santo rosario y devociones catÓlicas en … · fili redemptor mundi deus, ... noli, mater verbi,...

13
1 SANTO ROSARIO Y DEVOCIONES CATÓLICAS EN LATÍN Per signum Sanctae Crucis de inimicis nostris libera nos, Domine Deus noster. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. CONFITEOR Confiteor Deo omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato Ioanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et Paulo, et omnibus Sanctis, quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum Ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos, orare pro me ad Dominum Deum nostrum. Amen. CREDO NICENO-CONSTANTINOPOLITANO Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem caeli et terrae, visibílium óminum et invisíbilium. Et in unum Dóminum Iesum Christum Filium Dei unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia saécula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero. Géntium, non factum, consubstantialem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de caelis Et incarnatus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine et homo factus est. Crucifixus étiam pro nobis: sub Póntio Piláto passus et sepúltus est. Et resurréxit tértia die, secúndum scripturas. Et ascédit in caelum: sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória iudicáre vivos et mortuos: cuius regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem: qui ex Patre et Filióque prócedit. Qui cum Patre et Filio simul adorátur et conglorificátur; qui locútus est per Prophétas. Et unam sanctam catholicam et apostólicam Ecclésiam. Confíteor unum baptisma in remissiónem peccatórum. Et exspécto resurrectiónem mortuórum. Et venturi saéculi. Amen. SYMBOLUM APOSTOLORUM Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

Upload: trinhkhanh

Post on 28-Aug-2018

219 views

Category:

Documents


0 download

TRANSCRIPT

Page 1: SANTO ROSARIO Y DEVOCIONES CATÓLICAS EN … · Fili Redemptor mundi Deus, ... Noli, Mater Verbi, ... y gimiendo bajo el peso de mis pecados me atrevo a comparecer ante Vos

1

SANTO ROSARIO Y DEVOCIONES CATÓLICAS EN LATÍN

Per signum Sanctae Crucis de inimicis nostris libera nos, Domine Deus noster.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

CONFITEOR

Confiteor Deo omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato Ioanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et Paulo, et omnibus Sanctis, quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum Ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos, orare pro me ad Dominum Deum nostrum. Amen.

CREDO NICENO-CONSTANTINOPOLITANO

Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem caeli et terrae, visibílium óminum et invisíbilium. Et in unum Dóminum Iesum Christum Filium Dei unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia saécula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero. Géntium, non factum, consubstantialem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de caelis Et incarnatus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine et homo factus est. Crucifixus étiam pro nobis: sub Póntio Piláto passus et sepúltus est. Et resurréxit tértia die, secúndum scripturas. Et ascédit in caelum: sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória iudicáre vivos et mortuos: cuius regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem: qui ex Patre et Filióque prócedit. Qui cum Patre et Filio simul adorátur et conglorificátur; qui locútus est per Prophétas. Et unam sanctam catholicam et apostólicam Ecclésiam. Confíteor unum baptisma in remissiónem peccatórum. Et exspécto resurrectiónem mortuórum. Et venturi saéculi. Amen.

SYMBOLUM APOSTOLORUM

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

Page 2: SANTO ROSARIO Y DEVOCIONES CATÓLICAS EN … · Fili Redemptor mundi Deus, ... Noli, Mater Verbi, ... y gimiendo bajo el peso de mis pecados me atrevo a comparecer ante Vos

2

PATER NOSTER

Pater Noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

AVE MARIA

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.

GLORIA

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen

ORATIO FATIMA

Oh Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, conduc in caelum omnes animas, praesertim illas quae maxime indigent misericordia tua. Amen.

Page 3: SANTO ROSARIO Y DEVOCIONES CATÓLICAS EN … · Fili Redemptor mundi Deus, ... Noli, Mater Verbi, ... y gimiendo bajo el peso de mis pecados me atrevo a comparecer ante Vos

3

MEDITATIONES ROSARII

Deus, in adiutorium meum intende. Domine, ad adiuvandum me festina. Gloria Patri.

