rup 170 04 vitahereberti
TRANSCRIPT
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
1/131
RUPERTUS TUITIENSIS
VITA S. HEREBERTI
ARCHIEPISCOPI COLONIENSIS
PROLOGUS AUCTORIS.
Tu mihi hoc opus in angaria, venerande Pater
Marcuvarde, imposuisti, quatenus sanctiarchipraesulis Hereberti vitam virtutibussplendidam, sed prioris, ut tibi videbatur, stylirubigine subobscuram, novo rescriberem stylopro gloria et laude Domini nostri Jesu Christi
Ibam quippe alias, quo me scribentem ducebatardor studii, et idcirco tibi obtemperarenimirum quasi in angaria servire existimaviCum autem et te instante jugiter, et meavoluntate ad alia tendente, diutius angerer
venit tandem in memoriam illud, quod summusvere dilectionis magister, inter caeteraperfectionis evangelicae praecepta congrue, inmonte locutus est: Et si quis angariaverit te, aitmille passus, vade cum illo et alia duo (Matth
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
2/131
V). Sed et ille Simon Cyrenaeus in mentemvenit, quem, sicut evangelista testaturpraetereuntem angariaverunt, ut tolleretcrucem Jesu (Matth. XXVII). Deniqueexemplum ejusdem, qui crucem quidem Jesutulit, sed non ipse crucifixus est; et hoc ipsumquod crucem non suam bajulavit, invitus et inangaria fecit, vehementer Christianum
hominem redarguit, quicunque ille est, quiChristi vel sanctorum ejus labores ita praedicatut non collaboret imitando; et hoc ipsum quodpraedicat, magis ex praecepti necessitate facitquam ex pio mentis desiderio. Acquievi igitur
et omisso interim cursu proposito, diverti hucnon jam invitus, sed bonam jam habensvoluntatem, si spiritus Patris nostri Dei, quidvel qualiter loqui deberem, suggereredignaretur. Ecce habes quod jussisti, imo ad
quod agendum me magis rogando quamjubendo compulisti; tu ipse judicato, utrum idefficiendo quidquam profeceris, id est utrumprioribus scriptis, quae non tibi satisfaciebant
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
3/131
hoc posterius scriptum ad aedificationem magisan minus idoneum sit. Porro me et apud Deumconscientia testis, et apud eos, qui audire vellegere dignabuntur, praesens epistola excusarepoterit, quia non quasi mihi ipsi placensprioribus me scribendo superposui, sedpostulanti tuae charitati placere cupiensobediendo supposui. Dignum quippe te, cui
obaudire deberem, existimavi, licetmonachicam sub tuo regimine militiamprofessus non fuerim. Tu namque de coenobioSigebergensi assumptus et quasi virgultumviride de illo deliciarum horto translatum, et in
Ecclesiam ejusdem beati confessoris Christitransplantatum sanctae religionis, quae illicpene exaruerat, fructum redivivum protulistiita ut illud Davidicum annuente Deo diceremerearis: Ego autem, sicut oliva fructifera, in
domo Dei speravi in misericordia Dei (Psal. LI).
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
4/131
CAPUT PRIMUM. De ortu B. Hereberti, etqualia illo nascente signa divinitus apparuere.
Anno ab incarnatione Domini nostri JesuChristi nongentesimo nonagesimo (die decimasexta Martii), Romanorum regente imperiumOttone tertio, insigni metropoli GermaniaeColoniae Aggripinae pontifex a Deo datus est S
Herebertus, vixitque in eadem sede laudabiliterannos viginti tres, menses duos dies fermeviginti duos. Huic donum gratiae, quod daturuserat ascensor coeli, de quo scriptum estAscendens in altum, captivam duxit
captivitatem, dedit dona hominibus (PsalLXVII), in ipso ejus ortu praesignare dignatusest. Denique cum noctu materno funderetur exutero, lux immensa coelitus in loco effulsitquam et dormientes nonnulli, oculis cordis, et
vigilantes, oculis viderunt corporis. Dormienserat pater ejusdem infantuli, et cum eo quidamex amicis, Judaeus tamen, qui tunc venerat adeum pro consuetudine colloquii sive negotii
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
5/131
familiaris. Hi ambo dormientes hora ipsa, quain lucem prodibat felix puerperium, unumidemque vident somnium: et evigilantescontinuo loquebantur ad alterutrum, quasiproprium singuli narraturi visum, quippe quinescirent commune fuisse, vel unum. Narravitprioris, qui propter familiaritatem advenissejam dictus est, et deinde ipse pater familias
idipsum, et non aliud se vidisse, vehementeradmirans testatus est. Erat autem hujuscemodisomnium: Cubiculum in quo mulier decumbereproximaque partui non ignorabatur, a fronteaperiri, admissumque jubar infulsisse velut
solis meridiani. Porro vigilantes eadem horacirca parturientem de more aderant sexus illiuspersonae sedulae, et ipsae corporalibus, ut jamdictum est, oculis viderunt miraculum coelitusinfusae claritatis. Adhuc enim loquebantur illi
somnium, quod viderant mirando, et felicitatempartus non vanis praesagiendo conjecturis, cumecce una ex illis gaudio et pavore simul attonitabonum patri nuntiavit nuntium, videlicet
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
6/131
elegantis filii exortum, et in ortu ejusdemeditum mirae suavitatis et circumfulsae magnaelucis divinum miraculum.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
7/131
CAPUT II. Quod lucis invisibilis, quailluminandus erat, signum fuerit visibilis luxquae illo nascente in domo refulsit.
Hoc igitur quis dubitet conferendae illi gratiaefuisse signum, significans quod copiosiusilluminaret illum lux vera, quae illuminatomnem hominem venientem in hunc mundum?
(Joan. I.) Et quidem si sola illi conferendafuisset lux gratiae spiritualis, quam Judaicacaecitas nescit, recte forsitan cuivis incredibilevideretur aut indignum, Judaeum participemexstitisse ejusdem somnii luminosi, quod pater
Christianus videre meruit. At ille electus etgloriosus filius lucis, fulgere habebat et interioridono luminis aeterni, quod Jacob simplexmaxime optavit, et exteriori proventu gloriaetemporalis, quam venator Esau solam quaesivit
ex benedictionibus paternis (Gen. XXVII). Quisenim nesciat splendorem magnae EcclesiaeColoniensis, quantum illis praecipuetemporibus splenduerit, etiam in facultatibus et
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
8/131
honoribus saeculi? Cum ergo tantae sedipraeesse deberet, et super tale tantumquecandelabrum exaltanda esset haec lucernaDomini, habendo tot facultates, habendonomen etiam et jus eximium apud fastigiumterreni imperii, sicut sequens narratiodeclarabit, non indignum videri debet quodJudaeus quoque praesagium futurae claritatis
ejus acceperit, qui et patri ejusdem dixit:
Certissime noveris quia quod nascitur tibiteipsum jucunditate replebit, suosque natalesmagno sui nominis splendore illustrabit.
Hoc dicere potuit ille, solam respiciendo lucemvel gloriam saeculi; Christus autem lux vera etgloria patriae coelestis, mirabile ejuspraesagium mirabiliter adimplevit. Nam qua
nocte, illo de Virgine nato, exortum est intenebris lumen rectis (Psal. CXI), et pastoressuper gregem suum vigilantes claritas Deicircumfulsit (Luc. II): ipsa nocte, imo sub ipso
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
9/131
lucis sequentis crepusculo, inter missarumsacra solemnia, quorum haec prima vox est, Luxfulgebit hodie super nos, consecratus estpontifex, veri bajulans luminis, eorumquesortitus ministerium, quibus dictum est: Vosestis lux mundi (Matth. V), etc. Quis dubitet hocevenisse per providentiam sive ordinationemDomini, eadem cura vel gratia, qua memoratum
signum eo nascente praemisit? Verum de hac resuo loco plenius dicendum erit.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
10/131
CAPUT III. De materno genere ejus, et ut stirpsunde talis nasciturus erat e captivitate, Deoprovidente, redempta fuerit.
Tali, ut dictum est, cum praesagio puer hicbeatae praedestinationis filius, in WormatiaGalliarum urbe ortus est. Porro illuc, scilicet inGallicum Wuormatiae territorium, genus ejus
maternum de fonte Alemannico casibusadversis derivatum fuerat. Siquidem avia ejusmaterna, nomine Emma, Regimboldinobilissimi Alemannorum comitis filia exstititet ab Hunnis depraedantibus e castro patris
cum duabus sororibus extracta, atque inpraedictae urbis territorio captiva violenterabducta est. Quam vir quidam nobilis ut viditprotinus instinctu Dei, sine quo nec passer unusin terram cadit (Matth. X), formam captivae
liberalem miseratus est, eamque redemit. Quidmulta? Providente Deo, ut radix servaretur, dequa nasciturus esset fructus qui permaneret inacquisitione salutis, pater ejus puellae, dum
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
11/131
forte pergeret ad curiam imperatoris, in domoejusdem viri nobilis hospitium habuit. Illic intermulta colloquia filiam recognovit, gratulatusest, eamque viro, qui redemerat, postulanticonjugem, cum dote multa tradidit. Ex illis natanuptiis sancti hujus mater est. Hoc idcirco nonpraeterire libuit, quia nonnihil spectat adlaudem et gloriam Dei, quod amaritudo illa
tantis superata est benedictionibus dulcedinisut redempta captivitas talem tantumque partuederet civem coeli.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
12/131
CAPUT IV. Ut apud Hildebaldum Wormatiaepraesulem per Dei gratiam in sacris disciplinaeecclesiasticae studiis profecerit.
Igitur prospiciente proposito Dei, qui et antetempora saecularia sanctos omnes praescivit etpraedestinavit, conformes fieri imaginis Filii sui(Rom. VIII), et in suo quemque tempore
vocavit, justificavit et magnificavit, hic sanctuspraescitus, ut nasceretur, vocatus est, nonsolum ut per baptismi gratiam justificareturverum etiam ut honore pontificalis gratiaemagnificaretur. Hujus nimirum magnificentiae
praeparatio in eo exstitit quod in eademEcclesia Wormatiensi studiis liberalibustraditus est. Tanta quippe facilitate divinaepariter et humanae philosophiae fluentapotavit, ut dubitandum non esset eum
intrinsecus doctorem habere illum de quoApostolus dicit: Ego plantavi, Apollo rigavitDeus autem incrementum dedit (I Cor. III)maxime quia cum spiritu scientiae clarescebat
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
13/131
in eo spiritus pietatis et timoris Domini, a quosanctus omnis ad sapientiam ascendere incipitsicut scriptum est: Initium sapientiae timorDomini (Psal. CX). Hoc perpendens virvenerabilis Hildebaldus, qui tempore illopontifex erat ejusdem Ecclesiae Wormatiensiset prudentem adolescentem cognoscens exstudiis ipsius, sicut Scriptura dicit: Ex studiis
suis cognoscitur puer (Prov. XX), utrum mundasint opera ejus, gaudebat in eo, spe bonareputans quod homo hic utilis foret sanctaeEcclesiae. Erat namque idem pontifex ejusbenevolentiae quam in propheta Spiritus
sanctus insinuans: Dicite, inquit, justo quoniambene, quoniam fructum adinventionum suarumcomedet (Isa. III). Et in Evangelio Dominumdixisse noverat: Messis quidem multa, operariiautem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut
mittat operarios in messem (Luc. X). Itaquesanctae Ecclesiae prospectum esse cupiens, etin ea, cui praeerat, sede jam paratum sibi a Deosperans successorem, bene agentem condigna
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
14/131
laude confortare studebat. Denique defunctotunc temporis ejusdem Ecclesiae praepositoprotinus hunc subrogavit. At ille sanctus etverus, qui habet septem stellas, qui ambulat inmedio septem candelabrorum aureorum (ApocI), in alio firmamenti sui loco stellam istamfigere, et super alterius Ecclesiae candelabrumlucernam istam ponere disposuit.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
15/131
CAPUT V. Quomodo per bonam famamimperatori Ottoni innotuerit, etarchicancellarius effectus: suasusque ab eopresbyterii gradum cum socio Brunoneascenderit.
