

  • 8/14/2019 Itinera Litteraria in Chrononave (Iarcius Gaditanus me fecit)

    19/20

    19

    1. hac vice: hac occasione2. vecti sumus: 1 pers. plur. praeter. perf. indicat. voce passiv verbi veho, vehere, quod est ferre, ducere,

    conducereergo, vecti sumus chrononave: chrononave ducti sumus3. ad quendam: ad aliquem, ad quempiam.4. erudtus virest vir doctus.5. dissertatio, -nis, subst. fem., commentatio erudta quae exhibtur coram praeceptribus sive magistris qui

    doctrinam eius iudicre debent.6. terrrum orbisest mundus sive terra.7. pervagor,pervagri, est vagri sive errre per multa loca. fama pervagatur, hoc est rumor fertur8. laesisseest infinitivum perfectum verbi laedo, laedere, quod significat nocre, vexre, iniuriam ferre, mal

    afficere quemquam9. trucidasseest infinitivum perfectum verbi trucido, trucidre, quod est atrociter necre sive interficere seu

    mortem ferre10. sanguinis exsuctine, hoc est plen suctine sanguinis, sugendo sanguinevampyri enim sanguinem sugere dicuntur11. circumfertur, hoc est huc illuc ferri, duci12. relatioest narratio13. hujus est tenris: haec est (relatio), huius formae est14. fama: rumor15. jugulriest infinitvus passvus verbi iugul, iugulre est aliquem interficere sive necre. iugulum est pars colli

    anterior, et iugulre est alicui mortem inferre secando iugulum.

    16. defunctis, est casus ablatvus plurlis participii defunctus, -a, -um.17. ne alii eundem in se ab iis impetum experirentur : ferunt, hoc est, dicunt haec:hoc modo vampyri alios non

    petent, si incolae locrum, constituerint vel decreverint punre eos mortus qus incolae locrum vampyrs essesuspicantur.

    18. ab iis, a vampyris19. impetumsive aggressinem hostlem20. experirentur21. consili init, consili capt, hoc est, r constitut22. demorturum suspectrum, qus incolae locrum vampyrs esse suspicantur23. supplicium sumsisse,[sumpsisse]hoc est, punivisse eos24. effossoexhumt25.putredo, -inis, sust., femin. putredo est natura alicuius rei quae corrumpitur et putrida est.26. inventum fuisse, hoc est, nullum vestigium corruptinis repperrunt27. sanguinem floridumeffluxisse, hoc est, sanguinem vivum28. clamrem edere: clamrem proferre : clamre.29. copisus a um, adi., abundans.30. ferunt: dicunt31. cadaver igni immissum: cadaver in ignem iniectum. immittere est inicere.32. convertisse in cineres: cineres evadere sive cineres fieri33. sepulchro: sepulcro.

  • 8/14/2019 Itinera Litteraria in Chrononave (Iarcius Gaditanus me fecit)

    20/20

    XX. VICESIMUM ITER:Cicero (106-43 a.C.)

    nunc autem ad antqua tempora iter rursus facimus et Marcum TulliumCicernem visimus qui non iam amplius1 curat2 de negotiis publicis, sed tranquillus invill otium littertum agit3, et scribit dialogos quos in praedio4 Tusculno habuitcum quodam amco de quaestionibus ad philosophiam pertinentibus. hoc opusphilosophicum inscribitur5Tusculanae Disputationes, et in primo libro sermo est6

    de morte aequo animo ferend

    7

    . namque post mortem quid fit de animo sive de eare quam nostris temporibus nominmus mentem? legmus igitur quae MarcusTullius scribit:

    nam si cor aut sanguis aut cerebrum est animus, certe, quoniam8 est corpus,interibit9 cum reliquo corpore10; si anima11 est, fortasse dissipabitur12; si ignis,

    extinguetur13; si est Aristoxeni harmonia14, dissolvtur15. quid de Dicaearcho

    dicam, qui nihil omnino animum dicat esse? his sententiis omnibus nihil post

    mortem pertinere ad quemquam potest; pariter16 enim cum vit sensus

    amittitur; non sentientis autem nihil est ullam in partem quod intersit17

    .reliquorum18 sententiae spem adferunt, si te hoc forte19 delectat, posse

    animos, cum e corporibus excesserint20, in caelum quasi in domicilium suum

    pervenire.

    1. amplius: magis2. qui non iam amplius curat de negotiis publicis: qui non iam vir politicusest.3. otium littertum agit: litteras colit in tempore otii.4. praedio(praedium, -i, n., fundus, villa rustica)5. inscribitur: intitultur. (opus inscribitur: operis titulus est.)6. sermo est: in primo libro loquuntur de morte7. de morte aequo animo ferenda: de morte quam sapienter debemus tolerre.8. quoniam: quia9. interibit: peribit, moritur10. cum reliquo corpore: cum corpore quod restat11. anima: aer12. dissipbitur: e corpore exibit et cum reliquo aere commiscebitur.13. si ignis exstinguiturnon iam lucet neque ardet.14. Aristoxeni harmonia: harmonia, ex qua Aristoxenus animum constre dixit.15. dissolvtur: dissipbitur. si harmonia dissolvitur nulla est iam compositio membrrum.16. pariter: eodem modo, edem ratine; similiter; aequaliter17. non sentientis autem nihil est ullam in partem quod intersit, is qui nihil iam sentit, de null r curre potest. nihil

    enim eum afficere potest.18. reliqurum: ceterrum philosophrum19. forte: fortasse20. cum e corporibus excesserint: cum corpora reliquissent.