I. Mysteria Gaudiosa

Primo, Beátæ Maríæ Vírginis anuntiatiónem contemplámur, et humílitas pétitur.

Secundo, Beátæ Maríæ Vírginis visitatiónem contemplámur, et charitas ad fratres pétitur.

Tertio, Dómini Nóstri Iésu Chrísti nativitátem contemplámur, et paupertátis spíritus pétitur.

Quarto, Dómini Nóstri Iésu Chrísti presentatiónem in templo contemplámur, et obediéntia pétitur.

Quinto, Dómini Nóstri Iésu Chrísti inventiónem in templo contemplámur, et Déum inquæréndi volúntas pétitur.

II. Mysteria dolorosa

Primo, Dómini Nóstri Iésu Chrísti oratiónem in horto contemplamur, et dólor pro peccatis nostris pétitur.

Secundo, Dómini Nóstri Iésu Chrísti flagellatiónem contemplamur, et córporum nostrórum mortificátio pétitur.

Tertio, Dómini Nóstri Iésu Chrísti spinis coronationem contemplamur, et supérbiæ mortificatio pétitur.

Quarto, Dómini Nóstri Iésu Chrísti crucis baiulatiónem contemplamur, et patiéntia in tribulatiónibus pétitur.

Quinto, Dómini Nóstri Iésu Chrísti crucifixiónem et mortem contemplamur, et súi ipsíus donum ad animárum redemptiónem pétitur.

III. Mysteria gloriosa

Primo, Dómini Nóstri Iésu Chrísti resurrectiónem contemplamur, et fídes pétitur.

Secundo, Dómini Nóstri Iésu Chrísti in cælum ascensiónem contemplamur, et spes pétitur.

Tertio, Spíritus Sáncti descensiónem contemplamur, et cháritas ad Deum pétitur.

Quarto, Beátæ Maríæ Vírginis in cælum assumptiónem contemplamur, et bene moriéndi gratia pétitur.

Page 4: SANTO ROSARIO Y DEVOCIONES CATÓLICAS EN … · Fili Redemptor mundi Deus, ... Noli, Mater Verbi, ... y gimiendo bajo el peso de mis pecados me atrevo a comparecer ante Vos

4

Quinto, Beátæ Maríæ Vírginis coronatiónem contemplamur, et fidúcia in María Regína Nostra pétitur.

IV. Mysteria lucis

Primo, Baptisma apud Iordanem.

Secundo, Autorevelatio apud Canae Nuptias.

Tertio, Proclamatio Regni Dei.

Quarto, Transfiguratio.

Quinto, Institutio Eucharistiae.

Pater Noster, 10 Ave Maria, Gloria Patri.

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.

SALVE REGINA

Salve, Regina, mater misericordiae, vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle.Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria. Amen.

V. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.

R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus

Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosae Virginis Matris Mariae corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante, praeparasti: da, ut cuius commemoratione laetamur; eius pia intercessione, ab instantibus malis, et a morte perpetua liberemur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

Page 5: SANTO ROSARIO Y DEVOCIONES CATÓLICAS EN … · Fili Redemptor mundi Deus, ... Noli, Mater Verbi, ... y gimiendo bajo el peso de mis pecados me atrevo a comparecer ante Vos

5

LITANIAE LAURETANAE

Kyrie, eleison. R. Kyrie, eleison.

Christe, eleison. R. Christe, eleison.

Kyrie, eleison. R. Kyrie, eleison.

Christe, audi nos. R. Christe, audi nos.

Christe, exaudi nos. R. Christe, exaudi nos.

Pater de caelis Deus, R. miserere nobis.

Fili Redemptor mundi Deus, R. miserere nobis.

Spiritus sancte Deus, R. miserere nobis.

Sancta Trinitas, unus Deus, R. miserere nobis.

Sancta Maria, R. ora pro nobis.

Sancta Dei Genetrix, R. ora pro nobis.

Sancta Virgo virginum, R. ora pro nobis.

Mater Christi, R. ora pro nobis.