Proinde ut longius innotesceret, qui longius eratexpetendus, Otto Romanorum imperator
tertius, de viro illustri, quis vel qualis essetaudivit, et inclinante cor ejus Deo sicutscriptum est: Cor regis in manu Dei (ProvXXI), adeo viri probitas illi complacuit, ut eumsuo lateri sociaret, primumque cancellarium
sibi constitueret. A quo etiam persuasus hicbeatus, jugum Domini, scilicet presbyteriihonorem, alacriter suscepit, socio Brunone, quipostea Romani dignitate pontificii functus estAttamen tunc idem Bruno, ut presbyter fieret
non cito acquievit, humiliter excusans velutimajorem suis meritis accipere gratiam. Saneuterque laudabilis, et hic qui animo alacri citoacquievit, et ille qui primo stupefactus, rem
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
16/131
arduam refugere tentavit. Nam et centurio, quidicenti sibi Domino: Ego veniam, et curabopuerum tuum jacentem in domo paralyticumrespondit, dicens: Domine, non sum dignus, utintres sub tectum meum, sed tantum dic verboet sanabitur puer meus (Matth. VIII), statim abeodem Domino secundum fidei suaehumilitatem laudatus est, et Zachaeus, qui
dicente illo: Zachaee, festinans descende, quiahodie in domo tua oportet me manere; statimfestinans descendit, et excepit illum gaudens(Luc. XIX): secundum charitatis suae laetitiamdignus judicatus est cui diceret Dominus: Quia
salus hodie huic domui facta est (ibid.). Verumhic quoque, qui presbyteratus officium rogatuscito, ut jam dictum est, subiit, adhucexcellentiorem pontificii gradum postmodumsibi oblatum suscipere humiliter recusavit
Defuncto namque paulo post EcclesiaeWirzeburgensis episcopo optabat imperator utilli subrogaretur. Recusavit, ut jam dictum estindignum se profitens, et in fratrem suum
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
17/131
nomine Henricum tanquam seipso longedigniorem, mox eamdem transferri obtinuitelectionem. Factumque est, frater ejus Ecclesiaejam dictae praesedit; ipse autem in humilitateet dilectione sua, praefinito sibi a Deo temporiet loco servatus est. Interea Romano pontificedefuncto, jam dictus Bruno sedem sortiturapostolicam, agnominatus Gregorius V, vixitque
in ea annos ferme duos et menses novem,undecimus supra Brunonem alterum, qui etnonus Leo dictus est. De isto, qualiter aRomanis imperatori rebellantibus, primoexpulsus, ac deinde veneno peremptus sit
quoniam ad rem praesentem minus attinetnunc omittentes, potius propositumprosequamur.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
18/131
CAPUT VI. Ut a Caloniensi populo factaconcordia, in archiepiscopum electus sit.
Non multo post Colonia metropolis vidua factaest, defuncto Evergero ejusdem civitatisarchiepiscopo. Ecce autem dum eligereconantur successorem, scideruntunanimitatem, clerusque et populus graviter
dissentiebat abinvicem. Nam alium clerusaliumque sua electione poscebat populus, et intantum processit partium diversarumconflictus, ut prope ad arma concurrereturItaque velut, absente Jesu, navicula in medio
mari jactabatur fluctibus (Matth. XIV). Sedlaborantibus velocius succurrit ipse, et venit adeos supra mare. Nam is, quem non probantepopulo clerus eligebat, videlicet Wezelinusdomus sancti Petri praepositus, repente
silentium flagitans, per voluntatem Dei sicomnes alloquitur:
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
19/131
In causa ista, Patres et domini, non sua singulised pariter ea quaerentes, quae Domini suntmelius quoad possumus ineamus consiliumNam praeesse vobis nec ipse cupio, nec alteriinvideo; sed in hac re liber ab utroque scilicetinvidia et ambitione, alium vobis notumdesigno, qui dignus sit, videlicet illustremHerebertum, valentem secundum Deum et
secundum saeculum, utpote Christo devotumet imperatori charum. Solvamus ergo litem, inhujus dignissimi concedendo electionem.
Vix ille haec dixerat, raptimque ex ore ejus
Herebertum universa turba conclamabat. Unaomnium vox, una voluntas, quos eatenusdiscordantes, nunc miro modo in uno absentehomine vinculum pacis alligabat. Ita, Dominoimperante, cessavit ventus, et tranquillitas facta
est (Matth. VIII). Cujus vero tranquillitatis tamcelerem eventum magis memorabilem nobisfacit aliorum temporum sive locorumnonnunquam audita vel visa tempestas, ubi
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
20/131
quodammodo dormiente sive absente Jesu, nonante motus maris sedatus est, quam multusanimarum, imo et corporum rerumquecaeterarum periret ac profligaretur numerusNimirum justo Dei judicio propter peccatainhabitantium, ubi tale quid acciditascribendum est. Nam quod naviculaeColoniensis Ecclesiae, dum illis discordiae
fluctibus jactaretur, tam circo, ne ad armapervenirent, subventum est, misericordiaedivinitatis ascribi debet. Porro meritorum beativiri in hoc quoque evidens astipulatio est, quodoblato ad electionem nomine ipsius, animosa
cleri, et populi discordia quievit, et pax redditaest. Subtiliter namque attendentibus res ipsaloquebatur, quod mitteret illum princeps pacis(Isa. IX), lapis angularis, et pax nostra Christusqui fecit utraque unum, qui inimicitias interfecit
in semetipso (Ephes. II), et per sanguinemsuum pacificavit omnia, quae in coelis et quaein terris sunt (Coloss. I).
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
21/131
CAPUT VII. Ut pro electione ejus imperatorgavisus sit, et quam sapienter electionis ejusgratiam acceperit.
Igitur cum praesentia Domini electiomemorabiliter celebrata est servi fidelis, et haectam a Deo quam ex hominibus continuotestimonium laudemque habere meruit
Siquidem et imperatoris supra memorati corjam tetigerat manus Domini, ut per hunc virumsedaret jam fama compertos sibi motus civitatisdiscordantis. Nam, et cum pecunia tentareturab alio, quem (ut jam supradictum est)
acclamaverat dissensio populi, ipse responsumdifferens, contemptumque oblatae pecuniaedissimulans, haec interim a territorioBeneventano, ubi tunc temporis commanebatmanu propria beato viro scripsit, tunc
Ravennae cum civitatis ejusdem antistite jussaab imperatore negotia peragenti:
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
22/131
Otto imperator Augustus sola Dei gratiaHereberto Achilogothetae gratiam et Coloniamet pallii cubitum unum.
Ubi vero Coloniensium adfuit legatio, viricomplures honorati, tam de clero quam depopulo, et qui in utroque ordine videbanturpraestantissimi, cum quibusdam de principibus
terrae maximis, electionem coramdeprompserunt personae talis. Talis verovehementer exhilaratus idem imperatorprudenti consilio civitatis grates non minimasegit; quia quod ipse optabat, quodque optimum
sibi videretur, hoc ipsi quoque sentirent eteligerent uno eodemque secum spiritu. Itaprorsus evidenter huic ostiarius aperuitintraturo in ovile ovium, pacificans cunctos inelectione ejus, ut nullum fieret obstaculum
Haec omnia vir venerabilis revera sapienteraccepit: qui interea petens Ecclesiam, stratussolo, gratiarum coelestium largitori DominoDeo toto mentis affectu grates egit, non utique
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
23/131
pro gloria temporali exsultans, sed supernaebenedictionis munus adorans. Quomodo enimnon gauderet, qui se tam evidentibusexperimentis Deo curae esse perspiceret?Imitatus namque est sanctum regem etprophetam David, qui cum audisset sermonemDomini, per prophetam Nathan dicentisCumque impleveris dies tuos, ut vadas ad patres
tuos, suscitabo semen tuum post te, quod eritde filiis tuis, et stabiliam regnum ejus: ipseaedificabit mihi domum, et firmabo solium ejususque in aeternum (II Reg. VII), etc., ingressusest et sedit coram Domino, et dixit: Quis ego
sum, Domine Deus, et quae domus mea, utpraestares mihi talia? (Ibid.) Et subjunxit: Nuncigitur, Domine, sermo quem locutus es famulotuo super domum ejus, confirmetur inperpetuum, et fac sicut locutus es (ibid.). Haec
et caetera cum diceret rex fortis, sapiens ethumilis, exsultabat, non utique pro temporalimemoria domus vel templi manufacti, quodfilius ejus Salomon facere habebat nomini
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
24/131
Domini, sed pro aeterna Christi, sui secundumcarnem filii et Ecclesiae gloria, quam in illiusSalomoniis filii sui et templi ejus figuraprophetico spiritu intelligebat. Hoc nimirumexemplo, hic beatus egit, et agere debet omnisqui vocatur a Domino, ut domui Dei rector, siveovibus Christi pastor praesit: non humanamgloriam, sed divinam amplectendo gratiam
quia profecto magna gratia est, pastorem etepiscopum esse animarum, computanda interdona maxima, quae dedit hominibus ascendensChristus in altum (Ephes. IV). Nam etApostolus cum dixisset: Qui descendit, ipse est
qui ascendit super omnes coelos, ut impleretomnia; et ipse dedit quosdam quidemapostolos, quosdam autem prophetas, alios veroevangelistas (ibid.), secutus est et ait: Aliosautem pastores et doctores ad
consummationem sanctorum (ibid.). Recteigitur, et sapienter hic pro collato siveconferendo benedictionis et pastoralis gratiaemunere grates egit.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
25/131
CAPUT VIII. Quam liber ab ambitione fuerit, etde morte Argentinensis episcopi.
Jam de ambitionis vitio quam liber ab illofuerit, cum tota ejus vita indicio sit, illudquoque memorabile testimonium fuit, quodVIII Idus Julii, quae dies sancti Kiliani martyrioerat celebris, cum creari deberet
archiepiscopus, differri in crastinumpraeoptavit, propter praesentes exsequiaslugubres quae ibidem agebanturStrasburgensis episcopi; videlicet ne aliislugentibus et flentibus, ipse ridere videretur
cum suis, memor Scripturae dicentisHaereditas ad quam festinatur in principio, innovissimis suis benedictione carebit (Prov. XX)Et revera dolendum erat pro exitu ejusdemepiscopi, quia videlicet terribiliter acciderat
praeeunte signo non bonae aestimationis. Namcum ille mitra redimitus missarum solemniacelebrare ingrederetur, ubi se ad populumvertit, dicturus de more: Pax vobiscum
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
26/131
imperatorem intendens, tanto risu solutus estut funditus oblitus esse videretur ad quid seconvertisset. Ut vero ad prandium ventum estcunctis pariter considentibus, percutitur morbopleuretico, interque manus ad proprium delatushospitium die decimo quarto reddidit spiritumViderat autem ante annos septem, ut solituserat narrare, visionem: videlicet astitisse sibi
senem quemdam, veste purpurea pontificaliqueredimitum infula, qui se profitens esseKilianum episcopum, tale, inquit, ille mihiprotulit oraculum:
Age per hos septem annos; episcopum decentopera; quia non longius tibi a Domino vitaespatium positum est.
