caput ii

25
C A P V T II. Apostolorum munus fuisse tantum ministeriale. S V M M A C A P I T I S Inter Ministros Christi, ut pateat Monarchiam nullam esse, munus Apostolorum omnium ministeriale tantum Fuisse docetur; primum ex Eorum vocatione et instructione, num. 1. 2. et potissimo ipsorum officio testificandi. num. 3. 4. ac predicandi; predicatio vero semper vocatur ministerium, a num. 5. ad num. 18. Apostolis nudum ministerium relinquitur. num. 19. 20. Miraculorum potestas non excludit nudum ministeriam. num. 21. 22. 23. 24. Encomia Apostolorum apud Augustinum, propositum confirmant. num. 25. I. Redemptor humani generis Christus homo Deus, missus a Patre ut perficeret opus eius 1 quod opus erat conversio hominum ad fidem per Evangelii predicationem, quo illuminarentur mentes hominum; erat. n. Christus ad hoc Lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; Ego sum, inquit,Lux mundi 2 . Illa lux quae, iuxta vaticinium, habitantibus in regione umbra mortis, erat oritura 3 , nempe ad illuminandos eos qui in tenebris et umbra mortis sedebant, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis 4 . Ipse inquam Iesus Dei filius, socios habere voluit & ministros; quorum opera ad eiusdem Evangelii praedicationem uteretur: ipsisque idem opus committeret, quod ipse iniunctum habuit a Patre ad 1 Ioan. 4. 2 Ioan. 1.,8., 9., 12. 3 Isa. 9. 4 Luc. 1.

Upload: irenaeus1

Post on 02-Feb-2016

231 views

Category:

Documents


0 download

DESCRIPTION

caput II

TRANSCRIPT

Page 1: caput II

C A P V T II.

Apostolorum munus fuisse tantum ministeriale.

S V M M A C A P I T I S

Inter Ministros Christi, ut pateat Monarchiam nullam esse, munus Apostolorum omnium ministeriale tantum Fuisse docetur; primum ex Eorum vocatione et instructione, num. 1. 2. et potissimo ipsorum officio testificandi. num. 3. 4. ac predicandi; predicatio vero semper vocatur ministerium, a num. 5. ad num. 18.

Apostolis nudum ministerium relinquitur. num. 19. 20.Miraculorum potestas non excludit nudum ministeriam. num. 21. 22. 23.

24.Encomia Apostolorum apud Augustinum, propositum confirmant. num.

25.

I. Redemptor humani generis Christus homo Deus, missus a Patre ut perficeret opus eius1 quod opus erat conversio hominum ad fidem per Evangelii predicationem, quo illuminarentur mentes hominum; erat. n. Christus ad hoc Lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; Ego sum, inquit,Lux mundi2. Illa lux quae, iuxta vaticinium, habitantibus in regione umbra mortis, erat oritura3, nempe ad illuminandos eos qui in tenebris et umbra mortis sedebant, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis4. Ipse inquam Iesus Dei filius, socios habere voluit & ministros; quorum opera ad eiusdem Evangelii praedicationem uteretur: ipsisque idem opus committeret, quod ipse iniunctum habuit a Patre ad perficiendum5. Ad hoc igitur discipulos coepit vocare & congregare. Dicebatque eis, Ego misi vos metere6. Et, rogate Dominum mesis, ut mittat operarios in messem suam. Quid vero significat haec messis metaphora, nisi colligere homines in horrea Dei, quae est sancta Christi Ecclesia, per fidem, & Evangelii receptionem.

II. Quod sane officium convertendi homines ad fidem, per Evangelii praedicationem, alta similitudine explicabat idem Christus, quando dixit, Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum7. Nam pisces hosce e mari

1 Ioan. 4.2 Ioan. 1.,8., 9., 12.3 Isa. 9.4 Luc. 1.5 Ioan. 4.6 Luc. 10.7 Matth. 4.

Page 2: caput II

Gentilitatis, & perfidiae, Apostoli educturi erant8, & in vasa divinae gratiae, ad vitam aeternam reposituri. Hoc idem officium eis, mandato generali, commisit post Resurrectionem, quando dixit: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos9. Ad idem nimirum opus perficiendum; & quod ipse Christus a patre missus, tanquam praecipuus, propria tamen autoritate, propriaque doctrina dum potuit & voluit, exercuit, circumeundo Civitates et Castella10; ipsi tanquam eius Ministri autoritate delegata, & doctrina eis tradita, ac infusa, & experimentali, continuarent; & quod ille coeperat, ipsi prosequerentur; Dei enim sumus operis adiatores, dicunt ipsi11: quod audierunt, quod viderunt oculis, quod manibus contrectaverunt de Verbo vitae annunciarent, et sequentibus etiam signis confirmarent12. Ad hoc igitur vocavit discipulos suos, dicunt Evangelistae, quos ipse voluit; et elegit duodecim ex ipsis, ut mitteret eos pradicare13: et dedit eis potestatem curandi infirmatates, et eiciendi Daemonia14, quos et Apostolos nominavit 15.

