observationes in codicem matritensem m. 31 · tarnen curiose duo bifolia in manus sumpsit, quae...

9
G. P. Go 0 I d: Observationes in Codicem Matritensem M. 31 9 OBSERVATIONES IN CODICEM MATRITENSEM M. 31 De SiIH et Statii SiIvarum scripta memoria Poggius Florentinus anno 1417 inter concilium Constan- tiense, iam paula ante Manilii codicem (PI) adeptus nono fere saecula exaratum et omnium extantium archetypum (caue ne hoc neganti Hausmanno accedas), codicem et alterum (P2) oc- eupauit, Silii Punica (P2a) et Papinii Siluas (P2b) continentem, horum operum praut ad aetatem nostram traditorum archety- pum eommune: quem librum eundem fuisse atque illud Sili et Stacii Volumen, quod ex antiquo eatalogo monasterii Reichen- auiensis dudum innotescit, ut aliis, sic satis mihi persuasum est. ineipiente autem proximo anno idem Florentinus ad Barbarum amieum suum litteras mandauit, in quibus Silium, Statii Siluas, Manilium nuperrime ex PI et P2 ab homine omnium uiuentium ignorantissimo deseriptos se ei destinare profitetur. hic codex, apographum dieo Poggianorum exemplarium illorum PI et P2, et hodie extat, quamuis mutilatus: est enim codex Matritensis M31. Ea fuit eodicis pristina forma, ut duo et uiginti seniones continuerit, paginis singulis quadragenas fere lineas praeben- tibus. Manilium, qui prior exeudendus erat, folio 55r absoluit scriba; uerum, eum nondum adesset codex Reiehenauiensis (P2), eeterae quinti senionis paginae uacuae relictae sunt: et folium 60u, h. e. partis Manilianae extrema pagina, ad uim et foeditatem aeris expositum, aliquanto sordidatum est (quod testantur collatores). aduenit tandem P2; quem sie transeripsit ignorantissimus ille, ut Puniea folio 61 r ingressus, folio 212u finierit; quin et exemplar ante oculos habens Silio-Papinianum, ex Punicis in Siluas haud moratus transiit. Statium ergo ag- grediebatur folio 213r, quae senionis nona pagina erat; et nouenarium numerum etiam nune ad ealcem paginae uidere possis; Siluis denique folio 263u explicitis, ultimum folium senionis duoetuicesimi manu seribae intactum reperitur. Hodie tamen manuscripto deest primum folium; et, quod grauius est, folia 61 usque ad 212, uidelicet Siliana, alter quidam Verres excissa deportauit; hine nempe nascitur quod

Upload: others

Post on 19-Feb-2021

1 views

Category:

Documents


0 download

TRANSCRIPT

  • G. P. Go 0 Id: Observationes in Codicem Matritensem M. 31 9

    OBSERVATIONES IN CODICEMMATRITENSEM M. 31

    De SiIH et Statii SiIvarum scripta memoria

    Poggius Florentinus anno 1417 inter concilium Constan-tiense, iam paula ante Manilii codicem (PI) adeptus nono feresaecula exaratum et omnium extantium archetypum (caue nehoc neganti Hausmanno accedas), codicem et alterum (P2) oc-eupauit, Silii Punica (P2a) et Papinii Siluas (P2b) continentem,horum operum praut ad aetatem nostram traditorum archety-pum eommune: quem librum eundem fuisse atque illud Sili etStacii Volumen, quod ex antiquo eatalogo monasterii Reichen-auiensis dudum innotescit, ut aliis, sic satis mihi persuasum est.ineipiente autem proximo anno idem Florentinus ad Barbarumamieum suum litteras mandauit, in quibus Silium, Statii Siluas,Manilium nuperrime ex PI et P2 ab homine omnium uiuentiumignorantissimo deseriptos se ei destinare profitetur. hic codex,apographum dieo Poggianorum exemplarium illorum PI et P2,et hodie extat, quamuis mutilatus: est enim codex MatritensisM31.