Quomodocunque ille visionem acceperit
qualitercunque se praeparaverit, qualiscunquein illa hora suae mortis inventus fuerit, rectenimirum sapienti huic talis, ut praedictum estillius exitus meditationem mortis renovavit vel
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
27/131
auxit, magnumque fuit temperantiae ejusindicium, quod pro tempore flendi, differendosibi vel suis tempus gaudendi, tristibusexsequiis privatus interesse maluit.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
28/131
CAPUT IX. Quanta cum humilitate Coloniamvenerit, et quanao consecratus fuerit.
Et quidem Beneventi pontificalis ei honor datusest VII Idus Junii. Et exinde Romam profectuspallium ab apostolicae sedis praesule accepitsed civitatem Coloniam ingressus est, et in sedesua sedit die, quae apud Christianos non
incognita est, scilicet in vigilia Natalis DominiQuo cum accederet jamque in vicino adessetdignum memoria est qualiter apostolicaedoctrinae recordatus est, qua dicitur: Obsecroautem vos ego vinctus in Domino, ut digne
ambuletis vocatione qua vocati estis cum omnihumilitate et mansuetudine (Ephes. IV). Namvere humilis et mansuetus, pallio missionisapostolicae praemisso, ipse indutus lineadiscalceatusque lento pede secutus est, cum
frigus hiemale pro tempore calceatis quoquepermolestum esset. Attendebat etiamvocationem suam quod non ad regna gentiumsed ad ministerium vocaretur sanctorum Christi
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
29/131
discipulorum. Et quamvis ad insignem jamveniret suam civitatem Coloniam, tali schemateconfitebatur cum beatis patriarchis, quorumApostolus meminit, quod peregrinus et hospesesset super terram, patriam se quaereresignificans meliorem (Hebr. XI), id estcoelestem, et eam quam paravit illis Deuscivitatem. Venit itaque duce Spiritu sancto
spiritu humilitatis, cum animo contrito, nontamen absque sancto et spirituali gaudio, etsicut superius jam praelibatum est, ipsa noctegaudii nostri; scilicet natalis Dominiconsecratus est inter missarum solemnia, quae
ex more celebrabrantur paulo ante vel circaortum diei. Venerant quippe ad hoc ipsum cumeo plures episcopi. Jam vero in illaconsecratione ejus quis divinam ordinationemnon miretur? Quis non veneretur hic
altitudinem consilii divini, quo ita fiericomplacuit? Denique totum illud officiummatutinum sanctis pastoribus ovium ChristiSpiritus sanctus composuit, quorum nimirum
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
30/131
mysticum exemplar pastores illi fuerunt, quinocte illa vigilantes et custodientes vigiliasnoctis supra gregem suum, circumfulgente seclaritate Dei, nuntium bonum, gaudiummagnum nati Salvatoris, quod a sanctis angelisprimi audierant, videre meruerunt, sicutsanctum ejusdem missae narrat Evangelium(Luc. II).
Cunctae nimirum ejusdem officii partespastorum Ecclesiae voces sunt, qualesrationabilibus curae suae ovibus personaredebent, natum de virgine pro salute mundi
salvatorem. Plane nisi legentium vitandumesset fastidium, promptum erat exponere partessingulas secundum ejusmodi sensum. Unumtamen est quod jure non praetereundum sitvidelicet propheticum capitulum, quod in
eodem officio lectionem apostolicam ex moreprocedit: maxime quia hujus sancti pastorispersonae locus ille miro modo seseaccommodavit. Denique dum in consecrando
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
31/131
illum episcopi duo codicem Evangeliorum supercaput cervicemque ejus tenerent, revoluto moxeodem codice versiculus iste primus occurritSpiritus Domini superne: propter quod unxitme ad evangelizandum pauperibus misit me(Isa. LXI). Propheticum namque hoc Isaiaecapitulum evangelicis litteris hoc modoinsertum est: Et regressus est Jesus, inquit
Lucas, in virtute Spiritus in Galilaeam, et venitNazareth, ubi erat nutritus, et intravitsecundum consuetudinem suam die Sabbati insynagogam, et surrexit legere. Et traditus est eiliber Isaiae prophetae. Et ut revolvit librum
invenit locum in quo scriptum erat:
Spiritus Domini super me, propter quod unxitme. Evangelizare pauperibus misit mepraedicare captivis remissionem, praedicare
annum Domini acceptum et diemretributionis.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
32/131
Et cum plicuisset librum, reddidit eumministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculierant intendentes in eum. Caepit autem dicereeis: Quia hodie impleta est haec Scriptura inauribus vestris (Luc. IV). Constat ergo quiapersona Christi est, quae haec in propheta suode semetipso loquitur. At ille nimirum nonsolum unctus, sed unctus est prae omnibus
sicut alia Scriptura dicit: Unxit te Deus Deustuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis (PsalXLIV), omnes namque sancti, omnes quicunqueillius speciosi et gratiosi regis participes siveconsortes sunt, eodem spiritu, eodem oleo
laetitiae uncti sunt. Quippe qui nec sanctiabsque unctione hac ullo modo esse possuntCum itaque universos ejus participes unctosesse constet eodem Spiritu Domini, de quo illiprinceps et potentissimus dicit: Spiritus Domini
super me, etc. contestans et dicens: Quia hodieScriptura haec completa est in auribus vestrissine dubio praesules Ecclesiarum, quorum estpauperibus evangelizare, et praedicare captivis
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
33/131
remissionem, et ad hoc sacro chrismate unctisunt, ipsi singuli scire debent, et de semetipsispost Christum dicere possunt: Spiritus Dominisuper me, propter quod unxit me, etc. Igiturdum in hujus beati pontificis unctione, apertosuper caput ejus evangelico volumine, primamScriptura sancta vocem hanc edidit, revera jureomnes, qui aderant, venerabiliter pro vero
divinitatis oraculo sententiam arripueruntcredendo quia Dominus hunc misit, nondubitando, quia hunc Spiritus Domini unxitCum hac lectione prophetica, sicut est ordoejusdem officii matutini, consonantibus atque
alternantibus choris, concrepabant divinaevoces sacra praeconia lucis, et decoris, quemprinceps pastorum, Deus et Dominus nosterinduit, qui nocte illa illuxit nobis: de quibus nonest modo explanatio continuanda, ne, sicut jam
dictum est, prolixitas fastidium pariat. Hoctantum indubitanter dixerim, quia quaedamsigna erant haec persistentis in tenore suopropositi Dei; qui, et dum nasceretur hic
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
34/131
beatus, splendorem lucis pro signo mirabiliteredidit, et dum consecratur, sic eamdemconsecrationem disposuit, ut solemnia circaillum audirentur praeconia veri luminis, cujusnuntii debeant esse pastores cuncti animarumsecundum exemplum pastorum illorum, quosnocte illa claritas Dei circumfulsit.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
35/131
CAPUT X. Ut quorumdam sustinuerit invidiamet Henrico imperatori coeperit esse suspectus.
Tuum est hoc opus, Christe, cujus sermo verusest, imo qui es ipsa Veritas (Joan. XIV), cujussententiam permanere oportet, dicentis: Nonpotest civitas abscondi super montem posita(Matth. V). Item: Nemo accendit lucernam, et
in abscondito ponit, neque sub modio, sedsuper candelabrum, ut qui ingrediuntur lumenvideant (Luc. XI). Sed quae unquam civitas sicsuper montem posita, non invidiam passa, etoppugnata est a civitate Cain terrena et in valle
posita, cujus princeps est Satanas? Aut quaeunquam lucerna sic super candelabrum positafuit, ut nullus ei nequam oculus invidit? Quodut jam manifestius dicam, quis unquamsanctorum aedificatus in monte virtutum
verboque et exemplo lucens ad aedificationemvidentium et audientium, nullam ab ingratis etinvidis passus est tribulationem? Quis intersupernarum gaudia gratiarum propriam non
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
36/131
habuit mensuram ejusmodi lacrymarum, quasfaciunt filiis lucis habitatores Cedar, id esttenebrarum? Nam hoc est quod in psalmogementes singuli dicunt: Heu mihi, quiaincolatus meus prolongatus est; habitavi eumhabitantibus Cedar, multum incola fuit animamea. Cum his qui oderunt pacem, erampacificus; cum loquebar illis, impugnabant me
gratis (Psal. CXIX). Et quamvis tribulentur, nontamen permittuntur tribulari sine mensura, idest supra id quod sustinere possunt. Item ipsidicunt: Domine Deus virtutum, cibabis nospane lacrymarum, et potum dabis nobis in
lacrymis in mensura (Psal. LXXIX). Oportebatigitur et hunc sanctum, cujus anima, regis Deicivitas supra montem posita, qui lucerna eratsuper insignis Ecclesiae candelabrumconstituta, oportebat, inquam, et hunc pati
adversa inter prospera virtutum, quibus intusproficiendo ardebat, et inter radios signorumquibus foris ad gloriam Dei lucebat, sicutprotinus narrationis ordo monstraturus est
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
37/131
Quomodo autem vel qualem per occasionemadversitas in eo reperit aditum? Videlicet peringentem muri vel praecelsae turris ruinam, idest per mortem imperatoris saepedicti, cujusdum adhuc viveret, amicitia pro muro illi essepoterat contra adversarios quos contra eumpostmodum invidia suscitavit. Qui nimirumimperator, ut in caeteris ita et in causa per
quam mortem incurrit, consilium beati viriattendisset, multo melius sapientiaeappropinquasset, et non poenituisset eumquemadmodum ipsa Sapientia dicit: Omnia faccum consilio, et post factum non poenitebis
(Eccli. XXXII). Quod quia non fecit, incidit ininsidias mulieris malae, videlicet ejus cujusvirum Crescentium, sibi rebellantem, captumjusserat capitalem subire sententiam. Et ab illanon praecavens, quamvis a sancto viro saepius
esset commonitus, veneno intra cubiculumdormiens infectus est. Obiit itaque Romae annopost ordinationem beati viri tertio. Ierat autemtunc quoque sanctus idem cum illo, utpote ad
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
38/131
disponenda pernecessarius maxima regninegotia. Cui cum die sequenti confessus fuissetpestem quam perceperat, seque moripersensisset, id quoque supremum ab eopostulavit, quatenus corpus ejus Aquisgranisepeliendum transferret. Hoc agere insistens virfidelis, regalia quoque penes se habuit, etelectioni non interfuit novi principis Henrici
tunc Bajoariorum ducis: quem secundumsaeculi dignitatem locupletissimum, etlitterarum studiis non tenuiter instructumprincipes regni regem sibi elegerunt. Haec fuitoccasio quam adversus illum rapere potuerunt
adversarii, quales in Ecclesia nunquamdefuerunt, ex quo sacrificia Deo primiobtulerunt Abel et Cain (Gen. IV), scilicet falsifratres, quibusve Scriptura dicit: Quia abieruntin via Cain (Jud. 11), quorum pressuram
Apostolus quoque inter caetera pericula suamaxime gemit (II Cor. XI). Et quidem regaliarepetita cito reddidit; sed quia novi, ut jamdictum est, principis electioni non interfuit
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
39/131
extunc illi suspectus erat. Unde et idem rexobtrectatoribus sancti pronius aurempraebebat, denique impacato semper eum odiopersecutus est, donec a Domino redargui meruitpaulo ante obitum sancti, quod in suo locopraesens narratio non praeteribit. Nuncmemorabilium operum ejus ad laudem Dominimiracula percurramus.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
40/131
CAPUT XI. De siccitate, et quomodo perspeciem columbae gratia Spiritus sancti supereum apparuit, utique lacrymis suis repentinamde coelo pluviam obtinuerit.
