lupus in fabula

1
Circulus Latinus Valentinus mense Ianurio de Petronio habitus LVPVS IN FABULA Cum adhūc seruīrem, habitābāmus in uīcō angustō; nunc Gauilla domus est . Ibi, quōmodo diī uolunt , amāre coepī uxōrem Terentiī cōponis nōuerāt is Melissam Tarentīnam, pulcherrimum bacciballum. Sed ego nōn meherculēs corporāl iter aut propter rēs ueneriās cūrāuī , sed magis quod benemōria fuit . Sī quid ab illā pet iī , nunquam mihi negātum; fēcit assem, sēmissem habuī in ill īus sinum dēmandāuī , nec unquam fefel litus sum. Huius contubernālis ad uī l lam suprēmum diem obiit. I taque per scūtum per ocream ēgī agināuī , quemadmodum ad il lam peruenīrem nam, ut aiunt, in angustiīs amīcī appārent . Forte dominus Capua exierat ad scrūta scī ta expedienda. Nactus ego occāsiōnem persuādeō hospitem nost rum, ut mēcum ad quīntum mīl iārium ueniat. Erat autem mī les, fort is tanquam Orcus. Apoculāmus nōs circā gallicinia; lūna lūcēbat tanquam merīdiē. Venīmus inter monimenta. Homō meus coepit ad stēlās facere; sedeō ego cantābundus et stēlās numerō. Deinde ut respexī ad comitem, il le exuit sē et omnia uest īmenta secundum uiam posuit. Mihi anima in nāsō esse; stābam tanquam mortuus. At ille circummīnxit uestīmenta sua et subitō lupus factus est! Nōlī te mē iocārī putāre!

Upload: latinista-humanista

Post on 29-Mar-2016

229 views

Category:

Documents


11 download

DESCRIPTION

De admiranda fabula inter cenam Trimalchionis narrata

TRANSCRIPT

Page 1: Lupus in fabula

Circulus Latinus Valentinus mense Ianurio de Petronio habitus

LVPVS IN FABULA Cum adhūc seruīrem, habitābāmus in uīcō angustō; nunc Gauilla domus est .

Ibi, quōmodo diī uolunt , amāre coepī uxōrem Terentiī cōponis ― nōuerāt is

Melissam Tarentīnam, pulcherrimum bacciballum. Sed ego nōn meherculēs

corporāl iter aut propter rēs ueneriās cūrāuī , sed magis quod benemōria fuit . Sī

quid ab illā pet iī , nunquam mihi negātum; fēcit assem, sēmissem habuī ― in ill īus

sinum dēmandāuī , nec unquam fefel litus sum.

Huius contubernālis ad uī l lam suprēmum diem obiit. I taque per scūtum per

ocream ēgī agināuī , quemadmodum ad il lam peruenīrem ― nam, ut aiunt, in

angustiīs amīcī appārent .

Forte dominus Capua exierat ad scrūta scī ta expedienda. Nactus ego

occāsiōnem persuādeō hospitem nost rum, ut mēcum ad quīntum mīl iārium ueniat.

Erat autem mī les, fort is tanquam Orcus.

Apoculāmus nōs circā gallicinia; lūna lūcēbat tanquam merīdiē. Venīmus

inter monimenta. Homō meus coepit ad stēlās facere; sedeō ego cantābundus et

stēlās numerō. Deinde ut respexī ad comitem, il le exuit sē et omnia uest īmenta

secundum uiam posuit. Mihi anima in nāsō esse; stābam tanquam mortuus. At ille

circummīnxit uestīmenta sua ― et subitō lupus factus est!

Nōlī te mē iocārī putāre!