    Ea fuit eodicis pristina forma, ut duo et uiginti senionescontinuerit, paginis singulis quadragenas fere lineas praeben-tibus. Manilium, qui prior exeudendus erat, folio 55r absoluitscriba; uerum, eum nondum adesset codex Reiehenauiensis(P2), eeterae quinti senionis paginae uacuae relictae sunt: etfolium 60u, h. e. partis Manilianae extrema pagina, ad uim etfoeditatem aeris expositum, aliquanto sordidatum est (quodtestantur collatores). aduenit tandem P2; quem sie transeripsitignorantissimus ille, ut Puniea folio 61 r ingressus, folio 212ufinierit; quin et exemplar ante oculos habens Silio-Papinianum,ex Punicis in Siluas haud moratus transiit. Statium ergo ag-grediebatur folio 213r, quae senionis nona pagina erat; etnouenarium numerum etiam nune ad ealcem paginae uiderepossis; Siluis denique folio 263u explicitis, ultimum foliumsenionis duoetuicesimi manu seribae intactum reperitur.

    Hodie tamen manuscripto deest primum folium; et, quodgrauius est, folia 61 usque ad 212, uidelicet Siliana, alterquidam Verres excissa deportauit; hine nempe nascitur quod

  • 10 G. P. Goo1d

    ad Papinii prima quattuor schedas, prius emu foliis 205-208bifoliatas, tune auulso Silio fatiseentes atque irreligatas, eon-glutinauit aut idem aut alius altera quattuor folia (quam remprodit ehartae diuersitas nouitasque), ut euaserit simulatus qui-dam quaternio. ita se nune habet codex Matritensis.

    Non olim sie exulasse Italieum lueulenter ostendit Thiel-scherus apud Philologum anni 1907: eonstare exeidisse anteSiluas seniönes incerti numeri una eum octo foliis; itaque, reuo-catis Poggii litteris, in quibus de hoc ipso libro quasi ManiliumSilium Statium adhibente loqueretur, se uersus Silianos paginisquadragenarum linearum dinumerasse. quid multa? uersus rep-perit in trecentas et quattuor paginas quadrare, id est in senio-nes duodecim et folia octo.

    At Thielscheri rationes denuo et paulo accuratius ad cal-culos reducamus, ne cui res nimis praestigiis inuoluta esse uide-atur. capiti siue titulo Punicorum spatium tribuimus 6 linea-rum; lib. I 690 + 2 (qua scripturn fuerit quale explicit liberprimus I incipit liber secundus): lib. II 702 + 2; lib. III 714 +2; lib. IV 829 + 2; lib. V 677 + 2; lib. VI 716 + 2; lib. VII749 + 2; lib. VIII596 + 2; lib. IX 657 + 2; lib. X 658 + 2;lib. XI 611 + 2; lib. XII 752 + 2; lib. XIII 895 + 2; lib. XIV688 + 2; lib. XV 823 + 2; lib. XVI 699 + 2; lib. XVII'654 + 1: quarum summa, 12,149, trecentas et quattuor pagi-nas consumit, ultima non tota expleta. sane ex rationibus uer-sus omisi quos omittunt codices, seilieet I 550sq., 566b-568a,1I 26, 312, 534b-537a, V 343, VII 620, VIII 144-223, XVI354b 355a. quin ultra pergimus et paginarum lineationem resti-tuimus? praebuerit ergo folium 61r caput operis (sex lineas) etSil. I 1-34, fol. 61u 135-74, etc., etc. fuerint folio 126r Sil.VIII 104-143, et folio 126u - quid huic fuerit? VIII 144-183 ais? immo VIII 224-263. nempe octoginta i110s uersus,VIII 144-223, ut praedixi, nu11us habet ~odex; et octogenauero bis quadragena faciunt, tot quot continent uersus Matri-tensis paginae. quod casu potius fieri quam ratione quadam,nu11us autumauerim.