Res ipsa, quae jam nunc enarranda est, satislucide commendat, non casu, sed per divinamdispensationem id quod supra memoravimus
evenisse, ut scilicet in consecratione sanctipraesulis prima se ex Evangelii codice offerretilla vox misericordis pontificis Christi: SpiritusDomini super me, propter quod unxit me (IsaLXI). Subsecuta namque postmodum siccitas
peccata populorum vehementer arguebat, utfere omnis herba praemortua, omnis agerexustus, non qualemcunque famem, sed famemmortiferam jamjamque minaretur. Deniquecum siccitate pestilentia quoque saeviebat
multique moriebantur, multi adhuc aegra vixtrahebant corpora. Erat ergo piissimo pontificinon parva vel qualiscunque sollicitudo, sed et insollicitudine compatientis animi tribulatio et in
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
41/131
tribulatione jugis et lacrymosa oratio. Undequia ferrum pertransibat animam ejus, et incorde ejus gemebat Spiritus sanctus, sicut dicitApostolus: Nam quid oremus sicut oportetnescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobisgemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII), meruitet populum reconciliare Deo, sicut de Sacerdotemagno et digno quidam Sapiens dixit: Et in
tempore iracundiae facta est reconciliatio(Eccli. XLIV), et inter reconciliandum, gloriosoglorificari miraculo. Indicto jejunio triduanoluctuosus ibat populus per urbem fecundam totsanctorum millibus, et ad singulorum
patrocinia locorum fideliter atque suppliciterlacrymosas fundebat preces, quatenus abimminentibus jamjamque praesentibus maliseriperetur. Erat autem publicus cleri et populimonachorum quoque atque sanctimonialium
processus, et ex omni ordine utriusque sexuslingua quidem diversa, sed una intentione eteodem sensu concrepando Kyrie eleisonaltitudo coeli pulsabatur. Inter omnes et prae
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
42/131
omnibus moestus et supplex tristium filiorumspes et pater patriae procedebat archiepiscopusita vulnerato corde tantisque cum gemitibus, utmiro modo consolatione sua dignum eumjudicaret Spiritus sanctus paracletus. Cumigitur ab oratorio Sancti Severini litaniasolemnis egressa, Beati Pantaleonis adiretoratorium, ecce nivei candoris columba
videntibus multis, caput ejus circumvolabateademque repente disparens, iterum visibiliscomparebat. Videbant eam multi, sed nonomnes, quia videlicet non terrena species, sedcoelestis erat gratia, quam aliquibus videre
donatum est. Ut autem ventum est ad locumubi jam dictus confessor Domini Severinus intransitu beati Martini voces angelorumpsallentium audire meruit, vident eminuseamdem columbam caput beati viri tertio
circumvolantem, quae et protinus in sublimeelevata, coelos petiit, nec ultra comparuit. Undequis dubitet Spiritus sancti gratiam qualis indomo pectoris ejus habitat, talem de foris
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
43/131
apparuisse, praesertim in tali luctuosotempore? Columba namque, sicut et turtur, avisgemituosa est, gemitumque pro cantu ederesolet, et sicut illa solivaga, sic ista avis gregatimgemere consuevit. Verissime ergo cum signohujusmodi orantem pariter et gementem praeomnibus hunc designabat Spiritus sancti gratiaet de isto quoque quodammodo idipsum dicebat
quod de alio quodam non ignoto, sed eximiopropheta, dictum sacra narrat pagina: Hic estfratrum amator et populi sui, hic est quimultum orat pro populo et pro civitate ista (IIMach. XV). Nimirum et iste vir in populo suo
mitissimus apparuit, secundum similitudinemcolumbae mitis et simplicis, sancto redundansspiritu pietatis, atque idcirco gemitus et oratioejus perire non potuit. Nam ubi ad prandiumventum est, cum ipse appositis cibis fere
jejunaret, ita tamen more suo, et tunc maximejejunium dissimularet: quibusdam ad ipsumrespicientibus, et cum dolore loquentibus, quodea die profusis tam multorum lacrymis necdum
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
44/131
propitiato Domino coelum aperiretur, dignummemoria verbum respondit hic beatus, veremitis, vere mansuetus: Vestri, inquit, ocharissimi, pastoris est culpa, quod coelumdesuper tam ferreum est, quod multitudoviscerum Domini et miserationum ejuscontinuerunt se super vos. Nisi enim Dominusmeis iratus esset sceleribus, qui inter ipsum et
vos debebam stare medius, jam dirupissetcoelum, et beneficium ejus descendisset etstillasset pluvia super vos. Haec eo dicentepariter quasi quidam sanguis fluebant animaevulneratae ex oculis lacrymae; quas
erumpentes, et cum impetu currentes corammultis volebat quidem, sed non poteratcontinere. Lacrymis ergo victus, caput supermensam declinavit in manibus, et cumfortissimo spiritu Deo forti humilitate atque
ardenti oratione luctabatur. Erat autem horaeadem tanta coeli serenitas, ut nulla in aerenubes appareret, cum ecce subito fragoremagna pluviae vis inundando erupit, ita ut prius
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
45/131
imbrium crepitus audiretur quam vir sanctuscaput ab oratione sublevaret. Cuncti protinuscircumsedentes, a mensa sese excusserunt, etprosilire conati sunt, ut in laudem Christitantique ejus pontificis hymnis personarent, etsigna ecclesiastica concrepare facerent. At illevir providus et humilitatis suae custosvigilantissimus, terribiliter adjurando illos, hoc
fieri vetuit, vixque obtinuit ut interim quidem asemetipso quiescerent, Dei vero laudem acgratias Christo agendas nunquam tacerent. Necvero insufficiens pluvia tunc exstitit, sed itauberrime terram irrigavit ut jam praemortuas
segetum radices ad fecunditatem repararet.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
46/131
CAPUT XII. Quod communi proposito suo etimperatoris Ottonis ipse superstes coenobiumconstruere deliberavit.
Interea cum multis et magnis misericordiaeoperibus insisteret pauperum paterviduarumque et orphanorum quotidianusprovisor, incumbebat animo ejus cura continua
servituris Deo monachis construere coenobiumquorum ordo videlicet profitetur, quia pauperessunt pauperes voluntarii, nihil in hoc mundohabendo proprium. Habuerat autemimperatorem Ottonom dum adhuc viveret
hujusce rei monitorem. Denique cum novissimaprofectione Italiam ingrederetur rempublicamdispositurus, beatum virum habens in comitatucunctis prospere succedentibus, tractans cumviro Dei de salute animae suae, et quodammodo
dicens: Quid retribuam Domino, pro omnibusquae retribuit mihi (Psal. LXV)? consilium hocaccepit, quatenus ob salutem suam coenobiumconstrueret monachorum in honorem sanctae
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
47/131
Dei Genitricis, omniumque sanctorum. Hocinito salubri consilio, necessaria protinus adhanc rem praedia Christo delegavit, quae etbeato viro in manum dedit, cum pollicitationevel sponsione hujusmodi ut quoniam vitamortalium incerta est, si quem ex ipsisnecessitas mortis praeoccuparet, alterquicunque superstes existeret, votum perficeret
Talis, Christo mediante, inter illos conditioconvenit, et ita pauperum memores exstiteruntviri summi, haeredes aeternae viriditatis, dequalibus in psalmo spiritus propheticus dicitSaturabuntur ligna campi, et cedri Libani, quas
plantavit (Psal. CIII). Hoc namque praeconiosub nominibus lignorum campi et cedrorumLibani, mystice a sancto Spiritu divites etpotentes saeculi promissi sunt, hospitales futuripauperibus, item Ecclesiae filii spiritualibus, de
qualibus ibidem continuo subjungit: Illicpasseres nidificabunt; herodii domus, dux esteorum (ibid.), id est Christus, qui per avemherodium significatur, provisor est eorum qui
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
48/131
propter ipsum pauperes fiunt, praeparandoanimos divitum saecularium, ut quomodopasseres in ramis lignorum campi cedrorumqueLibani nidificant, ita ipsi in possessionibus sinefacultatibus illorum parata sibi vitae hujusnecessaria percipiant. Haec idcircocommemorare libuit ut pariter recogitetquisque, qui de talium constituto vivit
professus Christi spiritum sanctamquepaupertatem quam Christus ipse docuit, quiatanquam passeres volare, id est coelestiacogitare debet, ut dignus sit hospitio velstipendio, quod passerum, id est pauperum sive
humilium spirituali vitae paratum est. Namhinc est quod idem Dominus Christusinstruens pauperes suos, Nolite, inquit, cogitarede crastino (Matth. VI). (Luc. XII) Item: Nolitesolliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut
quid bibemus, aut quo operiemur? Scit enimPater vester coelestis quid vobis necesse sitQuaerite ergo primum regnum Dei et justitiamejus, et haec omnia adjicientur vobis (ibid.)
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
49/131
Quod idem est ac si dicat: Securi, o vos omnesquod laboratis et onerati estis, venite ad me, etego reficiam vos (Matth. XI), securi etconfidentes venite ad vitae contemplativaerequiem, nihil de crastino solliciti, id est quiajamdudum Pater vester coelestis, sciens quidvobis necesse sit, promisit et paravit vobisvictum et vestitum, dicendo in Propheta
Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani, quasplantavit; illic passeres nidificabunt. Sed hisomissis, revertamur ad rem. Neque enimpropositum nobis fuerat docere monachosquod statuta percipere stipendia non debeant
nisi per contemplationis pennam volent, et aservili operi peccati vacent, sed gestorum beativiri texere narrationem.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
50/131
CAPUT XIII. Quod sancta Dei genitrix illiapparuit, et quo in loco coenobium construeredeberet, indicavit.