III. Habuit sane Christus maximum Discipulorum numerum; nam Pharisai audierunt quod Iesus plures disispulos facit quam Iohannes16 & Lucas ait stetisse in loco campestri turbam Discipulorum17: sed ex tam multis, solos duodecim elegit, quos voluit peculiariter secum esse, & individuos habere comites, quos familiaritate continua, verbis & factis optime instructos, deinde ad praedicationem Evangelii emitteret, tanquam testes oculatos vitae, doctrinae, & resurrectionis eius: Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis18. Eritis mihi testes in Hierusalem, et in omni Indes, et Samaria, et usque ad extremum terrae. Imo Apostolos cum Christo etiam habitasse asserit Chrysostomus19: Et ante ipsum Tertullianus, dum scripsit20: Quis integrae mentis credere potest aliquid eos ignorasse, quos magistros Dominus dedit, individuos habitos in comitatu, in discipulatu, in convictu; Reliqua vero turba discipulorum, non fuit ad docendum assumpta, neque ministeriale ullum habuit munus. Discipuli enim omnes erant, quicunque salutarem Christi doctrinam amplexi, Christum ipsum, uti Divinum Magistrum, sequebantur. Ex his ad Ministerium Verbi assumpti duodecim Apostoli, & praeterea illi septuaginta duo, quos misit binos ante faciem suam in omnem civitatem, et locum quo erat ipse venturus21.

8 Marc. 1., Matth. 13.9 Ioan. 20.10 Matth. 9., Marc. 6.11 I. Cor. 3., Ioan. 1.12 Marc. 16.13 Matth. 10.14 Marc. 3.15 Luc. 6.16 Ioan. 3.17 Luc. 6.18 Ioan. 15.19 Homill. in Act.20 De praescript.21 Luc. 10.

Page 3: caput II

Ut nimirum hi, non tam predicarent Evangelium, quod nondum erat completum, quam praepararent quodammodo populos, per generalem annunciationem, iam advenisse Messiam. Et dicite, inquit, illis, Appropinquavit in vos Regnum Dei; et curate infirmos; et dedi vobis potestatem caltandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici22. Vera tamen praedicatio Evangelii fuit illa, quae praedicabant Iesum Christum, et hunc crucifixum23. eiusque sanctam Resurrectionem; & consequenter Divinitatem propalabant; fuitque propria tantum modo sanctorum Apostolorum, et ex Discipulis paucorum, qui etiam Apostolorum nomine sunt vocati. Aliquibus vero illi septuaginta visi sunt omnes a Christi sequela paulo post defecisse24. De quibus suo loco erit agendum25.

IV. Sed audiamus ipsosmet Apostolos suum munus & officium explicantes. Diminutus, per Iudae perditionem, erat duodenarius Apostolorum numerus; & alius in ipsius locum sufficiendus; Oportet, inquit Petrus, ex bis viris, qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus, incipiens a baptismate Ioannu, usque in diem quo assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis26. Ad Apostolatus igitur officium ineptus erat quisquis non fuerat familiariter cum Iesu conversatus a primis diebus suae manifestationis, usque ad mortem eius, & in caelum Ascensionem. Praedicare enim & testificari debebat Christi Resurrectionem, tanquam testis oculatus. Apostolus igitur est is qui testis oculatus talis, ad praedicandum Christum assumitur, & mittitur ab ipso Christo, sive saltem ex eius ordinatione. Sensit hoc Hieronymus dum ait, Quod autem, exceptis duodecim, quidam vocentur Apostoli, illud in causa est; omnes qui Dominum viderant, & cum postea praedicabant, fuisse Apostolos appellatos27. Ideoque qui prius non erant nisi tantum Discipuli, cum turba ceterorum; postea segregati a ceteris28, & ad praedicationem destinati, ut vidimus, Apostolorum nomine fuerunt insigniti29. Et fecit, inquit Marcus, ut essent duodecim cum illo; et ut mitteres eos praedicare. Quos tunc et Apostolos nominavit30. Et in hoc plurimum differt Apostolus a Discipulo. Erant enim Discipuli plurimi; & ii non familiares Christi: erat & non pauci familiares, & Christi sequelae addictissimi; nondum tamen erant Apostoli, nisi postquam destinati sunt praedicatores, ut mitterentur in opus Evangelii. Quando illis solis undecim, & non aliis, dictum est a Christo, Euntes docere omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et

22 ibid.23 I. Cor. 2.24 Ioan. 6.25 Lib. 2. sequenti cap. 3. n. 5.26 Act. 1.27 Hieronymus, I.1.Comment. in ep. ad Gal. c. 2.28 Marc. 3.29 Luc. 6.30 Luc. 3.

Page 4: caput II

Filii et Spiritus Sancti31. Nam, quomodo praedicabunt nisi mittantur32. Et Apostolus missum significat. Poterant sane Apostoli socios multos assumere & ordinare, & ad praedicandum mittere, ut factum est in Harnaba, Marco, Luca, Tito, Timotheo; sed Apostolum neminem potuerunt facere, ut esset Apostolus proprie, hoc est discipulus Christi familiaris & testis oculatus vitae & doctrinae Christi; ab eodemque Christo missus, seu destinatus ad praedicationem. Ideoque in sussectione Matthiae omnes undecim simul orantes dicerunt: Tu domine, qui nosti corda omnium, ostende quem elegeris ex his duobus, unum, accipere locum Ministerii huius, et Apostolatus33. Qui Apostolatus, ut vides, vocatur Ministerium. In latiori tamen significatione sumi solet Apostoli nomen pro quocunque misso ad praedicandum: ut Epaphroditas Pauli discipulus, quem ipse Philippensium vocat Apostolum34.