    Testimonium Heitlandi apud Journal of Philology XXIVpp. 179-214 de his uersibus optime edisserentis hic breuiter re-petamus: Baptista Guarinus hos uersus nactus est, 'quos (uersustibi ait, non codieem neque ex codice exeerptum) e Gallia sibi[um aliis quamplurimis rebus scitu dignis missos fuisse dicebat(non remissos uel aliud id genus, ut illos efflagitasse eum intel-

  • Observationes in Codicem Matritensem M.31 11

    legas)'; Constantius uero Fanensis uersiculos sibi ab illo exhi-bitos anno 1508 in Collectaneis suis edidit, octoginta duos nu-mero, uidelicet 144-157, 157a-223, 224a; in editione deniqueAldina anno 1523 emissa Franciscus Asulanus; qui eos ab ipsoGuarino accepisse uidetur, octoginta unum prowlit, uidelicet144-223 et 224a. quos uersus, ut loco proprios et ingenium uelpotius curam Silii omnino redolentes, genuinos recte iudicatHeitlandus. rem sic enodo: Matritensis scriba, confecto folio125, ad undecimi senionis medium bifolium festinabat; parumtarnen curiose duo bifolia in manus sumpsit, quae tarn arte in-ter se cohaerehant ut eas habuerit ille pro uno bifolio; itaque,VIII 143 ad calcem folii 126r iam exarato, alteram paginaefaciem aggressus, uersam faciem folii noui reapse spectabat,quamuis ipse folium 126u prae se reuersum iacere male repu-taret; quare factum est ut VIII 144-223 non in foliis 126u et127r (quod debebat) excuderit, sed in bifolio alieno. atqui eum,mox scripto uersu 223/ recte nunc paginam uertisset, suum er-~orem patefecit; haerens quid faceret, ad 126u recurrit, uersus224sqq. deinde iusto ordine transcribit, bifolium denique illudingenue relinquit in medio senione. en tibi tabulam, qua resaperte clarescat!

    Matritensis senio undecimus qttalis quondam extitit

    foI. 121

    foI. 122

    fol. 123

    foI. 124

    fol. 125

    fol. 126126a

    foI. 132

    foI. 131

    foI. 130

    fol. 129

    fol. 128

    fol. 127

    126b

    Poggius, emendandi causa 'usque ad XII I librum' codicempostea euoluens, in margine eiusdem bifolii uersum 157a addi-disse uidetur, quem propter homoeoteleuton forte praeteriit

  • 12 G. P. Goold

    seriba. aduolat mox ligator qui seniones eonsueret, oseitanterexturbat bifolium abundans. id alieubi in Gallia deliteseit,quoad doetus quidam ad Guarinum eommittit. is uersieulosAsulano et Constantio adhibet; atque uersum 157a aeeipit hie,respuit ille. quis fuerit qui uersum 224a eoneoxerit, aliis enu-cleandum relinquam: eeterum a Silio profecturn esse minimeerediderim, qui, ut alia taeeam, uoeabula Romam et Poenos inuno atque eodem uersu uix eollaturus fuerit, eum alibi duode-eim nomina usurpasset ut Poenorum nomen uariaret, trigintauero ut Romanorum.