Cum igitur beatus Herebertus propositumelecto in loco construere optaret coenobium, etnusquam locum reperiret quem aptum putaretsatis et idoneum, convertens sese ad Dominum
sanctamque ejus genitricem in jejuniis etorationibus, postulabat sibi ipsius revelarivoluntatem. Fecit hoc instanter, et sicut desancta Anna prophetissa scriptum est: Vultusillius non sunt amplius in diversa mutati (I Reg
I), non ante destitit, donec suis condignummeritis responsum coelitus accepit. Deniquenocte quadam, dum post vigilias fatigata soporimembra dedisset, ecce adest per visum illabeata angelorum et omnium Regina sanctorum
quae stellato sedens solio, latum et amplumcoelorum cum filio suo possidens regnum, nonparvipendebat etiam hoc parvum, quod sibi interris fideli devotione offerebatur domicilium
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
51/131
Et assistens: Scias, inquit, o Hereberteexauditas esse orationes tuas, jam ecce venio adte, ut indicem tibi votum quod mente geris, quoin loco perficias. Ego enim sum Maria materDomini. Surge ergo, et Divitense castrumpetens, locum in eodem mundari praecipeibique monasterium Deo, mihi et omnibussanctis constitue, ut ubi quondam abundavit
peccatum et cultus daemonum, ibi justitiaregnet in multitudine sanctorum. His dictismisericordiae mater disparuit, beato scilicetviro evigilante, atque ita relabente a dulcedinetantae visionis. Erat autem in eodem castro sita
curtis, pertinens ad servitium episcopi. Surgensigitur, et gratias Deo corde et ore devotissimeagens, et ei, quae sibi apparere dignata fueratsalutis perpetuae Genitrici non ingratusexistens, confestim praedictae curtis
ministerialem accersivit, jussitque quantociuscurtem illam emundari, quoniam Regiscoelorum et Genitricis ejus jam deberet curiafieri, ut exportata supellex universa, locum
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
52/131
daret advenienti, atque habitaturo illic nominiDomini. Factumque est, et exportata rerumomnium quae multa erat copia, citius quamsperari poterat, locus emundatus est. Quidmulta? Jactis fundamentis, alacriter atqueceleriter structura speciosa surrexit.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
53/131
CAPUT XIV. De structura templi, ut ceciderit, etalia structura surrexit, et cujus rei exemplumconvenienter inde vossit accipi.
Sed quid dicam? cum opus fere peractum essetjamque sicut propositum fuerat, servientiumDeo monachorum coetus adunatus existeretquando nocte dum finitis matutinorum
solemniis, omnes fuissent egressi, repente sictota structura concidit ut lapis super lapidemnon remaneret, praeter unum parietemparvulum, qui solus inter illas ruinas stansrepertus est. Quid de hoc eventu sapiens
auditor arbitretur? Nisi enim coelestiauctoritate structura surrexisset, nisi talistamque sublimis personae, quae apparuit, sicutjam dictum est, dignitas opus tali in loco fierijussit, et nisi fundator operis hic pontifex notae
sanctitatis existeret, fortuito accidissearbitraremur. Nunc autem considerata rerumvel personarum qualitate, arbitrari licet, divinaet justa hoc actum esse dispositione. Et quidem
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
54/131
quoniam altitudinem divini consilii perspicerenon valemus, hoc tantum dicere libet, quiacunctis loca sancta inhabitantibus, et eismaxime qui eodem in loco sanctum deincepssubituri erant servitium, terribile signum datumest. Nam quod veraciter de filio Virginis dictumest: Ecce hic positus est in ruinam et inresurrectionem multorum (Luc. I), idipsum non
inconvenienter de isto, et ejusdem Virginisoratorio, et de omni sanctorum loco dici potestquia in ruinam et resurrectionem multorumpositus est. Quorum in ruinam, nisi illorum quisancto in loco vitam perditam ducunt, et idcirco
majus portaturi sunt judicium? Et quorum inresurrectionem, nisi illorum, qui de saeculonequam exeuntes, et peccata praeteritafugientes, ad sanctum locum, poenitentiamacturi, confugiunt, atque ita in statum justitiae
resurgunt? Nimirum et illorum ruinam in jamdicta ruina lapidum, et istorum resurrectionemnon absurdum est intelligi in structura iterataquae protinus in melius consurrexit. Nam vir
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
55/131
Dei graviter quidem tulit ita quod accidit, sedcito resumptis viribus sancti desiderii, totumipsum spatium aedificandi monasterii inaltitudinem mali navalis effodiens, rursusfundamenta jecit, ociusque consummatumquinto Nonas Maii monasterium dedicavitPorro de lapidibus prioris structurae, claustrumcum officinis construxit. Igitur dum ejusmodi
rem gestam legis aut recolis, quicunque mentestudiosa exempla spiritualium de quorumlibetcorporalium similitudine scrutari delectarisnon curans quali fine, quam humili ex re tuaecapias instrumenta salutis, dummodo possis
utiliter aedificari, opportune simul et illud admemoriam redit, quod manifeste divina cumauctoritate scriptum est, ubi Dominus adProphetam dicit: Surge, et descende in domumfiguli, et ibi audies verba mea.---Et descendi
inquit, in domum figuli, et ecce faciebat opussuper rotam. Et dissipatum est vas, quod ipsefaciebat e luto manibus suis. Et conversus, fecitillud vas alterum, sicut, placuerat in oculis ejus
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
56/131
ut faceret (Jer. XVIII). Haec et caetera persequivel tractare, praesentis narrationis propositumnon admittit, hoc breviter studio intendentequatenus hoc loco ad memoriam revocaretur, inomni ordine et superbos pro sua duritia caderevel dissipari, et humiles pro sua mansuetudinead poenitentiam conversos, restaurari.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
57/131
CAPUT XV. De cruce Dominica, quae non dequalicunque ligno, sed de una tandem arboreformari potuit, et cujus rei etiam in hocexemplum sit.
Accidit et aliud, quod similiter nonpraetereundum neque ratione vacareputandum. Nam vir Domini statim ut ecclesiae
fundamenta jecit, crucem Dominicam, quaeibidem statuerunt, formari praecepit. Artificesvero vigilanter quidem institerunt, utpraeceptum perficeretur, sed nullo mododiligentiam sequebatur effectus. Quotidie
rejectis aliis alia ligna caedebant, et nullatenusex quolibet ligno, quamvis electo, suae artisofficium peragere valebant. Multo igitur laboresed et majore defussi taedio, omnino abejusmodi opere desistere decreverunt. Quadam
vero die vir beatus in quamdam deveneratpossessionem ad se pertinentem, mensaque illijussu ipsius in pomerio, quod domui suaecontiguum erat, parata est. Stabat pirus ex
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
58/131
adverso in altum porrecta, quae ramis diductisimo quasi brachiis distentis, quodammodoDomini effigiem manus in cruce expandentisimitari videbatur. Cum itaque sedens oculosinter prandendum fortuitis motibus deduceretecce talis effigies in arbore illa repente seseobjecit, miroque modo ad primum intuitumquemdam terrorem divinum animo ejus
incussit. Nec mora, facto prae oculis illofamiliari sibi signo crucis, totus in se rediensrem divinitus praevisam suisque oculis oblatamesse prudenter intellexit. Statim igitur accersitoartifice, arborem illam succidi, et ex illa crucem
Dominicam, et in ea Salvatoris imaginemdiligenter formari imperat. Paruit ille, etcompendio satisque efficaciter artem operiselegantia secuta est. Quid ex facto hujusmodiconjici potest? Nunquid de lignis aut de truncis
Deo cura est, ut indicare debeat quod vel qualelignum sibi eligat aut eligere debuerit artifex?Sed revera est aliud, unde curat Deus, quodprudens auditor non inutiliter secundum hanc
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
59/131
similitudinem contempletur. Nam signumcrucis vel imaginem, quam in recordationemSalvatoris Christianus veneratur populussublevatam ante oculos, sicut Moyses in desertoserpentem aeneum pro signo exaltavit (NumXXI), imitari honore secundarii debentpastores, quos Spiritus sanctus posuit regereEcclesiam Dei (Act. XX), quam suo sanguine
acquisivit, ut vice Christi honorentur, quosvicem constat agere Christi. Hi nimirum nonhumana praesumptione ad dispensationemdomus Dei sunt intrudendi, sed electione Deivocandi, ut videlicet ille constituatur quem
Deus elegerit, quem ut praeesse mereatur, Deusvelut operarium suum dignum Spiritu sanctodemonstrare dignatus sit. Recte ergo hujusveritatis, hujus divinae electionis meminissenos facit res ipsa, quae pene similiter accidit
dum non qualecunque lignum, non quodcunquevolebant homines artifices, sed quod nutudivino monstratum est, ad ejusmodi operiseffectum perduci potuit.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
60/131
CAPUT XVI. Quod faciendo signa, semperfamam vel gloriam fugit, et de Eliseo, cur signaduplicia quam Elias facere voluerit, dicens:
Oro ut fiat spiritus tuus duplex in me.
Operandi virtutes hic beatus a Spiritu sanctodividente singulis prout vult (I Cor. XII)
gratiam habuit, sed gloriam semper fugit;quippe qui egregie custos humilitatis, nolebatimo fugiebat, justitiam suam ab hominibusvideri. Denique talium maxime operum lucesanctorum vita coram hominibus innotescit
Hujus rei clarum satis et evidens indicium estquod cum gratiam hanc haberet, ut jam dictumest, nunquam tamen precem ad Dominumfudisse reperitur pro cujuslibet operationevirtutis, sed nihilominus per eum nonnulla facta
sunt miracula ejusmodi, nonnunquam invitononnunquam et nesciente ipso, sicut sequenssermo declarabit. Verumtamen in haclaudatione humilitatis hujus, nihil magnorum
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
61/131
sanctorum auctoritati vel gloriae derogatur, quiopus hujus gratiae fusis persaepe precibusimpetrasse leguntur. Omnia namque tempushabent, dicit Ecclesiastes (Eccle. III). Deniquesicut de generibus linguarum, quae ab eodemspiritu dantur, dicit Apostolus: Quia linguae insignum sunt, non fidelibus, sed infidelibus (ICor. XIV). Ita et de operatione virtutum recte
dicas quia virtutes ad testimonium sunt, nonfidelibus, sed infidelibus, et ibi summoperesanctis optandae sunt ubi ignorantiam veri Deihabens, ad fidem eruditur populus. Undesanctum Eliseum laudabiliter egisse
animadvertimus, qui dicente sibi Elia: Petequod vis, antequam tollar a te (IV Reg. II)protinus petens: Oro, inquit, ut fiat spiritus tuusduplex in me (ibid.). Videbat namquemiserabilem Israel, sequentem fornicationes
impiissimae Jezabel, claudicare in duas partes(III Reg. XVIII), sequendo Baal idolum Jezabelet haesitando post Deum patrum suorum, quiunus et verus Dominus Deus est, et non posse
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
62/131
populum eumdem in suum restitui gradum, nisiper multarum operationem virtutum. Proinderem difficilem quidem postulavit, attamen quianon suam, sed Dei gloriam et communemquaerebat populi salutem, factum est quodpetivit, et duplex spiritus Eliae super eumrequievit. Duplum namque donum spiritus inoperatione virtutum ille accepit. Nam si
Scripturam consulas, et diligenter computesElias quidem octo, Eliseus autem circitersexdecim miracula operatus est. Igitur et illilaude digni sunt sancti qui per charitatem velpropter aedificationem infidelium, fusis ad
Deum precibus, virtutes operati sunt, et hicatque caeteri jure honorandi sunt, quicunquepropter humilitatis custodiam quodammodofugere studuerunt datam sibi coelitus, et ultroprosequentem, eamdem virtutum gratiam. Sed
jam earumdem virtutum sancti hujusnarrationem ingrediamur.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
63/131
CAPUT XVII. De homine daemoniaco, ut eosermonem faciente liberatus sit.