V. Quod sane Ministerium praedicatione, & testificatione peragebatur: quam testificationem plurimi semper fecerunt Apostoli Christi: & eam praecipuum sui Apostolatus munus agnoverunt. Ait enim Petrus de Iesu: Quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus35. Et simul cum reliquis Apostolis postea de eodem ait: Hunc Principem et Salvatorem Deus exaltavit dextera sua, ad dandum paenitentiam Israeli, et remissionem peccatorum: et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus quem dedit Iesus omnibus oboedientibus sibi36. Et, Virtute magna reddebant Apostoli testimoniis resurrectionis Iesu Christi Domini nostri37. Ac Petrus iterum: Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum, et Hierusalem; quem occiderunt suspendentes in ligno. Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri, non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo; nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis. Et praecepit nobis praedicare populo, et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum38. Et Paulus: Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die, qui visus est per dies multos his qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem, qui usque nunc sunt testes eius ad plebem39. Petrus praeterea: Seniores ergo qui in vobis sunt, obsecro consenior et testis Christi passionum, etc.40 Et Ioannes: Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae, et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis41. Et in hoc verus consistit Apostolatus, ut quis sit testis Christi, non ex solo auditu alienae relationis, sed 31 Matth. 28.32 Rom. 10.33 Act. 1.34 Philip. 2.35 Act. 3.36 Act. 5.37 Act. 4.38 Act. 10.39 Act. 13.40 I. Petr. 5.41 I. Ioan. 1.

Page 5: caput II

ex sensata propria cognitione: De qua, vide etiam Iraeneum42. Tertullianus & ipse hoc advertit, ait enim, Apostolos esse assumptos, ut testes omnium gestorum Christi essent43. Paulinus quoque Nolanus; epistol. 11. Quia, inquit, Apostoli in orbem terrarum mittendi forent, ad omnium gentium informationem, non auribus tantum, sed & oculis, praedicandam fidem capere debebant ; ut quod firmius didicissent, constantius edocerent44.

VI. Paulus vero & ipse testis oculatus Resurrectionis Christi, qui et redivivus, cum luce de caelo apparuit; omnium Apostolorum novissime45; de reliqua vero Christi vita & doctrina46, per specialem Christi revelationem optime instructus47, ad opus Evangelii Apostolus & ipse, verus & proprius est effectus; qui se & Christum secundum carnem agnovisse restatur48. Et ad eundem sic locutus est Ananias; Deus patrum nostrorum, praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius, et videres Iustum, et audires vocem ex ore eius: quia eris testis illius ad omnes homines, eorum quae vidisti, et audisti49. Unde & se Apostolum maxime gentium saepissime nominat50; imo & aliquando videtur se maximis Apostolis praeferre51: vocatio enim ipsius, & missio prorsus admirabilis, excedit plurimum aliorum Apostolorum vocationes, & missiones. Idem sane Paulus, praeter undecim, non paucos alios ponit Apostolos, dum Christi post Resurrectionem recenset apparitiones. Et quia visus est Cepha; et post hoc undecim: deinde visus est plusquam quingentis fratribus simul; deinde visus est Iacobo; deinde Apostolis omnibus52. Erant enim alii quidam Apostoli53, quemadmodum septuaginta illi. De hoc tamen rursus nobis erit sermo libro sequenti. Sed & ratione missionis Christi a Patre iuxta illud, Evangelizare pauperibus misit me54. Idemmet Christus a Paulo vocatur Apostolus: Unde fratres sancti, vocationis caelestis participes considerate Apostolum et Pontificem confessionis nostrae Iesum55.

VII. Hic porro magnus Apostolus Paulus, iam dicat quid muneris per Apostolatum fuerit sibi iniunctum. Non misit me Christus baptizare, sed evangelizare56. Non quod muneris Apostolici non sit etiam baptizare, ait enim

42 Lib. 3. advers. haeres. cap. 13. 43 Lib. de pudicitia.44 Epistol. 11.45 Act. 9.46 I. Cor. 15.47 Gal. 3.48 II. Cor. 5.49 Act. 22.50 Rom. 11., I. Cor. 1., 4., 9., Gal. 1.1., Tim. 2.2., Tim. 1.51 II. Cor. 21. 11.52 I. Cor. 15.53 Testibus Chrysost. Hom. 38. in I. Cor., Euseb. lib. 1. c.2. hist. & Hier. in I. Cor. 15.54 Isa. 61., Luc. 4.55 Heb. 3.56 I. Cor. 3.

Page 6: caput II

Christus, Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos57. Sed quod praecipuum, & maxime proprium veri Apostoli officium sit Evangelizare: quod per alios implere non possunt, nisi per se ipsos primi apostoli, ut tanquam testes oculati CHRISTUM, ex officio speciali sibi iniuncto, praedicent: per alios vero ipsorum Discipulos & Ministros, facile poterant conversos, & iam instructos, ac credentes baptizare. Ita enim etiam Christus Dominus, dum rudes adhuc erant & incapaces perfecti Evangelii eius Discipuli, Baptizandi munus eis commisit; ipse vero evangelizabat. Posthac venit Iesus et Discipuli eius in terram Iudeam, et illic demorabatur cum eis: et baptizabat58 quod intelligendum est non per se, sed per Discipulos. Sequenti enim capite id explicatur illis verbis. Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisei quod Iesus plures Discipulos facit, et baptizat (quanquam Iesus non baptizaret, sed Discipuli eius59). Ab eo igitur edocti Apostoli: cum iam apti essent ad evangelizandum, in hoc unum negotium tanquam maxime praecipuum incumbentes, baptizandi munus aliis ministris in adiumentum assumptis committebant. Quae etiam fuit occasio Diaconos instituendi60; Actor. 6. ne derelicto verbo Dei, occuparentur Apostoli in aliis inferioribus ministeriis, quae per alios non Apostolos poterant commode adimpleri. Nos vero inquiunt Apostoli orationi et Ministerio verbi instantes erimus.61 Non dicunt; Nos legibus coactivis condendis, ac tribunali vacabimus, nos pro arbitrio praecipiendo, puniendo, dominando, occupabimur: Sed orationi, & ministerio verbi instantes erimus: Quia aliud sibi officium commissum non agnoscebant.