    PI, alterum exemplar Poggianum, mox ab ipso in Italiamallatum, ibi eum diu exeonspeetu hominum reconditum exu-lasset, in manus Petri Leonis Patauini tandem deuenit, quilibrl1m anno 1491 Angelo Politiano eommodauit. hie uero, libriManiliani uetustatem et pretium agnoseens, ipsius uerbis 'ehe ioper me non ne viddi piu antiqui', Venetiae in impressa quadameditione nonnullas ex eo deeerptas leetiones notauit: at, infor-tunium magnum, iam olim perierunt eum PI turn exemplarillud editionis Venetae. P2, Poggii alterum exemplar, simul aeapographum expediuit ignorantissimus ille, in duo sui dimidiadistraetl1m est: Poggius enim posteriores quaterniones, h. e. di-midium Papinianum (P2b), exeeuit. de hoc mox plura. nunetarnen ql1aero quid sit perpessa pars Siliana. nimirum nonnostra aetate extare eonstat; sed quod subodorari uideor, etside eapite parum eaute periclitabor, non dissimulabo. quippesuspieione haud leui moueor hune eodieem (P2a), ad firiem (utuidimus) dilaniatum,eundem fuisse atque illum eodieem nunedeperditl1m, quem Coloniae in bibliotheea eathedrali seruarisaeeulo sextodeeimo testabantur Ludouieus Carrio et Franeis-cus Modil1s; nonnullas hi leetiones inde depromptas alias alibirettulerunt; et eorum eopiis usus, magnus Heinsius, qui eodi-eem non ipse uidetur eonspexisse, traditas .Jeetiones in unumeongessit; ex huius denique adnotationibus, nonnumquam sibiuel Carrionis uel Modii repugnantibus, quas et legere interpre-tarique rem ualde lubrieam eoneedunt omnes, nune maximependet Coloniensis memoria. de P2a siue Sangallensi (ut hieloquar eum Silii editoribus) et de Coloniensi hoc tantum mo-neo: utrumque nono fere saeeulo exaratum fuisse, utrumque adealcem dilaniatum (hune in XVI 555 desiisse manu barbaramutilatum renuntiat Heinsius), neque Coloniae hune ante re-perturn esse quam ille illine euanuerit. potest, fateor, ut de du-

  • Observationes in Codicem Matritensem M.31 13

    obus eodieibus hie agatur: '~ed proueniat mihi alius qUl hosMenaechmos dinoseat; ego ne'queo.

    Ad Poggianum Siluarum exemplar (P2b) reuertamur.hoeenim, eum in Italiam attulisset Florentinus, spatio tempo-ris intermisso in manus deuenit Politiani, sieut exemplar Ma-nilianum, fortasse et eodem anno. qui, qua fuit sagaeitate at-que industria, in Siluarum editione quadam Corsiniana (hu-eusque extanti) leetiones inde eomplures deseripsit; qua fuitprobitate atque humanitate, posterorum in usum haee adieeit:exemplar ex Gallia Poggius in Italiam attulerat: a quo uidelicetuno, licet mendoso deprauatoque et (ut arbitror) etiam dimidia-to, omnes codices emanarunt; quare cautio mihi fuit ne quid incorrigendohoc nostro ab illo mutarem, ne nimia diligentia autmihi aut ceteris studiosis noceret. quid, quaeso, c1arius uelmagis perspieuum? quid prudentius? quid offieiosius? etquam recte illud de exemplaris dimidiatione, quippe quae parsposterior olim fuerat eodieis Reichenauiensis Silio-Papiniani!testes ergo exemplaris Poggiani habemus nune duos, hine eodi-eem Matritensem ab homine ignorantissimo exaratum, hine lee-tiones Corsinianas quas sedulo deseripsit Angelus Politianus,lumen aetatis suae. quod expeetares, eandide lector, mire eon-spirant; 'ex multis pauea delibo: I iv 60 precidem, rr vi 58caMas, Irr iv 70 corpeus, Irr iv 84 faucia. hie illie leuiter dis-sentiunt, utpote doetus et indoetus: I ii 203 nitidae Pol.,mtiadeM; I iv 88 lacera Pol., laeta M; rr i 88 elegisse Pol., [legisse M.porro easdem laeunas ad IV ii 27, v 42, V v 24sqq., 76sq. et 84una uoee nuntiant.