Die solemni hic sanctus Dei, sermonem de morefaciebat ad populum. Erat autem dies ille, quemChristianitas appellat diem Palmarum, quovidelicet die Rex coelorum sanctam ingressusest civitatem Hierosolymam, sedens super
pullum asinae (Matth. XXI), nimirum obcontemptum superbiae regum terrae, dequalibus Psalmista dicit: Hi in curribus et hi inequis (Psal. XIX). Subjungens protinus: Nosautem in nomine Domini Dei nostri
invocabimus (ibid.). In quo videlicet nominetunc ille passurus advenit, clamantibus turbisBenedictus, qui venit in nomine Domini (MatthXXI): Erat ergo sermo in ore ejus tempori et reicongruens, videlicet quomodo diabolus per
seductionem primi hominis, atrium hujusmundi tanquam fortis armatus occupaverit, etquomodo superveniens fortior Filius Dei, perhumilitatem crucis et passionis suae, fortem
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
64/131
illum vicerit, et universa ejus vasa, id est noshomines ab eo jure victoris tulerit (Luc. XI)Ecce autem in maxima turba audientiumquidam aderat, ab eodem forti et tenebrarumprincipe corporaliter obsessus, et ob hocnexibus duris obstrictus. Jam antea per multasanctorum loca fuerat deductus, ut meritissanctorum liberaretur, et non provenerat illi
optata salus, quia videlicet liberatio ejusbeatissimi hujus meritis per Dei providentiamreservabatur. Cum igitur sermo ejusmodi ab orebeati viri proflueret, non sustinuit virtutemveritatis fortitudo inimici, qui ad singula dicta
tanquam ad totidem verbera, vehementiusejulabat, dentibusque miserrimi hoministanquam sui, in semetipso stridebat, audiensillas quibus a Christo victus narrabaturhistorias. Itaque, qui jam notus fuerat multis
homo captivus, omnibus innotuit, dumclamoribus cunctorum silentia turbaret, atquead audiendum Dei verbum intentam totiusregionis multitudinem solus inquietaret. Ad
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
65/131
clamores ejus maxime, vir ille misericordiaefilius, totus intendit, et sermonem, quemhabebat in ore, prosequi non praevalensquoniam magnitudine compassionisoccupabatur, orabat tacita mente, ut in unomanifestaretur homine virtus Liberatoris, quitotum mundum liberavit. Haec tacitus oransiterum atque iterum de industria repetebat
capitulum, victoris Christi gloriam, et victidiaboli referens ruinam, ita ut mente excessissevideretur, unam eamdemque toties iterandosententiam, flens pariter, et uberrimus, quodperpulchrum est, lacrymis perornans oris
eloquentiam. Non ergo sustinuit, ut jam dictumest, ille hostis antiquus, sed virtute Verbiomnipotentis coactus effugit, liberumque quemdiu possederat, hominem reliquit. Illo namqueexturbato, is, qui vinctus a multis tenebatur
placido sermone: Obsecro, inquit, solvite me, utea, quae beatus ille pontifex loquitur, possim etego quietus audire. Cum haec primo diceretputabatur adhuc in illo nequam hostis fallere
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
66/131
sed loquebatur homo constantius, iterum atqueiterum se liberatum asserens beati pontificismeritis, et sana verba proferre. Solverunt ergoillum, et stabat sana mente, cum audientibusreliqua sermonis intentius audiens. Testesatque miratores virtutis erga beatum virumtanti exstiterunt, quanti illum sermocinantemtali in loco circumstabant, qui et diligenter
attenderant ejus intuitum gestumquelacrymosum, cum nihil quidem labiis proliberatione captivi diceret et tamenliberationem ejus tacitae orationis virtuteperficeret.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
67/131
CAPUT XVIII. De abbate Volberto, qualiter pervisum monitus, de aqua unde vir sanctus postmissam manus lavit, sanitatem recepit.
Aliud sub eodem tempore actum est virtutumejus indicium, in quo amplius splenduitdesursum, qui humilitatis studio apud sepremebatur deorsum. Tres namque ex eis qui
male habebant, ob meritorum ejus testimoniumcoelica visio direxit ad illum, tanquam ad salutismedicum. Primus illorum, coenobii jammemorati, quod idem sanctus construxeratabbas nomine Volbertus exstitit, vir venerabilis
qui capitis oculorumque duro ac diutinovexabatur incommodo. Huic una noctiumdivinitus per visum intimatum est ut ex aquaqua sanctus Dei pontifex post missarumcelebrationem manus de more lavisset, caput
sibimet oculosque perfundendo foveretindubitanter credens quod protinus sanitatemrecepturus foret. Credidit ille, quippe qui praemultis alii familariter conscius erat vitae illius
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
68/131
sanctissimae. Venit ergo, prius tamen ab eodemaccersitus, ut saepe solebat accersiri et requiride monasterii jam dicti necessariis rebusCumque ad celebranda missarum solemniapontifex de more pararetur, accedens propiusut erat familiaris, visum retulit, aquam demanibus jussu ejusdem sibi, utpraemonstratum fuerat, dari poposcit. At ille
quasi vehementer commotus, et quodammodosuae mansuetudinis oblitus, in qua veraciterdicere poterat: Domine, non est exaltatum cormeum, neque elati sunt oculi mei: nequeambulavi in magnis, neque in mirabilibus super
me (Psal. CXXX): repulit a se hominem velutdelirum et amentem, qui nesciret aut nonvidisset Rhenum pro foribus suispraeterfluentem, in quo non solum capite etoculis, sed et toto posset corpore, quantum
vellet, mundari. Repulsus ille, perstitit nonincredulus visioni, et a ministris ejusdempontificis clam sibi, quod petebat, reservari
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
69/131
obtinuit, moxque ut caput ei oculos ex aqua illaperfudit, integram sanitatem recepit.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
70/131
CAPUT XIX. Ut mulier caeca, per visummonita, de vino, quo post missam digitoslaverat, oculos intinxerit, et illuminata sit.
Post hunc quaedam mulier, quae multotempore caeca fuerat, visum pene eumdemvidit. Dictum namque illi est quod si ex vinoquo idem sanctus Dei post Dominici corporis et
sanguinis communionem digitos de morelavisset, sibimet oculos intingeret, amissumprotinus lumen reciperet. Credidit illa, dansqueoperam ut ostensum posset remediumconsequi, protinus ut oculos vino intinxit
lumen optatum recepit.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
71/131
CAPUT XX. De muliere paralytica, quomodoitem per visum monita, benedictionem ab eoflagitavit, et sanata est.
Alia deinde mulier, diu paralytica, per visumcommonita est, quatenus beati viribenedictionem expeteret, confidens de virtuteChristi, quod per meritum beati pontificis
infirmitate propulsa, confestim sanitassuccederet. Illa nihil dubitans, virorummanibus sese deferri postulavit, et secus viamcollocari qua transiturus esset vir Dei. Itaqueille praetereunte clamavit, benedictionem
petens in nomine Domini. At ille paululumsubsistens, cum ex praesentibus cognovissetquod paralytica esset, et quod benedictionempostularet, stans eminus, elevata manu signumcrucis edidit statimque reddita sanitas dissoluta
membra solidavit, et quae aliorum manibusdevecta fuerat, surgens ad propria remeavitincolumis. Ita miro modo, qui apud se laterevolebat, magis ac magis ex Deo clarescebat, et
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
72/131
vox veritatis implebatur dicentis: Non potestcivitas abscondi supra montem posita (MatthV), et: Nemo accendit lucernam, et inabscondito ponit, sed super candelabrum, utqui ingrediuntur lumen videant (Luc. XI).
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
73/131
CAPUT XXI. Ut familiaris clericus ab eovisitatus repente de ardore febrium convaluerit.
Aliquando quidam familiaris clericus, et inministerio quotidiano necessarius valida febrecorreptus, gravissime vexabatur, ita ut pene acunctis vita ejus desperaretur. Erat autem tuncsanctus pontifex cum imperatore in profectione
et de Vangionum civitate cum illo Moguntiamproficiscebatur, habens clericum jam dictumsecum in itinere, ut semper foris et intusobsequio ejusdem consuetudinaliter utebaturCum ergo febris illum in profectione
corripuisset, et pene usque ad mortem fatigaretpatri, semper pium super afflictos habentiaffectum, cum eodem pietatis affectu sollicitudoquoque familiaris obsequii non parva protempore et re suborta est. Accessit ad lectulum,
suumque pronius visitavit infirmum, paternepercontans si quid vellet, si quid saltem gustarepraevaleret. Ille ut ardebat valido aestufebrium, nihil praeter aquam se poscere
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
74/131
professus est. Qua cum benedictione concessaipse de more solemnia missarum ingressus estNihil quod audiretur foris, pro virtutisoperatione, ut sibi aegroti concederetur salusoravit, sicut jam superius dictum est, quianunquam pro hujusmodi signis aut virtutibusprecem manifestam fudit. Orabat tamen, Deoquidem loquens, sed hominibus tacitus, et
maxine in ejusmodi causis evangelicumconsilium observabat Domini dicentis: Tuautem cum oraveris, intra in cubiculum, etclauso ostio, ora Patrem tuum (Matth. VI)Clauso namque oris ostio, orabat pro talibus, ut
cum provenisset virtutis effectus, ipse nihilegisse putaretur, atque ita justitia ejus nonvideretur ab hominibus. Quid multa? Peractismissarum solemniis, dum suum rursus visitaretaegrotum, ille jam sine dubio meritis ejus de
magnis febrium ignibus ac suspicionibus mortisinstantis ereptus, adeo convaluerat, utaviditatem quoque ciborum adeptus, rogaretsibi transmitti pulmentum de mensae ipsius
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
75/131
apparatibus. Factum est, et exinde usque adsatietatem refectus, adeo de infirmitateconvaluit ut proxima die cum aliis propositoitinere Moguntiam praeiret, et episcopalisobsequii munia ex integro, ut erat solitusadimpleret.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
76/131
CAPUT XXII. Ut ipse inter tenebras noctisorans, circumfusa divinitus luce clarificatusfuerit, et quod multoties hoc ipsum acciderit.
Idem familiaris clericus, postmodum domus SPetri praepositus, plurima de eodem patremagna et magnifica noverat et narrareconsueverat. Quorum pleraque cum ob
brevitatis studium praeterita sint, unum estquod silentio transire non libuit, quia veresignum magnum est et evidens, quod oratioejus vere ignis fuerit, et ante oculos Divinitatisvelut lampas ardens et lucens, charitas ejus
exstiterit. Nocte quadam, cunctis circa ipsumdormientibus, lumen, quod de more coram ipsopositum fuerat, ut toto noctis spatio luceretexstinctum est. At ille jam dictus familiarisclericus repente somno excitatus consurgens, et
hac illacque sub horridulo silentiocircumspiciens, dum pro recuperando luminesollicitus trepidat, rem divinam et memoriadignam, ut ipse cum juramento testabatur
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
77/131
conspicatus est. Nam inter ipsas noctistenebras, ecce de lectulo in quo beatus pontifexpervigil orabat expansis manibus, lux immensarefulsit, cujus etiam magnitudine invalescentecontinuo, nec manus easdem, ut ipse fatebaturvidere aut discernere potuit. Hoc nimirumsigno satis claruit quod vere filius esset lucis, etilius diei, et quia oratio ejus vere ut ignis
peccata consumit, et potestates tenebrarumvincit. Nec vero illa tantum vice, sed etmultoties cum post matutinales hymnospsalmorumque continuas decantationes lumenmateriale alicubi reconderetur, lumen spirituale
pontificem sanctum secretius orantem itacircumfulsit, ut putaretur adesse praesentiasolis meridiani.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
78/131
CAPUT XXIII. De humilitate ejus, quacontemptum a presbyteris omnibus, pauperissui filium baptizavit.