Mater Ecclesiae, R. ora pro nobis.

Mater Divinae gratiae, R. ora pro nobis.

Mater purissima, R. ora pro nobis.

Mater castissima, R. ora pro nobis.

Mater inviolata, R. ora pro nobis.

Mater intemerata, R. ora pro nobis.

Mater amabilis, R. ora pro nobis.

Mater admirabilis, R. ora pro nobis.

Mater boni Consilii, R. ora pro nobis.

Mater Creatoris, R. ora pro nobis.

Mater Salvatoris, R. ora pro nobis.

Virgo prudentissima, R. ora pro nobis.

Virgo veneranda, R. ora pro nobis.

Virgo praedicanda, R. ora pro nobis.

Virgo potens, R. ora pro nobis.

Virgo clemens, R. ora pro nobis.

Page 6: SANTO ROSARIO Y DEVOCIONES CATÓLICAS EN … · Fili Redemptor mundi Deus, ... Noli, Mater Verbi, ... y gimiendo bajo el peso de mis pecados me atrevo a comparecer ante Vos

6

Virgo fidelis, R. ora pro nobis.

Speculum iustitiae, R. ora pro nobis.

Sedes sapientiae, R. ora pro nobis.

Causa nostrae laetitiae, R. ora pro nobis.

Vas spirituale, R. ora pro nobis.

Vas honorabile, R. ora pro nobis

Vas insigne devotionis, R. ora pro nobis.

Rosa mystica, R. ora pro nobis.

Turris Davidica, R. ora pro nobis.

Turris eburnea, R. ora pro nobis.

Domus aurea, R. ora pro nobis.

Foederis arca, R. ora pro nobis.

Ianua caeli, R. ora pro nobis.

Stella matutina, R. ora pro nobis.

Salus infirmorum, R. ora pro nobis.

Refugium peccatorum, R. ora pro nobis.

Consolatrix afflictorum, R. ora pro nobis.

Auxilium Christianorum, R. ora pro nobis.

Regina Angelorum, R. ora pro nobis.

Regina Patriarcharum, R. ora pro nobis.

Regina Prophetarum, R. ora pro nobis.

Regina Apostolorum, R. ora pro nobis.

Regina Martyrum, R. ora pro nobis.

Regina Confessorum, R. ora pro nobis.

Regina Virginum, R. ora pro nobis.

Regina Sanctorum omnium, R. ora pro nobis.

Regina sine labe originali concepta, R. ora pro nobis.

Regina in caelum assumpta, R. ora pro nobis.

Regina Sanctissimi Rosarii, R. ora pro nobis.

Regina familiae, R. ora pro nobis.

Regina pacis, R. ora pro nobis.

Page 7: SANTO ROSARIO Y DEVOCIONES CATÓLICAS EN … · Fili Redemptor mundi Deus, ... Noli, Mater Verbi, ... y gimiendo bajo el peso de mis pecados me atrevo a comparecer ante Vos

7

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. parce nobis, Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. exaudi nobis, Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. miserere nobis.

V. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix, R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetitia. Per Christum Dominum nostrum.

R. Amen.

Page 8: SANTO ROSARIO Y DEVOCIONES CATÓLICAS EN … · Fili Redemptor mundi Deus, ... Noli, Mater Verbi, ... y gimiendo bajo el peso de mis pecados me atrevo a comparecer ante Vos

8

Litaniae Pretiosissimi Sanguinis

Domini Nostri Iesu Christi

Kyrie, eleison. R/. Kyrie, eleison.

Christe, eleison. R/. Christe, eleison.

Kyrie, eleison. R/. Kyrie, eleison.

Christe, audi nos. R/. Christe, audi nos.

Christe, exaudi nos. R/. Christe, exaudi nos.

Pater de caelis Deus, R/. miserere nobis.

Fili Redemptor mundi Deus, R/. miserere nobis.

Spiritus Sancte Deus, R/. miserere nobis.

Sancta Trinitas, unus Deus, R/. miserere nobis.