VIII. Igitur Apostolatus & est ministerium, & ministerium verbi non fine oratione, Dominus enim dat verbum evangelizantibus62. Propterea, audire oportet quid loquatur Dominus63. Et Matthias quando forte approbatus est Apostolus, sortitus dicitur sortem Ministerii64: nam & reliqui Apostoli tunc oraverunt. Ostende quem elegeris ex his duobus unum accipere locum Ministerii huius et Apostolatus. Paulus etiam se vocat Ministrum Evangelii, & Ecclesiae. Cuius ego Ecclesiae, inquit, factus sum Minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei65. Et alibi; Quid igitur est Apollo: quid vero Paulus : Ministri eius, cui credidistis. Plantandi enim & rigandi officium sibi applicat. Quod est esse mere operarios in Vinea Domini: Dei enim, inquit, sumus adiutores, Dei agricultura estis. Omnia enim vestra sunt (id est, in vestri gratiam) nos etiam Ministri Dei66. Sit nos existimet homo ut

57 Matth. vit.58 Ioan. 3.59 Ioan. 4.60 Actor. 6.61 ibid.62 Ps. 67.63 Ps. 84.64 Actor. 1.65 Coloss. 1.66 I. Cor. 3.

Page 7: caput II

Ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei67. In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei Ministros, non in Dominio, sed in multa patientia68. Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis. Quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam D E O exhortante per nos69. Et Christus ad Paulum. Ad hoc apparui tibi, ut constituam te Ministrum, et testem eorum, quae vidisti, et eorum quibus apparebo tibi, eripiens te de populis et gentibus in quas nune ego mitto te, aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Sathanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter Sanctos. per fidem, quae est in me70.

IX. Ecce Ministerium proprium Apostolatus: ut Apostoli sint missi seu legati CHRISTI, invitantes & exhortantes infideles ad fidem, exhortatione Ministeriali; Tanquam Deo, inquit, exhortante per nos. Ut non tam ipsi loquamur ex nobis, quam simus mera Divinae operationis Instrumenta: ad hoc ut verbum reconciliationis praedicemus, hoc est, Evangelium & fidem CHRISTI, ad Baptismum, quo peccata remittuntur, & homines Deo reconciliantur. Postulat alibi orationes Sanctorum, Ut detur mihi, ait, sermo in apertione oris mei, cum fiducia, notum facere Mysterium Evangelii, pro quo legatione fungor in cathena71. Apostoli itaque sunt legati ut notum faciant Mysterium Evangelii; Atque hoc esse vere Ministerium declarat idem. Et ipse, Christus, dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem Pastores, et Doctores, ad consummationem Sanctorum in opus Ministerii, in aedificationem corporis Christi72. Vides opus Ministerii: quodnam opus? Aedificationem Ecclesiae; reducendo infideles ad fidem CHRISTI, ex multiplicatione enim fidelium, Ecclesia CHRISTI, quae est corpus ipsius, aedificatur & congregatur. Et iterum idem: Gratias ago ei qui me confortauit, in Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in Ministerio73.

X. Quando ergo Paulus factus est Apostolus, tunc se in Ministerio positum profitetur : & merito gloriatur se fidelem a Christo existimatum. Fidelitas enim praecipue in servis & Ministris requiritur. Et cui magis convenit quam Apostolo ciuque, ut sit fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram74? Putasne Oeconomos patrumfamilias, & domus magistros, habere ullum dominium verum in domo: an 67 I. Cor. 4.68 II. Cor. 6.69 II. Cor. 5.70 Actor. 26.71 Ephes. 6.72 Ephes. 4.73 I. Tim. 1.74 Luc. 12.

Page 8: caput II

vero esse potius conservos cum aliis servis? & horum opus putasne sit herile, & imperiosum? an mere Ministeriale? Certe talem Oeconomum, quales sunt Apostoli, Christus nihilominus servum vocat : & aegerrime fert si erga conservos velit ipse dominari, quibus nudum debet Ministerium distributionis cibi; Quod si dixerit servus ille in corde suo, Moram facit Dominus meus venire, et coeperit percutere servos, et ancillas, et edere et bibere et inebriari, veniet Dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque eius cum infidelibus ponet75. Sicut igitur inter fideles servos Christi censentur eius Ministri, qui sine fastu dominatus, dispensatores mysteriorum Dei76 distribuunt familiae Christi cibum Evangelii, in tempore, quales fuerunt Sancti Apostoli; ita inter non fideles servos illi contemnuntur & puniuntur, qui non ministeriale opus, fed herile dominium in CHRISTI familiam exercent, ad cuius sustentationem sunt destinati. Quid vero aliud obsecro sibi vult operariorum in Vinea similitudo? Exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Voca operarios.77 Et Paulus se ipsum atque alios Apostolos, in illo divinae Scripturae loco exprimi asserit, ubi dicitur: Non alligabis os boni trituranti78: adeo ut ipsi Ministri Christi, sint boves arantes, & triturantes: de quo etiam Cyrillus79.