Jam de humilitate ejus gloriosa signa praemissasunt, quia in operatione virtutum, et Patris, quiin coelis est, glorificationem quaerebat, et seoperantem, sciri vel videri ab hominibus
refugiebat. Porro ipsa humilitatis virtus, tuncdemum dulcis et sua perfectione laudabilis estquando is qui intus Deo, Creatori suo sesesubjicit in confractione cordis, foris quoque adinfimorum condescensionem hominum
semetipsum quanto major est, tanto ampliuspro re et tempore submittit. Libet igiturnarrationi huic inserere rem gestam, magnaehumilitatis exemplum ferentem, et testimonioutilem, ut maxime in sacris rebus nulla
ecclesiastica dignitas qualemcunque despiciatpauperem fidelem. Simul quia pleriquesalutarium sacramentorum ministri nimiumpeccant, dum sacra venditant, cunctaque
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
79/131
quaestus causa faciunt, libenter hoc illisexemplum ingerendum est quia videlicetpeccatum quoque illorum vehementer haec resgesta redarguit, in qua sanctus iste magna, utjam dictum est, humilitatis laude refulsitPauperi cuidam ex his, quos pater sanctus opequotidiana sustentabat, infantulus natus erat. Isquia pauper erat, et quia nihil quaestus in manu
habebat, contemnebatur a sacerdotibus, pertotam urbem Coloniam puerulum illumcircumferens, et eidem filiolo regenerationisgratiam offerri postulans. Defessus ergo etcontemptus, ad sanctum recurrit pontificem, et
quod tali in re contemptus esset, magna etflebili voce conquestus est. Ille ut vere sapienscurrens, inquit: Affer illum ad me, ego enimeum habeo baptizare. At ille: Suscipe, inquitergo eum tu quoque de sacro fonte, et compater
meus esse dignare. Baptizavit itaquepauperculum, non pro personis nostrae salutisappendens sacramentum; suo nimirum facto etexemplo tantae civitatis tam multos redarguens
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
80/131
presbyteros, quod ausi fuissent fidem Domininostri Jesu Christi habere in acceptionepersonarum, judicantes, ut ait apostolus, apudsemetipsos, et facti judices cogitationuminiquarum. Etenim, inquit, si introierit inconventum vestrum vir, annulum aureumhabens, in veste candida, introierit autem etpauper in sordido habitu, et intendatis in eum
qui indutus est veste praeclara, et dicatis ei: Tusede hic bene; pauperi autem dicatis: Tu staillic; aut: Sede sub scabello pedum meorumnonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estisjudices cogitationum iniquarum? (Jac. II.)
Quod si in quovis judicio jure haec auctoritasapostolica redarguit acceptores personarumquanto magis in dispensatione sacramentorumquae de coelo gratis profluxerunt, vir sanctusexemplo suo redarguere debuit paupertatis
contemptum? Recte igitur gradiens secundumregulam vel consilium Sapientiae dicentis: Sibene feceris, scito cui feceris, et erit gratia inbonis tuis multa (Eccli. XII), tradidit
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
81/131
sacramentum salutis, non personae intendenssed creaturae formatae ad imaginem Dei: etipse de sacro fonte suscepit puerum, factusquecompater, dedit patri unde nutriret eumQuadam postmodum die, cum celebratastatione apud S. Severinum, reverteretur, multacleri et populi turba comitatus, transibatignorans exiguum jam dicti pauperis tugurium
Ille ut praetereuntem vidit, non parum alacriusus confidentia, prorupit, frenum equicorripuit, simul clamans et adjurans per nomenChristi et per majestatem divinae charitatis, utpaululum subsisteret, et vel modicum quid de
compatris sui apparatu perciperet, memorfoederis quod secum pepigisset in jam dictaregeneratione vel susceptione filioli. Audiant ethoc exemplum, quicunque quasi juresacerdotali de pauperibus libenter obsonia
capiunt, imo et violenter exigunt qualibus perprophetam Dominus cum dixisset: Vae quiopulenti estis in Sion (Amos VI), subsecutus ethoc addidit: Qui comeditis agnum de grege, et
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
82/131
vitulos de medio armenti (ibid.); audiantinquam, hoc et imitentur exemplum, quiapontifex magnus ad hujusmodi tuguriumcompatris digressus. optimum sumpsitconvivium, panis videlicet frustum, et gallinaepullum, necnon et tenuis cervisiae poculumTalis causa sit, talis pietatis custodia, talischaritas, ubi vel quoties sacerdotalis dignitas
pro accipiendo munere ad pauperes seseinclinat. Haec pro humilitatis ejus testimoniovel exemplo dicta sint.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
83/131
CAPUT XXIV. De misericordia ejus, utdamnatum pro sacrilegio clericum de suspendioliberaverit.
Porro de misericordia, quam magnam inpectore ejus domum sibi aedificaverit, quamvere misericors et misericordiae filius fuerittestes erant pauperum multitudines, et pene
innumerabiles esurientium cunei: quos non unotantum tempore vel anno, sed pluribusepiscopatus sui annis, fame per totum peneorbem grassante, de multis regionibusconfluentes, paterno affectu et materna pietate
in magna benignissimi cordis sui latitudinesuscipiebat, dispertiens illos per episcopii suipossessiones, quantum cujuscunque fundifacultatem sustinere posse perpendebat. Verumpraeter quotidiana haec pietatis ejus
experimenta, quamdam aliquando memoriadignam rem gessit, in qua propter abundantiammisericordiae, prope mendacii sive simulationisac duplicitatis iniquitatem incurrisse possit
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
84/131
existimari. Sed nos ejusmodi rem gestamcommemorantes, simul ad memoriamrevocemus illud dictum Sapientis: Melior estiniquitas viri, quam benefaciens mulier (EccliXLII). Res hoc modo gesta est: Clericus quidamex pauperibus, qui, ut jam dictum est, ad beatipontificis curam et eleemosynam confluxerantnon contentus stipendio charitatis, quod sibi ex
illo die quotidie porrigebatur, usque inSaxoniam transvolaverat, et otiositatemsectatus quae, ut ait Sapientia, multam docuitmalitiam (Eccli. XXXIII), furtum perpetraveratDenique tres noctu effringens Ecclesias, cum
vasis et vestibus sacris exinde sublatissacrilegus Colonium versus repedaverat. Illicdeprehensus, imo subsequentibus e vestigio hisqui damnum pertulerant, judici ejusdemcivitatis reus repraesentatus fuerat. Nec erat
dubia sententia quin sicut habet forensis lexconvictus fur sacrilegus, statim suspendiointeriret. At tum sanctus pater in ipsa urbepraesens aderat. Audito ergo quod acciderat
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
85/131
confestim judicem ad se evocat, jubetquetanquam furti vindex animosus, ut furem secumin suam praesentiam deducat. Non, inquithodie quidquam cibi aut potus percipiamdonec in conspectu meo ille mortis reusappareat. Factumque est, et coram adductumquamvis torvis oculis aspiciens: Te, inquitvivere fas non est, cui mors tanto acquisita
scelere, jam debita jamque parata est. Haecpalam cunctis minaciter elocutus, optimo illumexsecutori, scilicet pauperum provisori, reumcommittens, secretius edixit ut necessariissumptibus ubertim reficeretur. Ipse ad
prandium discumbens, quae sola causa poenamillius differre videbatur, assidente omnifrequentia, cunctisque ad epulandum intentisipse propositi non immemor, jam dictumprovisorem pauperum clam advocans, clamque
auri insusurrans, Educ, inquit, clericummeumque sessuro illi sterne quantocius equumtuqus pariter adequitans, deducito ultra silvamproximam, dansque illi libram argenti, illo in
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
86/131
salutem dimisso, tu quantocius revertens coramastabis. Factum est ut imperavit. Et ministroqui redierat coram astante, ipse simulataseveritate: En, inquit, ubi est reus ille? Haecdicens, videbatur imo videri volebat, de poenaillius jam maturanda tractare. At ille voluntatisejus simul et facti conscius, tristitiam simul etpavorem confingens: Fuga, inquit, mi domine
lapsus est. Tunc et ipse discurrens, fictumquemetum verbis atque questibus depromenscunctos qui aderant, attonitos reddidit. Quem Spontifex quasi vehementer increpans etminaciter objurgans, conversus ad populum
spectaculi causa confluentem: Ecce, inquit, reusille effugit, evasit. Ite, currite, quatenusretractus ex fuga, debitam quantocius poenamsolvat. Hoc insigne pietatis egit memorandushic fraternae salutis artifex, simulator fidelis, et
si dici fas est, splendide mendax, de cujus talicommento si cuiquam mendacii nota non carerevideretur, iterum atque iterum decantare licetid quod supradictum jam est: Quia melior est
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
87/131
iniquitas viri quam benefaciens mulier. Virnamque is est, qui ad virtutem tendit, et inomnibus quae agit, regno charitatis intentus estMulier autem, id est mollis, judicatur quisquisquolibet in sexu malum intendit, et regnocupiditatis deditus est. Ergo hic in facto suoquanquam simulationis vitium subiissevideatur, vir est, et haec iniquitas ejus melior
est quam benefactum ejus qui dum justitiaezelum simulat, crudelitatem exercet.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
88/131
CAPUT XXV. De sancti viri persecutionibus.
Inter tot et tanta pietatis opera servus Christiquasi male operans, persecutionibus, ut jamsuperius praelibatum est, non carebat. Necmirum. Dicit enim Apostolus, imo is, qui inApostolo suo loquitur Christus: Omnes qui pievolunt vivere in Christo, persecutionem
patiuntur (II Tim. III). Et in psalmo propheticaveritas cum dixisset de sanctis Ecclesiarumrectoribus: Qui descendunt mare in navibusfacientes operationem in aquis multis, ipsividerunt opera Domini, et mirabilia ejus in
profundo (Psal. CVI); continuo subjunxit: Dixitet stetit spiritus procellae, et exaltati suntfluctus ejus. Ascendunt usque ad coelos, etdescendunt usque ad abyssos (ibid.), etcOportebat ergo et istum, quoniam pie in Christo
vivebat, persecutionem pati et quia navim inmari, id est Ecclesiam in hoc saeculo regendamsusceperat, oportebat eum fluctibus turbari etmoveri. Persecutionem patiebatur ab invidis
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
89/131
videlicet quorum moribus ipse minimeconveniebat. Illis namque gravis erat etiam advidendum, et ubi sanctius atque reverentiuscoram Domino, humilis et parvus in oculis suisprocedebat sive astabat, ibi amplius invidisdisplicebat. Erat vero vultu valde reverendus, etearum, quae in mente illius regnabant, virtutumquaedam majestas forinsecus in facie
quodammodo visibiliter sentiebatur, maximecum sancto altari assisteret, sacris missarumsolemniis intentus. Tunc etenim tamreverendus apparebat ut in faciem ejusintendere volentes, quadam velut magisterii
dignitate subditos terreret, nisi quos dilectioconfortabat, quae sola Dei et sanctorum ejusaspectu digna est. Hoc amplius indignantesinvidi, exsecrabantur, procaciter ad alterutrumloquentes, et daemonem eum esse dicebant
quem constabat esse angelum Dominisecundum veritatem Scripturae dicentis: Labiasacerdotis custodiunt scientiam, et legemrequirunt ex ore ejus, quia angelus Domini
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
90/131
exercituum est (Mal. II).--- Videte, aiebantdaemonem, quomodo se in effigiem transfiguratangeli, ita ut nemo nostrum faciem ejus intueripossit. Et quid mirum, si Veritas verum dixit, etsecundum dictum ejus locuti sunt domesticifalsitatis? Dixit enim: Si patrem familiasBeelzebub vocaverunt, quanto magisdomesticos ejus (Matth. X).