Sanguis Christi, Unigeniti Patris aeterni, R/. salva nos.

Sanguis Christi, Verbi Dei incarnati, R/. salva nos.

Sanguis Christi, Novi et Aeterni Testamenti, R/. salva nos.

Sanguis Christi, in agonia decurrens in terram, R/. salva nos.

Sanguis Christi, in flagellatione profluens, R/. salva nos.

Sanguis Christi, in coronatione spinarum emanans, R/. salva nos.

Sanguis Christi, in Cruce effusus, R/. salva nos.

Sanguis Christi, pretium nostrae salutis, R/. salva nos.

Sanguis Christi, sine quo non fit remissio, R/. salva nos.

Sanguis Christi, in Eucharistia potus et lavacrum animarum, R/. salva nos.

Sanguis Christi, flumen misericordiae, R/. salva nos.

Sanguis Christi, victor daemonum, R/. salva nos.

Sanguis Christi, fortitudo martyrum, R/. salva nos.

Page 9: SANTO ROSARIO Y DEVOCIONES CATÓLICAS EN … · Fili Redemptor mundi Deus, ... Noli, Mater Verbi, ... y gimiendo bajo el peso de mis pecados me atrevo a comparecer ante Vos

9

Sanguis Christi, virtus confessorum, R/. salva nos.

Sanguis Christi, germinans virgines, R/. salva nos.

Sanguis Christi, robur periclitantium, R/. salva nos.

Sanguis Christi, levamen laborantium, R/. salva nos.

Sanguis Christi, in fletu solatium, R/. salva nos.

Sanguis Christi, spes poenitentium, R/. salva nos.

Sanguis Christi, solamen morientium, R/. salva nos.

Sanguis Christi, pax et dulcedo cordium, R/. salva nos.

Sanguis Christi, pignus vitae aeternae, R/. salva nos.

Sanguis Christi, animas liberans de lacu Purgatorii, R/. salva nos.

Sanguis Christi, omni gloria et honore dignissimus, R/. salva nos.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. parce nobis, Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. exaudi nos, Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. miserere nobis,

V/. Redimisti nos, Domine, in sanguine tuo.

R/. Et fecisti nos Deo nostro regnum.

Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, qui unigenitum Filium tuum mundi

Redemptorem constituisti, ac eius sanguine placari voluisti: concede, quaesumus, salutis

nostrae pretium ita venerari, atque a praesentis vitae malis eius virtute defendi in terris,

ut fructu perpetuo laetemur in caelis. Per eundem Christum Dominum nostrum. R/.

Amen.

Page 10: SANTO ROSARIO Y DEVOCIONES CATÓLICAS EN … · Fili Redemptor mundi Deus, ... Noli, Mater Verbi, ... y gimiendo bajo el peso de mis pecados me atrevo a comparecer ante Vos

10

MAGNIFICAT

Magníficat ánima mea Dóminum: Et exsultávit spíritus meus in Deo, salutári meo. Quia respéxit humilitátem ancíllae suae: ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus. Et misericórdia ejus a progénie in progénies timéntibus eum. Fecit poténtiam in bráchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui. Depósuit poténtes de sede, et exaltávit húmiles. Esuriéntes implévit bonis: et dívites dimísit inánes. Suscépit Israël, púerum suum, recordátus misericórdiae suae. Sicut locútus est ad patres nostros, Abraham, et sémini ejus in saécula.

Gloria Patri,...

SUB TUUM PRAESIDIUM

Sub tuum praesidium confugimus, Sancta Dei Genetrix. Nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta. Amen.

Domina nostra, Mediatrix nostra, Advocata nostra: tuo Filio nos reconcilia, tuo Filio nos commenda, tuo Filio nos repraesenta. Amen.

Bajo tu amparo nos acogemos, Santa Madre de Dios, no desprecies nuestras súplicas en las necesidades, antes bien líbranos de todo peligro, oh Virgen gloriosa y bendita. Amén. Señora nuestra, Medianera nuestra, Abogada nuestra: reconcílianos con tu Hijo, encomiéndanos a tu Hijo, preséntanos ante tu Hijo. Amen.