    Uno tarnen loeo nee ullius momenti duriuseule, speeiedumtaxat, differentes, tantam eontrouersiam suscitarunt, ut uirille praestantissimus, litterarum humaniorum egregius sospita-tor, erimine imperitiae, indiligentiae, immo (quo'd pronis auri-bus aeeipitur) fraudis et periurii diu aeerrime uituperetur.enimuero tantum reum defendebant nonnulli, absoluit tarnennemo: inseetari ho~inem atque sugillare faeilius uidebatur.alii roganti Philologo 1907 p. 98 'cur Politianus errare nondebet?' respondit alius Classical Review 1913 p'.263 'cur Poli-tianus mentiri non debet?'; alius in editione Teubneriana 'er-rasse autem Politianum' ait 'in altera utra re certum est' et mox'ego nunc malo statuere de uersu illo falsa referri.'; nuperrimealius 1953 apud Classical Qr-tarterly p. 73 'there is no difficultyin assuming that Politian was mistaken'. age, aeeipe exordium

  • 14 G. P. Goold

    litis: post I iv 86 subicit ignorantissimus ille uersum scabrosumquendam ac deformatum, maiorem partem prioris dittogra-phiam; Politianus uero in exemplari fuisse negat. hinc illaerixae. nugatoriam rem aestimas? recte tu quidem. sed om-nem inuidiam ut uiro magno abstergeamus, quid uere hic acci-derit explicabimus, et 'hi motus animorum atque haec certa-mina tanta puluerisexigui iactu compressa quiescent'.

    Ab ipso uate principium: libri primi quartum carmenRutilio Gallico conualescenti dedicat, et uersibus 83sqq. Apol-linern audimus laudes illius praedicantem: nimirum dederatpoeta: -

    _ 83 Libyci quid mira tributiobsequia et missum media de pace triumphum

    85 laudem et opes quantas nec qui mandauetat aususexpectare fuit? gaudet Trasimennus et AlpesCannensesql1e animae; primusque insigne tributum

    88 ipse palam lacera poscebat Regulus umbra.

    h. e. 'quid opus ,est laudare eum qui compararit obsequia ettriumphum et opes spem Domitiani exuperantes? gaudentmanes deuictorum Romanorum, ex quis Regulus primus tribu-,turn poscit; protrahens corpus lacerum suum.' de duobus hicmoneo. extremo uersu lacera (Pol.) legendum an laeta (M)?illi suffragor, quandoquidem sermoni noui quid impertit, Re-guli tormenta haud incommode reuocans; accedit quod aduer-bium' palam aptum reddit; denique, quod summum est, ex ue-terrimo libro diserte contra laeta citatur. hoc manifeste re-dundat: quippe Romanos a Poenis occisos gaudere iam didici-mus, unde et Regulum gaudere in promptu est. sed laeta facfuerit: quorsum turn spectat? anne Regulus ideo palam laetusfingitur, ut eum gal1dia simulantem subaudiamus, aut ceterosdissimulantes? deinde, praecedente illo gaudere, facilius cre-diderim laeta perperam pro lacera transcripturn, quam hoc proillo:, uocabula saepe confusa esse docet Marklandus ad locum.et dic, amabo, num laeta expresse contra lacera uindicaueratMatritensis librarius? sed in re tarn aperta quid opus estdesudare? transeo ad rem alteram. tertio enim uersu, ubitantas habebat exemplar Poggianum, quantas, qua emenda-tiuncula nil uerius, Marklando obtemperantes asciuimus: Papi-nius profecto necesse est, sicut obsequia et triumphum, ita etopes aliquo epitheto amplificarit; quod si, hoc respiciens, posttantas distinxeris, prorsus obiectum auferes expectandi uerbo.