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
91/131
CAPUT XXVI. De S. Henrico imperatore, qui abinvidis male persuasus, sancto viro infensuserat.
Porro majores fluctus illi excitabat inimperatoris animo ventus contrarius, quiavidelicet suspicionem, quam contra sanctumvirum in initio regni sui, sicut jam supradictum
est, mente conceperat, invidi jam dicti semperaugere laborabant detractoriis susurrationibusDenique res eo usque processit, ut jam dictusimperator, nimio contra illum furore succensusColoniam peteret, hoc propositum habens, ut
eum pontificatu amoveret, aut certe, si hocrationabiliter fieri non posset, quolibet modoinjuriose illum et indigne tractaret. At veroDeus, maris et fluctuum Dominus, qui adbeatum Job mystice loquens: Circumdedi
inquit, mare terminis meis, posuique vectem etostia, et dixi: Hucusque venies, et hic confringestumentes fluctus tuos (Job XXXVIII): nonpermisit procellam hanc hucusque procedere ut
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
92/131
perficeret imperator quod intenderat, sedoccurrens subvenit ambobus, videlicet et ei quipatiebatur immeritus, et illi qui de innocentisconscientia male sentiens, peccabat erroredeceptus. Causa, propter quam tali cum animoimperator Coloniam properabat, hujusmodiexstiterat. Imperator exercitu commotocomitem quemdam Ottonem, saeculi dignitate
praepollentem, in castro quod diciturHamerstein, sito supra Rheni littus, obsederatIs namque Otto episcopatum Moguntinummulta infestatione saepius pervagans, ferro etigne populabatur, odio magno contra ejusdem
civitatis praesulem vehementer inflammatusFuerat namque ab illo propter illicitumconnubium judicio generalis conciliianathematizatus. Cum ergo querimoniaejusdem praesulis excitatus imperator
praedicto in castro illum obsedisset, venerabilihuic viro demandavit quatenus et ipse cum suisad hoc negotium festinus adveniret. At ipse tuncimmensis vexabatur febribus, et idcirco
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
93/131
adimplere non valuit quod imperabatur. Quamimpossibilitatis ejus causam ut audivitimperator, non credidit, videlicet antiquasuspicione praeoccupatus, et putans illumsemper exosa sui habere tempora imperiiRespondens igitur cum furore, magnoquespiritu iracundiae: Si inquit, ad me dedignaturvenire, ipsum ego, quia aegrotat, habeo visitare
Atque cum hac iracundia mox, ubi hostemexpugnavit, Coloniam, ut jam dictum estproperabat, imminentibus nimiumque seseingerentibus invidis supra memoratis, qui satisardentem furoris ejus ignem magis ac magis
perflabant, linguis malevolis detrahendoinnocenti viro Dei. Sed quia tempus erat jamconsolandi, terminumque ponendi fluctibus illiset tempestati diutinae adversitatis, prospiciensde coelo Dominus, statuit procellam ejus in
auram, et siluerunt fluctus ejus (Psal. CVI)Nam ipsa nocte, qua Coloniam ingressus etofficiosissime a viro Dei fuerat susceptus, cumse sopori dedisset, videt in somnis quemdam
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
94/131
quasi venerabilem virum, pontificali vesteornatum, qui illum sic allocutus est: Caveinquit, o imperator, ne posthac amplius peccesin conservum meum Herebertum. Scito illumvirum Deo esse acceptum, in quem sicquidadmiseris, tu sine dubio portabis judiciumNimirum gratia miserentis Dei, taliterpraemonendo imperatorem, ignorantiae ejus
pepercit, quia videlicet in eo quod virumejusmodi suspectum habebat, non malitia, sedignorantia peccabat. Siquidem ejusdemimperatoris animam timor Domini possidebatneque scienter disponere aut judicare
quidquam in regno cupiebat, per quod coelestisoffenderetur majestas. Denique cum aliquid deregni negotiis disponere aut judicare intenderatdispositiones omnes sive judicia sua precibus eteleemosynis praeveniebat, quatenus mens ejus
et actus coelesti regimine gubernaretur, nequando exorbitaret agendo, vel judicando, quoddivinis contrairet legibus. Recte igitursecundum intentionem suam divino, ut jam
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
95/131
dictum est, oraculo praeventus et servatus estne tantorum meritorum pontificem injuriandout proposuerat, ipse reus judicio Divinitatisexisteret.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
96/131
CAPUT XXVII. Ut imperator sanctum virumcernentibus aemulis, ter osculatus sit.
Quid multa? Mane facto, cum imperator mentemutatus, virum Dei advocasset, et id quodcoelitus evenerat, quod superno respectu rexcompunctus fuerat, vir sanctus adhuc ignoraretac perinde lacrymosis oculis apud illum
querelam depromeret, causas requirens propterquas sibi tandiu imperator infestus existeretrepente (quod non sperabatur) idem imperatorexsurrexit, et virum Dei amplexatus est. Illeadmirans, haec pariter consolationis ab eodem
dicta accepit: Ex quo ad regni fastigium, Deodonante, conscendi, detrahentium linguisnimium credulus fateor, venerande Pater, teexosum habui, et hanc odii trabem in oculogestans, et ideo nihil videns, iniquum de te
judicium habui, tuamque justitiam, imo Deigratiam in te fulgentem, videre non meruiPorro, te tacente, coelum clamat super tetuamque causam defendit apud me. Nam ipse
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
97/131
qui de sanctis suis curam habet semper ethabuit, sicut scriptum est:
Non reliquit hominem nocere eis, et corripuitpro eis reges (Psal. CIV),
dicens:
Nolite tangere christos meos, et in prophetismeis nolite malignari (ibid.)
ipse me pro te corripuit, ut sciam, quod interelectos ejus computatus sis. Indulge ergo
precor, quod in te malignatus sum, vel quod teservum Dei tangere deliberavi, quia peccatummeum cognosco, nec amplius addam adversarituae sanctitati. His dictis, semel et iterum actertio sanctum pontificem deosculatus est
triplicem nimirum nectens dilectionis nodumde quo Sapiens loquitur: Funiculus triplexdifficile rumpitur (Eccli. IV). Profectoimperatorem, dignum et ecclesiasticum virum
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
98/131
ut erat eruditus, et litterarum scientia adunguem perfectus, arbitrari licet Evangeliimemorem fuisse, ubi primus apostolorumPetrus trinae negationis culpam, trinadilectionis delevit confessione, tertiorespondens: Tu scis, Domine, quia amo te(Joan. XXI). Pulchre igitur et digne trinumdedit osculum dilectionis et pacis sub
testimonio sanctae Trinitatis, atque hacdulcedine gratiae et honoris praeteritaeinfestationis amaritudinem superavit. Necmoratus, virum Dei, jam amicus amicum, propese residere fecit. Haec videntes adversarii, qui
quasi tempus opportunum nacti, adversumillum convenerant, suasque diu linguas adaccusandum acuerant, confusi, protinus infugam conversi sunt. At vero caeteribenedicebant Dominum, veritatem
magnificantes Scripturae, dicentis: Quia corregis in manu Dei est (Prov. XXI).
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
99/131
CAPUT XXVIII. Ut imperatori, suppliciterdenuo veniam petenti, praedixerit obitumsuum.
Nec contentus hac satisfactione rex religiosusadhuc de judicio divino erat sollicitus. Etenimis, in quem peccatum aliquod commissum estpraeceptum quidem vel consilium habet
evangelicum, ut peccanti in se ex corde suodimittat (Matth. XVIII), sed adhuc timendus estille qui legem dedit, quique per prophetamdixit: Qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei(Zach. I), et de quo item scriptum est: Mihi
vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus(Rom. XII). Bene ergo sollicitus, et praeteritareconciliatione non contentus, nocte sequentifinitis matutinorum solemniis, assumpto uno exclericis, idem imperator cubiculum sancti
pontificis adiit, sed non ibi quiescentem, verumin proximo S. Joannis oratorio vigilantem, utsolebat, et orationibus insistentem reperitProtinus abjecta chlamide, solo stratus ante
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
100/131
pedes ejus, in spiritu humilitatis et in animocontrito se suscipi postulat, et ea potestatequam sacerdotibus suis Dominus contulitveniam sibi dari cunctorum quae in ipsumcommiserat. Nec moratus omnipotentis Deifamulus, imperatorem prostratum a terrasublevat, et Christo mediante, qui dixit: Ubi duovel tres congregati fuerint in nomine meo, in
medio eorum sum (Matth. XVIII); ac deindeAmen dico vobis: Quaecunque alligaveritissuper terram, erunt ligata et in coelo, etquaecunque solveritis super terram, eruntsoluta et in coelo (ibid), absolutio culpae
secundum fidem regis in coelo et in terraperacta est. Erat autem hoc servo Dominiinitium sempiternae consolationis, quippe quide ista valle lacrymarum protinus ascensuruserat ad gaudium divinae visionis, sicut
Psalmista dicit: Beatus vir, cujus est auxiliumabs te, ascensiones in corde suo disposuit invalle lacrymarum (Psal. LXXXIII). Et subindeIbunt de virtute in virtutem, videbitur Deus
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
101/131
deorum in Sion (ibid.). Etenim hoc idem virDomini, revelante sibi Spiritu, praenoscens, aitin illo secreto inter caetera ad eumdemimperatorem: Noveris certissime quia postdiscessum tuum, quo nunc separandi sumusnostras invicem facies jam in hoc saeculonequaquam videbimus. Eo magis imperatorcorde compunctus, iterum in amplexus et in
oscula ruit, flens pariter et cuncta penemembra, manus et oculos collum quoque fixisdemulcens osculis. Hoc facto, clam adcubiculum rediit, moestam reportansmemoriam prophetiae beati viri, quam et
postmodum, transitu ejusdem subsequenteveram fuisse comperit, et ipse, ut audierat, oreproprio enarravit. Nec sui vero transitustantummodo, sed et obitus imperatorisprophetico spiritu hic sanctus Dei praescius
exstitit, quod postmodum suo loco praesensnarratio non tacebit.
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
102/131
CAPUT XXIX. Febre corripitur vir sanctus etecclesiasticis sacramentis munitur.
Igitur post discessum imperatoris beatusHerebertus, coelorum civis, longa in hocsaeculo peregrinatione fatigatus, cum suspiransprospiceret mansionem aeternam patriaecoelestis, tandem febre corripitur, et ecce servus
Domini pro ipsa exspectatione pervigil, sentiresese arbitratus est quod jam veniret, jamquepulsaret Dominus, ut sibi aperiretur. Eratautem tunc temporis in quadam suae dioecesisvilla, quae Nussia dicitur. Cum igitur urgente
atque ingravescente molestia vexaretur, propereColoniam mittens, abbatem Eliam accersivitQuo veniente, ipse, secundum praeceptumapostoli (Jac. V), sacro est unctus oleo innomine Domini, pariterque corporis et
sanguinis Dominici sacramentis munitus, tuncdemum carinae illatus est, ut Coloniamdeduceretur. Tunc in apostolorum principisoratorium jussu suo delatus, atque coram altari
-
7/25/2019 RUP 170 04 VitaHereberti
103/131
Sanctae Crucis, quod ad medium situm estdepositus, prout valuit, capite oculisque acmanibus in coelum protensis, prolixius oravitAderant autem tam ex clero quam ex populoquam plurimi, mirantes pariter et compunctipro suav