retractationes

3
RETRACTATIONUM MARCI ANTONII DE DOMINIS, ARCHIEPISCOPI SPALATENSIS, LIBRI X. IN TOTIDEM IPSIUS DE REPUBLICA ECCLESIASTICA LIBROS Sanctissimo patri ac domini nostro Sanctae Catholicae Ecclesiae summo pontifici Urbano VIII. Pater beatissime, tempus plantandi, inquit sapientissimus Ecclesiastes, et tempus evellendi quod plantatum est, tempus destruendi et tempus aedificandi. Si bonae ac feraces arbores serantur, illae evellendae non sunt, sed omni industria rigandae et colendae, ut crescant ac fructum ferant. De plantis huiusmodi dicebat optimus Agricola: Ego plantavi, Apollo rigavit. Deus autem incrementum dedit. Si aedificium commodum struatur et opportunum, illud destruendum non est, sed perficiendum. Tale aedificium bonus architectus diligenti opera erigebat et laudabat Deique aedificationem ac structuram vocabat et tali aedificio se ipsum Christus Domimus fundamentum sternebat, et de huiusmodi aedificiis bonus aedificator dicebat: Si quae construxi, iterm destruo, praevaricatorem me constituo. Quod si plantae inutiles ac noxiae solo amoeno commendentur, illae profecto evellendae sunt ac penitus extirpandae. Tales plantas Hieremias iubetur evellere, disperdere, dissipare, ut meliores plantet. Tales plantationes, quas Pater Caelestis non plantavit, Filius Dei eradicandas esse pronuntiavit. Si aedificatio stulta sit nimiaeque audaciae plena, vel ipse Deus descendit et confundit linguam male aedificantium, ut desistant, ne opere compleant quod inceperint. Huiusmodi structuras idem Hieremias mittitur demoliturus ac destructurus, ut posset meliores aedificare. His ego divinorum eloquiorum documentis praeclare instructus, ut destruam quae male struxeram, evellam quae plantaram, et inutilibus, imo noxiis, plantis ut bonas, ruinosis aedificiis ut meliora substituam, moneor. Turrim Babel aedificabam, vanam nominis celebritatem quaesiturus, sed divina benignitate factum est, ut cum maxime videbatur Opus extra Catholicam Ecclesiam consurgere, ibi linguarum confusionem tantam audirem, ut quid sibi velit alia secta et divisio, alium non percipere plane agnoscerim. Turrim hanc confusionis,

Upload: irenaeus1

Post on 02-Feb-2016

221 views

Category:

Documents


0 download

DESCRIPTION

Retractationes

TRANSCRIPT

Page 1: Retractationes

RETRACTATIONUM MARCI ANTONII DE DOMINIS, ARCHIEPISCOPI SPALATENSIS, LIBRI X. IN TOTIDEM IPSIUS DE REPUBLICA

ECCLESIASTICA LIBROS

Sanctissimo patri ac domini nostro Sanctae Catholicae Ecclesiae summo pontifici Urbano VIII.

Pater beatissime,tempus plantandi, inquit sapientissimus Ecclesiastes, et tempus evellendi quod plantatum est, tempus destruendi et tempus aedificandi. Si bonae ac feraces arbores serantur, illae evellendae non sunt, sed omni industria rigandae et colendae, ut crescant ac fructum ferant. De plantis huiusmodi dicebat optimus Agricola: Ego plantavi, Apollo rigavit. Deus autem incrementum dedit. Si aedificium commodum struatur et opportunum, illud destruendum non est, sed perficiendum. Tale aedificium bonus architectus diligenti opera erigebat et laudabat Deique aedificationem ac structuram vocabat et tali aedificio se ipsum Christus Domimus fundamentum sternebat, et de huiusmodi aedificiis bonus aedificator dicebat: Si quae construxi, iterm destruo, praevaricatorem me constituo. Quod si plantae inutiles ac noxiae solo amoeno commendentur, illae profecto evellendae sunt ac penitus extirpandae. Tales plantas Hieremias iubetur evellere, disperdere, dissipare, ut meliores plantet. Tales plantationes, quas Pater Caelestis non plantavit, Filius Dei eradicandas esse pronuntiavit. Si aedificatio stulta sit nimiaeque audaciae plena, vel ipse Deus descendit et confundit linguam male aedificantium, ut desistant, ne opere compleant quod inceperint. Huiusmodi structuras idem Hieremias mittitur demoliturus ac destructurus, ut posset meliores aedificare. His ego divinorum eloquiorum documentis praeclare instructus, ut destruam quae male struxeram, evellam quae plantaram, et inutilibus, imo noxiis, plantis ut bonas, ruinosis aedificiis ut meliora substituam, moneor. Turrim Babel aedificabam, vanam nominis celebritatem quaesiturus, sed divina benignitate factum est, ut cum maxime videbatur Opus extra Catholicam Ecclesiam consurgere, ibi linguarum confusionem tantam audirem, ut quid sibi velit alia secta et divisio, alium non percipere plane agnoscerim. Turrim hanc confusionis, nisi ipsemet, quam construxeram, solo aequem, praevaricatorem me constituam, sicut ea destruendo, quae prius in Ecclesia Catholica bene constructa videram, praevaricatorem me constitueram. Tu, pater beatissime, me mea destruentem ac evellentem, me in horto concluso Ecclesiae Catholicae, tibi supremo hortulano commisso, utiles iam ferentem plantas turresque ad ipsius custodiam pro mea virili exstruentem, placidis oculis contemplare. Tibi ego me ipsum totum addico, tibi vires meas, quaecumque illae sint, tibi arma mea, militare exercitium, fidelitatem, labores, vigilias, industriam sub signis Christi Domini dono, dico, consecro ac plenissime subiicio. Eo iam spectant conatus mei, non modo ut impedimenta tollam, quae ipse posueram, unde veritas adverariis adhuc magis abscondebatur, sed etiam multo maxime ut lux veritatis ipsis quoque affulgeat. Novi ego recessus ipsorum ferme omnes, novi antra, specus novi, novi latibula, in ea ne radii lucis Catholicae penetrent, quantum possum, conor ostia recludere. Aedificationem Ecclesiae urgemus omnes tui camerarii, sed sine te, nobis dato architecto, quid proficiemus? Iacent lapides non contemnendi, qui sponte et tam multi ab Ecclesia tibi haerentis aedificio resiliverunt, ad ipsum aedificium, ut eius integritas reparetur, sunt revocandi. Tui praecipue muneris, ut Ecclesia Sancta pristinum decorem, pristinam integritatem ac tantopere a Christo commendatam unitatem recipiat universa. Possumus nos, operarii inferiores,

Page 2: Retractationes

verbi praecones et integritatis huius promotores, invitare eos, qui a nobis recesserunt, rogare, regressum eis suadare viamque rectam ostendere