  • Observationes in Codicem Matritensem M.31 15

    sed in his nemo, ut opinor, reluetabitur. eorruptela autem an-tiquitus grassata esse uidetur, nee dubito qqin iam in fonteexemplaris Poggiani extiterit. leuissimum sane mendum: at-qui, sieut mox uidebis, quisquis fuit qui ita textum inquinauit,nae ille altiores quidem· molestias substruxit. missis enim or-thographiae quisquiliis, loeus in Poggiano exemplari sie olimlegebatur:

    83 Libyei quid mira tributiobsequia et missum media de pace triumphum

    85 laudem et opes tantas nee qui mandauerat aususexpeetare fuit? gaudet Trasimennus et AlpesCannensesque animae: primusque ....

    Adest mox studiosus neseioquis, uir litteras alioqui eal-lens;aut ualde fallor, aut monachus erat Reiehenauiensis. islibrum depromit, in loeum ineidit, sententiam extorquere eona-tur: quid... obsequia et... triumphum, laudem et opes ...sed, nominum substantiuorum serie deeeptlls, laudem pro aeeu-satiuo aeeipit, ut prima fronte quiuis alius: pergit ad eetera,uerbum agendi exquirens; mand.t1~erat ad pronomen relatiuumrecte relato, peruenit ad expectare fuit. quid? aeeusatiuoshine regi eenset, ut sit eonstruetio Cq"tid obsequia, triumphum,laudem, opes expectare fuit?'; uidelieet fefellit eum quantas intantas immutatum: quod ni fuisset, expectare fuit ex quantasdependere profeeto percepturus erat, atque tanto faeilius lau-dandi uerbum agnoseere poterat. sed ei, quamuis hie neseioquo-modo eaeeutienti, non adeo defuit ingenium ut uerbum primapersona positum desiderari non intellegeret: requirendum ergouidebatur quid quale uerbis meis refe1'am uel hominibus nun-tiem, abieiendum uero expectare fuit; quare, eum hoc hemiepismensuram expleret,sententiani illam eadem mensura expri-mendam esse. sie ratioeinatus, uersus ut satis numerose pro-tlueret, mox attollam canttt exeogitauit. enimuero in hoc aMarklando haud immerito uapulat ille, quia Apollo hie narrattantum, non eanit; sed non talia trutinantur Bauii. at· quid .sensus elieuerit ex tantas nec qui mandauerat ausus? haeres?haerebat ipse. uerum orationem in 5ententia prineipali feli-eiter restaurasse arbitratu5, in relatiua claudieantem minus 501-lieite ferebat. ergo extrudendum expectare fuit, infulciendumattollam cantu. itaque manu sua, nempe altera et reeentiorequam primi librarii, uerba uel sie uel simili quodam modo ex-emplari ineulcat:

  • 16 G. P. Goold: Observationes in Codicem Matritensem M. 31

    obsequia et missum media de pace triumphum

    laudem et opes tantas nec qui mandauerat ausus

    expectare fuit. gaudet thrasymennus et alpes1. attollam eantu

    cannensesque animae primusque insigne tributum gaudet ete.

    ipse palam lacera poscebat regulus umbra

    Hoc tandem, leetor patiens, in Poggiano aspic~ebant igno-rantissimus et Politianus. quorum ille, cum Poggius librumex monasterio nuper ereptum ei describendum tradidisset, exa-rato iam Manilio, iam Silio, Siluas demum ingressus, hoc locosecurus fortiter procurrit: obsequia et missum . .. ; inde laudemet opes ... ; turn expectare fuit . .. ; dein - sed herde, quidhoc? 'hic insere attollam cantu gaudet et cetera', sie enimaccipit. at quae illa cetera? nempe thrasymennus et alpes.dixerit aliquis, nonne orationis cursum funditus erat turbatu-rus, sie uersum inferciens? pol profecto: sed id ignorabatignorantissimus; quid enim illi cum Papinii floribus liquidisquefontibus? ei id solum imperatum erat ut exemplar describeret.itaque bona fide, quod oportere se faeere opinatur, uersum in-serit. culpabunt alii; ego uero hominem laudauerim honesturnet laboriosum.