XI. Optatus Milenitanus, ex Pauli supra posita confessione80, nudum hoc ministerium agnovit in Apostolis, & in omnib. Ecclesiae operariis; quos famulis ad mensam Domini servientibus comparat: Sic enim loquitur ad Episcopos Donatistas, effectum Sacramentorum propriae sanctitati ad scribentes81. Nolite vobis maiestatis dominium vindicare: nam si ita est, viadicent sibi & Ministri, qui mensae dominicae famulantur, ut pro humanitate exhibita, ab invitatis gratulatio eis referatur. Christi vox est invitantis. Venite benedicti Patris mei82. Veniunt gentes ad gratiam; exhibet ille qui invitare dignatus est, ministerium exercet turba famulorum; non famulantibus, sed pascenti referendae sunt gratiae. Vos nobiscum comministri sitis: inverecunde totum vobis convivii dominum vindicatis, cum se, & ceteros Beatissimus Paulus famulos cum humilitate fateatur: Ne quis putaret in solis Apostolis, aut Episcopis, spem suam esse ponendam; sic ait: Quid est enim Paulus, vel quid Apollo? Utique Ministri eius in quem credidistis. Est ergo in universis servientibus non dominium, sed Ministerium. Haec Optatus.

75 ibid.76 I. or. 4.77 Matth. 20.78 I. Cor. 9., Tim. 9., Deut. 29.79 Lib. 3. de adorat. in Spir. et Verit.80 I. Cor. 3.81 l. cont. Parmen.82 Matth. 25.

Page 9: caput II

XII. Apostolorum varia recensens munera os vere auteum Chrysostomus, non nisi laboriosa, obsequiosa, ministerialia protulit83. Piscatores quippe, inquit, erant, & illis dormientibus retia operabantur. Et tunc quidem pisces capiebant ad mortem, nunc autem homines capiunt ad salutem. Et paulo post: Etenim vinitores erant & piscatores, & turres, & columnae, & medici, & duces, & doctores, & patres, & gubernatores, & pastores, & athletae, & pugnatores, & coronam gestantes. Acne titulus ducis, & gubernatoris speciosum aliquid nobis offerat de Apostolis, explicat idem Autor cum reliquis, quid intelligat sub his titulis. Columnae, inquit, quidem, quoniam virtute sua Ecclesiae robur sunt, &c. Gubernatores, quoniam orbem terrarum viam rectam docuerunt; Pastores, quoniam lupos abegerunt, & oves conservaverunt, Aratores, quoniam spinas eradicaverunt, & semina pietatis plantaverunt. Et omnium fere horum titulorum exempla duces ex Paulo, Vis, inquit, videre ducem? Affirmite armatura Dei, et induite loricam fidei, et galeam salutis, et gladium Spiritus Sancti84. Gubernatores igitur erant, quatenus viam recta salutis docebant, Duces, quatenus armis spiritualibus fideles instruebant. Melius adhuc idem Chrysostomus explicat proprium Apostolatus Ministerium consistere in Evangelii praedicatione, & infidelium conversione85; dum ipsummet Paulum id aperte fateri audit, Propter gratiam quae data est mihi a Deo, ut sim Minister Christi Iesu in gentibus, sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto86. Atque in hoc vult consistere Apostolicum Sacerdotium, dicens in persona Pauli: Ipsum enim mihi Sacerdotium est praedicare, & Evangelizare; hanc offero hostiam: Sacerdoti vero nemo vitio vertit quod immaculatam hostiam offerre satagit. Et pergit explicate actus huius Apostolici Sacerdotii in metaphora sacrificandi: gladium enim docet esse Evangelium: actu sacrificandi esse praedicationem; ignem esse Spiritum; Gentes vero hostiam; Sacerdotem seu Ministrum esse Paulum, ratione Apostolatus.

XIII. Autor Homiliarum in Matth.87 de munere Apostolatus haec habet, in ea verba: Scitis quod Principes dominantur eorum, &c. Quicunque desiderat primatum in terra, inveniet confusionem in caelo; ut iam inter servos Christi non sit de Primatu certamen, &c. Et postea; Principes mundi ideo fiunt, ut dominentur minoribus suis, ut servificent eos, & spolient eos, & comedant, & usque ad mortem abutantur vita eorum ad suas utilitates & glorias. Principes autem Ecclesiae fiunt, ut serviant minoribus suis, & ministrent eis quaecunque acceperunt a Christo. Et post pauca; denique ipsi honores in Christo, in prima quidem facie videntur honores; revera autem non sunt Honores diversi: sed sunt diversa ministeria: ut puta honor oculi videtur quia illuminae corpus, sed ipse honor illuminandi non est ei honor, sed ministerium eius. Sic est inter &