MEMORARE

Memorare, O piissima Virgo Maria, a saeculo non esse auditum, quemquam ad tua currentem praesidia, tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia, esse derelictum. Ego tali animatus confidentia, ad te, Virgo Virginum, Mater, curro, ad te venio, coram te gemens peccator assisto. Noli, Mater Verbi, verba mea despicere; sed audi propitia et exaudi. Amen.

Acordaos, ¡oh piadosísima Virgen María!, que jamás se ha oído decir que ninguno de los que han acudido a vuestra protección, implorando vuestro auxilio, haya sido desamparado. Animado por esta confianza, a Vos acudo, oh Madre, Virgen de las vírgenes, y gimiendo bajo el peso de mis pecados me atrevo a comparecer ante Vos. Oh madre de Dios, no desechéis mis súplicas, antes bien, escuchadlas y acogedlas benignamente. Amén.

Page 11: SANTO ROSARIO Y DEVOCIONES CATÓLICAS EN … · Fili Redemptor mundi Deus, ... Noli, Mater Verbi, ... y gimiendo bajo el peso de mis pecados me atrevo a comparecer ante Vos

11

AD SANCTUM IOSEPH

Virginum custos et pater, sancte Joseph, cujus fideli custodiae ipsa Innocentia Christus Jesus et Virgo virginum Maria commisa fuit; te per hoc utrumque carissimum pignus Jesum et Mariam obsecro et obtestor, ut me, ab omni immunditia praeservatum, mente incontaminata, puro corde et casto corpore Jesu et Mariae semper facias castissime famulari. Fac nos innocuam, Ioseph, decurrere vitam. Sitque tuo Semper tuta patrocinio. Amen.

Oh custodio y padre de vírgenes San José, a cuya fiel custodia fueron encomendadas la misma inocencia Cristo Jesús y la Virgen de las vírgenes María. Por estas dos queridísimas prendas, Jesús y María, te ruego y te suplico me alcances que, preservado de toda impureza, sirva siempre con alma limpia, corazón puro y cuerpo casto a Jesús y a María. Haz, oh José, que nuestra vida transcurra tranquila y que siempre sea segura bajo tu patrocinio. Amen.

AD SACRAM FAMILIAM

Iesus, Maria, Ioseph, vobis cor et animam meam dono. Iesus, Maria, Ioseph, adstate mihi in extremo agone. Iesus, Maria, Ioseph, in pace vobiscum dormiam et requiescam. ¡Jesús, José y María, Os doy el corazón y el alma mía! ¡Jesús, José y María, asistidme en vida y en mi última agonía! ¡Jesús, José y María, expire en paz con Vos el alma mía!

AD SANCTUM MICHAËLEM

Sancte Michaël Archangele, defende nos in proelio ut non pereamus in tremendo iudicio. Oh San Miguel Arcángel, defiéndenos en la batalla para que no perezcamos en el tremendo juicio.

AD SANCTUM ANGELUM CUSTODEM

Angele Dei, qui custos es mei, Me tibi commissum pietate superna: (hodie, hac nocte) illumina, custodi, rege, et guberna. Amen. Ángel de Dios, que eres mi custodio: ya que la piedad de lo Alto me ha confiado a ti, ilumíname, guárdame, guíame, gobiérname. Amen.

AD OMNES ANGELOS ET SANCTOS

Page 12: SANTO ROSARIO Y DEVOCIONES CATÓLICAS EN … · Fili Redemptor mundi Deus, ... Noli, Mater Verbi, ... y gimiendo bajo el peso de mis pecados me atrevo a comparecer ante Vos

12

Omnes beatorum Spirituum ordines: orate pro nobis. Omnes Sancti et Sanctae Dei: intercedite pro nobis. Todos los órdenes de los bienaventurados espíritus: rogad por nosotros. Todos los Santos y Santas de Dios: intercede por nosotros.

