novus dies

3
NOVUS DIES Nox est et familia Iulii dormit. Marcus quietus in lecto suo cubat, is bene dormit. Quintus dormire non potest, quia et caput et pes bracchiumque ei dolet. Uterque puer quietus est, neuter puer se movet. Alter e duobus pueris valet, alter aegrotat. Uter puer aegrotat, Marcusne an Quintus? Quintus aegrotat, Marcus valet. Aer frigidus cubiculum Marci intrat, is fenestra aperta dormit. Fenestra Quinti aperta non est. Is fenestra clausa dormit, quod aeger est. Gallus canens novum diem salutat. Marcus oculos non aperit neque se movet. Quintus qui oculis apertis iacet, super lectum se vertit. Puer dormiens gallum non audit, sed puer vigilans gallum audit. In aurem pueri dormientes magna voce clamat: “Hora prima est. Surge e lecto!“. Marcus e lecto surgit. Davus Marco aquam affert et Marcus primum faciem lavat, deinde caput in aquam mergit atque atiam aures et capillum lavat. Iam totum caput eius purum est. Aqua non pura, sed sordida est. Marcus friget, quod corpus eius nudum est, id est sine vestimentis. Davus puero frigenti tunicam et togam dat. Marcus primum tunicam induit, deinde togam. Iam puer nudus non est. Toga est vestimentum album, quod viri et pueri Romani gerunt. Viro togato nulla pars corporis est nuda praeter bracchium alterum. Bracchium dextrum est nudum, bracchium sinistrum toga operitur. Marcus cum servo atrium intrat, ubi parentes sedent liberos expectantes. Ante eos in parva mensa panis et mala sunt. Aemilia surgit et ad filum aegrotantem abit. Puer aegrotans nihil esse potest. Marcus panem suum est. Deinde pater ei in utramque manum malum dat. Davus Marco librum et stilum et regulam et tabulam affert. Iulius inquit “Ecce Davus tibi librum et

Upload: 4ndrej

Post on 08-Nov-2015

30 views

Category:

Documents


6 download

DESCRIPTION

Novus Dies

TRANSCRIPT

NOVUS DIESNox est et familia Iulii dormit. Marcus quietus in lecto suo cubat, is bene dormit. Quintus dormire non potest, quia et caput et pes bracchiumque ei dolet. Uterque puer quietus est, neuter puer se movet. Alter e duobus pueris valet, alter aegrotat. Uter puer aegrotat, Marcusne an Quintus? Quintus aegrotat, Marcus valet. Aer frigidus cubiculum Marci intrat, is fenestra aperta dormit. Fenestra Quinti aperta non est. Is fenestra clausa dormit, quod aeger est. Gallus canens novum diem salutat. Marcus oculos non aperit neque se movet. Quintus qui oculis apertis iacet, super lectum se vertit. Puer dormiens gallum non audit, sed puer vigilans gallum audit. In aurem pueri dormientes magna voce clamat: Hora prima est. Surge e lecto!. Marcus e lecto surgit. Davus Marco aquam affert et Marcus primum faciem lavat, deinde caput in aquam mergit atque atiam aures et capillum lavat. Iam totum caput eius purum est. Aqua non pura, sed sordida est. Marcus friget, quod corpus eius nudum est, id est sine vestimentis. Davus puero frigenti tunicam et togam dat. Marcus primum tunicam induit, deinde togam. Iam puer nudus non est. Toga est vestimentum album, quod viri et pueri Romani gerunt. Viro togato nulla pars corporis est nuda praeter bracchium alterum. Bracchium dextrum est nudum, bracchium sinistrum toga operitur. Marcus cum servo atrium intrat, ubi parentes sedent liberos expectantes. Ante eos in parva mensa panis et mala sunt. Aemilia surgit et ad filum aegrotantem abit. Puer aegrotans nihil esse potest. Marcus panem suum est. Deinde pater ei in utramque manum malum dat. Davus Marco librum et stilum et regulam et tabulam affert. Iulius inquit Ecce Davus tibi librum et ceteras res tuas affert. Sume res tuas atque abi. Medus cum pueris ire solet omnes res euorum portans. Marcus ipse nullum rem portare solet praeter malum. Marcus cum rebus suis e villa abit.

Nox est. Villa Iulii obscura et quieta est. Marcus quietus in lecto suo cubat, is bene dormit. Quintus dormire non potest, qoud et caput et pes ei dolet. Uterque puer quietus est, neuter puer se movet. Alter e duobus pueris valet, alter aegrotat. Uter puer aegrotat, Marcusne an Quintus? Quintus aegrotat, Marcus valet. Aer frigidus cubiculum Marci intrat, fenestra enim aperta est. Fenestra Quinti non aperta est. Is fenestra clausa dormit, quia aeger est. Gallus canens novum diem salutat. Marcus oculos non aperit neque se movet. Quintus qui oculis apertis iacet, super lectum se vertit. Puer dormiens gallum non audit, sed puer vigilans gallum audit. In aurem pueri dormientes magna voce clamat: Marce! Mane est! Iam neuter e duobus pueris dormit. Marcus e lecto surgit. Davus Marco aquam affert et Marcus primum faciem lavat, deinde caput in aquam mergit atque etiam aures et capillum lavat.Iam totum caput eius purum est.Aqua non pura,sed sordida est Marcus friget, quod corpus eius nudum est, id est sine vestimentis. Davus puero frigenti tunicam et togam dat. Marcus primum tunicam induit, deinde togam. Toga est vestimentum album, quod viri et pueri Romani gerunt. Viro togato nulla pars corporis est nuda praeter bracchium alterum. Bracchium dextrum est nudum, bracchium sinistrum toga operitur. Marcus cum servo atrium intrat, ubi parentes sedent liberos expectantes. Ante eos in parva mensa panis et mala sunt. Aemilia surgit et ad filum aegrotantem abit. Puer aegrotans nihil esse potest. Marcus panem suum est. Deinde pater ei in utramque manum malum dat. Davus Marco librum et stilum et regulam et tabulam affert. Iulius inquit Ecce Davus tibi librum et ceteras res tuas affert. Sume res tuas atque abi. Medus cum pueris ire solet omnes res euorum portans. Marcus ipse nullum rem portare solet praeter malum. Marcus cum rebus suis e villa abit.