83 Ser. de Pent.84 Ephes. 6.85 Homil. 29. in ep. ad Rom.86 Rom. 19.87 Homil. 35. apud Chrysost.

Page 10: caput II

Sanctos: uniuscuiusque Sancti honor, non est honor eius, sed actus ipsius: Ut puta Apostoli, Apostolatus putatur a nobis honor esse ipsius Apostoli; vere autem non est honor eius, sed ministerium eius. Unde Paulus de Apostolatu tuo dicebat; Nam si evangelizem, non est mihi gloria, necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi si non evangelizavero. Si enim volens hoc ago mercedem habeo, si autem invitus, dispensatio mihi credita est88. Ministerium ergo evangelizandi ostendit hic Autor fuisse munus praecipuum Apostolatus. Chrysostomus vero ubi tractat de promotione Matthiae ad Apostolatum, ait, quod tune temporis Praefectura non honos erat, sed cura subditorum89. Et alibi de Apostolis loquens, ait90; Si igitur in alterius ipsi ministerium venerunt, quonam pacto hi dignitatem sibi vendicant. Docuerat enim Christum etiam ministrum fuisse, sed non purum ministrum; finis enim atque radix bonorum est, inquit, quae ministrabat tanquam filius. Itaque significat Chrysostomus, ministerium verbi, in Christo solo fuisse dignitatem, & potestatem; in Apostolis vero non nisi purum & nudum ministerium. Ita & Cyrillus Alexandrinus, Ferventius igitur, inquit, ad Apostolatum & ministerium, qui in Christo erant rapiebantur, quam veteres Sancti91. Item, Sors enim est quae soli & vere quadrat Christo, maxime praeesse & praecipete universis92: Propterea nemini praecepit dicere Rabbi, unus enim est, inquit, Praeceptor vester Christus. Sed quemadmodum cum ipse sit lux vera, lucem vocavit sanctos Apostolos: & ut ipse natura & solus vere filius, nobis in ipsum credentibus potestatem dedit Patrem vocandi Deum, utpote qui dignitate ac iure filii locupletamur. Sic etiam ipse, cum sit universorum Praeceptor, & fortito habeat orbem terrarum, hoc dedit Sanctis, eos coronans sua gloria, quia ipsius cooperatii exstiterint, &c. Iam vero ante hos omnes dixerat Cyprianus: Cum primum Discipulos suos in ministerium salutis mitteret, dixit, &c93. Praesse ergo ac praecipete cum potestate in Ecclesia, est solius Christi; Apostoli vero omnes Ministri tantum sunt & cooperarii.

XIV. Sed nudum hoc & purum Apostolici muneris ministerium, clarissime explicat Augustinus94. Dominus Iesus Christus Baptismum suum noluit alicui dare; non ut nemo baptizaretur Baptismo Domini, sed ut semper ipse Dominus baptizaret: id actum est, ut per Ministros dominus baptizaret, id est, ut quos Ministri Domini baptizaturi erant, Dominus baptizaret, non illi. Aliud est enim baptizare per ministerium; aliud baptizare per potestatem: Baptisma enim tale est, qualis est ille in cuius potestate datur, non qualis est ille per cuius ministerium datur. Tale erat Baptisma, qualis Ioannes: Baptisma iustum, tanquam iusti, tamen hominis; sed qui acceperat a Domino talem gratiam, ut

88 I. Cor. 9.89 Homil. 4. in Acta Apostolorum.90 Homil. 8. in Epist. I. ad Cor.91 Lib. in Ioan. c. 6.92 Ibid. lib. 9.93 Lib. I. Epist. 6.94 Tract. 5. in Ioan.

Page 11: caput II

dignus esset praeire iudicem, & eum digito ostendere, & implere vocem prophetiae illius; Vox clamantis in deserto, parate viam Domini. Tale autem Baptisma Domini qualis Dominus: ergo Baptisma Domini divinum, quia Dominus Deus. Potuit autem Dominus noster Iesus Christus, si vellet, dare potestatem alicui servo suo, ut daret Baptismum suum tanquam vice sua; & transferret a se baptizandi potestatem; & constitueret in aliquo servo suo, & tantam vim daret Baptismo translato in servum, quantam vim haberet Baptismus datus a Domino. Hoc noluit ideo, ut in illo spes esset baptizatorum, a quo se baptizatos agnoscerent. Noluit ergo servum ponere spem in servo. Ideoque clamabat Apostolus cum videret homines volentes ponere spem in se ipso; Nunquid Paulus pro vobis crucifixus est; aut in nomine Pauli baptizati estis? Baptizavit ergo Paulus tanquam Minister; non tanqua ipsa potestas: Baptizavit autem Dominus tanquam potestas. Intendite, & potuit sane potestatem servis dare, sed noluit. Si enim daret hanc potestatem servis, id est, ut & ipsorum esset quod Domini erat, tot essent baptismata, quot essent servi: ut quomodo dictum est Baptisma Ioannis, sic diceretur Baptisma Petri, sic Baptisma Pauli, sic Baptisma Iacobi, Baptisma Thomae, Matthei, Bartholomaei. Et post pauca subdit; Sibi tenuit Dominus baptizandi potestatem; servis ministerium dedit. XV. Placet igitur extendere dictum Augustini a Ministerio Baptismi, ad omnia alia Apostolica munera, vere & proprie Apostolica, hoc est Ecclesiastica, ad aeternam animatum salutem ordinata; praesertim quoad internos effectus Divinae gratiae. Adeo ut semper distinguenda sit potestas a ministerio: & operationes Apostolorum, in quantam effectus produxerint in fidelibus, ab Apostolis fuerint quidem Ministerialiter, a solo vero Deo potestative. Quinimo etiam ipsum evangelizare in Apostolis erat nudum ministerium, non potestas; nimirum si spectemus animorum in audientibus commotionem. In hoc enim Evangelizatio est cum potestate; quam Apostoli teste Augustino, non habuerunt. Et quamvis dicat ibidem Augustinus, potuisse dicere Apostolos meum Evangelium, non potuisse dicere meum Baptisma; ibi tamen sumit Evangelium pro solo labore predicationis. Habuerunt enim Apostoli potestatem praedicandi : & ratione talis potestatis, ac proprii laboris, dicere poterant meum Evangelium; sed de Evangelizatione fructificante non item. Quod paulo ante observabat etiam Chrysostomus95.