BENEDICTIO MENSAE

Benedic, Domine, nos (+) et haec (+) tua dona quae de tua largitate sumus sumpturi. Per Christum Dominum nostrum. Amen. Iube, Domine benedicere.

(Ad prandium:) Mensae caelestis participes faciat nos, Rex aeternae gloriae. Amen. (Ad coenam:) Ad cenam vitae aeternae perducat nos, Rex aeternae gloriae. Amen. Bendícenos (+), Señor, y bendice (+) estos dones con los cuales seremos alimentados por tu largueza por Cristo Nuestro Señor. Amen. Manda, Señor, bendecirme

(A la comida:) Que el Rey de la gloria eterna nos haga partícipes de la mesa celestial. Amén. (A la cena:) Que el Rey de la eterna gloria nos conduzca a la cena de la vida eterna. Amén.

PRO PAPA

Oremus pro Pontifice nostro N.N. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum eius. V. Tu es Petrus. R. Et super hanc petram aedificabo Ecclesia meam. Oremus. Deus, omnium fidelium pastor et rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclesiae tuae praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest, proficere: ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam. Per Christum, Dominum nostrum. R. Amen. Roguemos por nuestro Pontífice N.N. El Señor le conserve y le guarde, le haga feliz en la tierra y no permita que caiga en manos de sus enemigos. V. Tu eres Pedro. R. Y sobre esta piedra edificaré mi Iglesia. Oremos. Oh Dios, pastor y guía de todos los fieles, mira propicio a tu siervo N.N., a quien has querido hacer pastor y jefe de tu Iglesia; haz que con su ejemplo y su palabra aproveche a los que preside, y que en unión con la grey que te has dignado confiarle, consiga la vida eterna. Por nuestro Señor Jesucristo. R. Amén.

Page 13: SANTO ROSARIO Y DEVOCIONES CATÓLICAS EN … · Fili Redemptor mundi Deus, ... Noli, Mater Verbi, ... y gimiendo bajo el peso de mis pecados me atrevo a comparecer ante Vos

13

PRO AGONIZANTIBUS

O Clementissime Iesu, amator animarum, obsecro te per agoniam Cordis tui sanctissimi et per dolores Matris tuae immaculatae lava in sanguine tuo peccatores totius mundi nunc positos in agonia et hodie (seu hac nocte) morituros. Amen. Cor Iesu in agonia factum, miserere morientium. Cor Mariae dolorossisimum, esto solacium omnibus agonizantibus.

Oh, clementísimo Jesús, Amador de las almas, suplícote por la Agonía de tu Corazón Santísimo, y por los Dolores de tu Madre Inmaculada, que laves en tu Sangre Preciosa, a todos los pecadores que estén agonizantes y hayan de morir en el día de hoy (o en esta noche). Corazón agonizante de Jesús, tened misericordia de los moribundos. Corazón dolorido de María, sed consuelo de todos los agonizantes.

PRO ANIMABUS DEFUNCTORUM

De profundis clamavi ad te, Domine; Domine exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. Si iniquitates observaveris,Domine, Domine, quis sustinebit? Quis apud te propitiatio est, et propter legem tuam, sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo eius; speravit anima mea in Domino. A custodia matutina usque ad noctem, sperat Israel in Domino. Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius. V. Requiem æternam dona eis, Domine. R. Et lux perpetua luceat eis. V. Requiescant in pace. R. Amen. Desde lo más profundo, yo clamo a ti, Señor, oye mi llamada. Inclina tus piadosos oídos hacia mí y acoge mis súplicas. Porque, si miras todos los pecados e injusticias cometidos, quién, Señor, podrá permanecer delante de Ti? Por muy grandes que sean nuestros pecados la gracia de Dios es mucho mayor;Su mano nunca deja de ayudar por muy grande que sea el daño. Él solo es el buen pastor que redimirá a Israel de todos sus pecados. V. Dadles, Señor, el descanso eterno. R. Y que la luz perpetua les alumbre. V. Que descansen en paz. R. Amén.