    Fugaces labuntur anni. interea Matritensis textus apo-graphis propagatur suis, deinceps horum apographis, editionedenique principi 1472 uulgata.. exeunte turn saeculo Poggiiexemplar occupat Politianus; qui I iv 83sqq. aggressus, ubieditio uersum abundantem praebebat, discrepantem uetustissi-mum librum deprehendit, et nimirum uidit in margine addita-mentum illud, recentiorem manum totum praedicans. inpromptu fuit hariolari, quod et cuiuis condonauerim, quendam,qui Siluarum ed.itionem principem possideret,cum uersumillum attollam cantu etc. deesse in libro uetustissimo aduertis-set, diligenter in niargine addidisse. uerumtamen talia miniinecurabat bonus Angelus, quippe qui antiqui librarii calamumassequeretur. nam, quod calumnias et alucinationes posteri-tatis nullus praesciuerit, quis illi obiciet? quid enim? uersumillum perquam monachalem atque monstrosum ab eo qui ue-tustissimum exarasset numquam profecturn esse, hoc ex scrip-turae diuersitate atque ex ipsis uersibus continuo et sine remis- .sione sibi subeuntibus uelluce darius uiro illi doctissimo appa-rebat. in editione Corsiniana igitur ad uersum 86a probe acrecte notauit: hic uersus deest in !ibro uet~tstissimo.

  • Vinzenz Buchheit: Homer bei Methodios von Olympos 17

    Causa perorata est; qua iam tandem satis ostendisse spe-ramus, qui factum sit ut, de eodem testificantes Matritensis etPolitianus, alter ab altero hic desciuerint, neuter' falso: et af-firmanti editori recentissimo 'entre le temoignage du texte et letemoignage de l'humaniste la conciliation est impossible', eiquidem illud impossibile facere potuisse nos profecto gloriabi-mur, laborem 0 utinam in hac nostra uita semper tantillaemolis!

    Captoniae G. P. Go 0 I d

    HOMER BEI METHODIOS VON OLYMPOS

    Wir wundern uns nicht, daß uns in der antiken LiteraturHomers Namen und Werk allenthalben begegnen und seineWirkung trotz mancher Kritik einzigartig war 1). überraschtsind wir erst, wenn wir die Schriften der griechischen Kirchen-väter durchblättern und dabei erfahren, daß auch sie mit Ho-mer umgehen wie mit einem sehr vertrauten Freund. Bisherwar man-im wesentlichen nur darauf bedacht, das Verhältnisder Väter zu Platon aufzuzeigen. Hugo Rahner hat das Ver-dienst, auf das Weiterwirken Homers in der christlichen Lite-ratur hingewiesen zu haben 2). Die einzelnen Autoren wurdenjedoch noch nicht daraufhin untersucht. Wir wollen dieseFrage heute angehen bei einem Manne, der sicher nicht zuden größten Vätern zählt, der aber zeitlich an bedeutenderStelle steht und für die Begegnung des Christentums mit derAntike manches zu sagen hat, bei dem Bischof Methodios vonOlympos, gestorben um 311 3).

    1) Vgl. St. Weinstock, die Homerkritik u. ihre Nachwirkung. Philol.82 (1927) 121-153; F. Wehrli, Zur Geschichte d. allegor. Deutung Ho-mers i. Altertum. Diss. Basel. Lpz. 1928; H. G. Gadamer, Plato u. dieDichter (= Wissensch. u. Gegenw. 5). Frankfurt a. M. 1934. NeuerdingsFr. Mehmel Hamer u. die Griechen. Antike u. Abendland 4 (1954) 16-41.

    2) H. Rahner, Heiliger Hamer in: Griechische Mythen in christI.Deutung. Zürich 1945. 355-492 (= Rahner, Mythen).

    3) Vgl. Hieronymus, De vif. ill. 93; O. Bardenhewer, Gesch. d. alt-kirchl. Lit.2 Frh. Brsg. 1914. 338/39.