XVI. Unde & merito alibi Christum dicit Augustinus esse Agricolam96; Nec talis, inquit, quales sunt qui extrinsecus operando exhibent ministerium: sed talis ut det etiam intrinsecus Incrementum, Nam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus97. Vide itaque quanta distantia se pater summus hic Ecclesiae Doctor nudum Apostolorum Ministerium, a Christi

95 n. 13.96 Tract. 80. in Ioan.97 I. Cor. 3.

Page 12: caput II

dignitate: vel ipsomet divino Paulo in hoc consentiente: imo potius aperte id profitente; ut plantare & rigare pene nihil sit, nisi ad summum, nudum, purum, & merum extrinsecum ministerium: Incrementum vero & fructus plante in tempore suo98 a Divina sola pendeat potestate.

XVII. Quod sane opus Apostolicum non sui, fed Christi gratia exhibitum, eleganti similitudine explicat idem Augustinus99. Ex quibus delectaverunt te filiae Regum in honore tuo. Filiae quidem Regum, filiae Apostolorum tuorum, sed in honore tuo; quia Deut. 29. semen illud suscitaverunt fratri100. Ideo ipsos quos suscitaverat fratri suo Paulus, cum videret currere ad nomen suum, exclamavit, Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis?101 Ac pergit ostendere Apostolos foetum omnem, non sibi, sed Christo peperisse; & foetum ipsum non ipsis, sed Christo, tanquam proprio parenti, debitum esse. Habes Origenem infra102.

XVIII. Agnovit Hieronymus praecipuum Apostolorum munus ac ministerium fuisse Evangelii promulgationem: ait enim: Quod autem aliud habebat Apostolus ministerium, nisi Evangelii Christi Iesu103: Agnovit & Tertullianus dum ait: Constituimus in primis Evangelicum instrumentum Apostolos autores habere, quibus hoc munus Evangelii promulgandi ab ipso Domino sit impositum: si & Apostolicos, non tamen solos, sed cum Apostolis, & post Apostolos: quoniam praedicatio Discipulorum suspecta fieri posset de gloriae studio, si non adsistat illi autoritas magistrorum, imo Christi, quae magistros Apostolos fecit104. Et sane magistros ego intelligo non propriae doctrinae, per propriam potestatem; fed alienae, hoc est, Christi, per Ministerium. Bernardus quoque in hoc genere praeclare disserit; sed eum opportunius, & plenius profero infra105.

XIX. Maxima autem est differentia inter Ministerium Christi, & Apostolorum : & bene dicit Christus; Ego sum tanquam qui ministrat: Vere enim non ministrabat, ut verus Minister tantum, sed ad speciem & humilitatem: unde & se merito Dominum ab Apostolis vocari aperte est professus; Vos vocatis me Magister, et Domine: et benedicitis: sum etenim106. Apostoli vero erant vere & proprie Ministri, ut iam est ostensum. Et de Christi Ministerio vide quae supra attulimus ex Chrysostomo huius cap. numero 13. In sequentibus vero exactius

98 Ps. 1.99 In Ps. 44.100 Deut. 25.101 I. Cor. 1.102 Lib. 5. c. 2. huius operis.103 In epist. ad Philem.104 L. 4. adver. Marcio.105 Lib. 9. c. 2.106 Ioan. 13.

Page 13: caput II

considerabimus, an alia superioritas admittatur a Christo in contentione illa, quae ex aliquotum orta ambitione107, nonnihil turbavit chorum Apostolorum108.

XX. Habemus itaque Apostolis nihil aliud datum, nihil commissum, nisi purum Ministerium fidei Christi per Evangelii praedicationem ministerialiter & non potestative propagandae, & per baptismi usum salutarem. Certe Ioannes Turrecremata, Monarchicorum fortasse Antesignanus, dum conatur Petrum caput Ecclesiae tueri & explicare, tandem eo devolvitur, ut nihil aliud ei relinquat, nisi nudum Ministerium verbi, & Sacramentorum: quod nihilominus ad quencunq; spectat sacerdotem. Ait enim, Dicendum, quod licet B. Petrus non influxerit, nec successor eius influat motum & sensum spiritualem in membra Ecclesiae, nec per modum meriti, sive redundantiae, sicut Christus in quantum homo; tamen per modum Ministri, potestatem clavium secundum plenitudinem habentis, & thesaurum Ecclesiae dispensantis, influit ministerialem sensum, & motum, omnibus debite preparatis, ac Ecclesiae Sacramenta digne suscipientibus109 & affert ex Alberto Magno, officium Presbyterorum Ecclesiae esse in verbo doctrinae, & administratione Sacramentorum : ex quo confirmat officium Petri, & Papae, ut sunt caput visibile. Quid vero plus ab hoc Autore tribuitur hoc loco Petro & Papae, quam habeat quilibet sacerdos? nam quod nescio quam plenitudinem, & thesauri dispensationem addidit, verba sunt quibus in re nihil respondeat, ut ego inferius suis locis satis confirmo. Nunc accipio munus Apostolicum proprium fuisse ministeriale: pro quo quicquid necessarium erat & opportunum, hoc totum eis a Christo Domino est concessum, intra terminos tamen nudi ministerii.

XXI. Quia igitur potestas signorum, in curandis praesertim infirmis, & daemonibus ab obsessis eiiciendis, plurimum, ad ostendendam credibilitate articulorum Evangelii, prodesse poterat, & ad disponendos homines ad credendum, & ad bene operandum; sicut & linguarum donum, ut in omnes gentes & Nationes mundi disseminare possent Evangelium, vel maxime tunc erat necessarium: Idcirco Christus haec ipsis non negavit: In nomine meo Daemonia eiicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint non eis nocebit: super agros manus imponent, et bene habebunt, etc. Ipsi vero profecti pradicaverunt, domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis110. Sed potestas haec linguarum & miraculorum fuit Apostolis accessoria: & non tam personis seu officio Apostolatus, quam tempori necessaria. Audiamus Augustinum, si ipse est: Trium ergo officiorum, inquit, formae dono Spiritus sancti in Apostolos datae sunt: Prima est quae generalis est, quae in Pentecoste data est, non solum in Apostolos, verum etiam in omnes decidit Spiritus S. credentes: ut loquerentur magnalia Dei, linguis 107 Luc. 22.108 Infra c. 11. n. 7. huius.109 Lib. 2. de Eccles. 6. 23. ad 5.110 Marc. ult.

Page 14: caput II

diversis, unius gentis homines, Secunda forma specialis est: Non enim pertinet ad omnes credentes, sed ad Episcopos tantum, ut baptizatis per manus impositionem dent Spiritum S. quae inter Episcopos potest dici generalis111. Tertia forma est, quae solis Apostolis est concessa, in signis ac miraculis faciendis, ad fidei incrementum: semina enim sunt fidei virtutes per Apostolos factae. Itaque per ordinem officiorum Spiritus S. Apostolis datus est, ut primum decideret in eos, sicut in caeteros credentes in Pentecoste; Deinde quasi primi Sacerdotes aut Episcopi manus imponentes credentibus, darent Spiritum S. Nam prodigia ut fierent per Apostolos, temporis gratia est, non personarum. De potestate clavium, & sacramentorum, nobis erit alio loco sermo: nunc certe potestatem miraculorum non facimus per se proprium Apostolarum, nisi, ut diximus, exaccidenti, ut fuerit donum potius temporis, ut loquitur Augusti. quam personarum: & ut quid annexum officio praedicationis.

XXII. Dum adhuc mortalis inter homines ageret Christus Dominus, misit Apostolos ad praedicandum, exercitii in ipsis, in aliis vero dispositionis causa, ut nam supra dixi112: quia perfectum Evangelium nondum poterat praedicari: & illos gratia ac virtute signorum communivit. Et convocatis duodecim Discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem113. Et misit illos predicare regnum Dei, et sanare infirmos114. Et post duodecim Apostolos designavit et altos septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem; et locum quo erat ipse venturus. Et, curate infirmos, et dicite illis: Appropinquavit in vos Regnum Dei115. Pares igitur hactenus video hosce Discipulos septuaginta duos in illis duodecim, tam in officio praedicandi, seu potius preparandi viam, & auditorium Christo personaliter venturo: quam in potestate signorum & miraculorum. In quo non puto vere & proprie ad huc quemquam horum omnium de vero Apostolatu investitum, nisi post resurrectionem; quando solis undecim, ante ascensionem, verum Apostolatus officium commissum est, & post ascensionem Matthiae, ac Paulo116. Quibus tamen non solis miraculorum potestatem tradidit: sed simul multis etiam fidelibus ad fidem Christi per Apostolos conversis: ait enim, Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur; In nomine meo Daemonia eicient: linguis loquentur novis, etc117. Quamvis autem praecipue signa haec Apostoli essent operaturi: tamen etiam alii qui crediderunt, eandem potestatem habuerunt interdum: nam & in Casarea, loquente Petro, cecidit Spiritus S. super omnes qui audiebant verbum. Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro; quia et in

111 Quaest. 41. ex novo Test. par. 2.112 Num. 3. 4.113 Matth. 10., Marc. 3.114 Luc. 9.115 Luc. 10.116 Matth. 28.117 Marc. ult.

Page 15: caput II

Nationes Spiritus S. effusus est. Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum118. Paulus etiam donum linguarum in Ecclesia numerat: & non ut proprium tantum Apostolorum119.

XXIII. Nihilominus possumus in Apostolis plenitudinem quandam Spiritus, ut ipsorum propriam, agnoscere: non modo in tradendo eodem Spiritu baptizatis per manuum impositionem: de quo nos postea: sed etiam in signis ipsis & prodigiis faciendis. Quod Tertulianus consideravit super illa verba Pauli: Puto autem quod et ego spiritum Dei habeam120; Spiritum quidem Dei, inquit, etiam fideles habent; sed non omnes fideles Apostoli. Cur ergo cum fidelem dixerit, adiicit postea, spiritum se Dei habere, quod nemo dubitat etiam de fideli? Idcirco hoc dixit, ut sibi Apostoli fastigium redderet. Proprie enim Apostoli Spiritum S. habent, qui plene habent in operibus Prophetiae efficaciam, virtutum atque documentorum linguam, non quasi ex parte, quod ceteri. Sed donum hoc huiusce spiritus & potestatis, totum iam esse dicimus in gratiam fructuosae praedicationis, hoc est hominum conversionis ad fidem, quod erat primum & praecipuum Apostolorum munus & Ministerium.

XXIV. Scio inter praecipuas Apostolorum potestates a nostris numerati potestatem ligandi atque solvendi, claves tenendi, oves pascendi, hoc est, regendi; & autoritative cum iurisdictione gubernandi. Sed de huiusmodi potestatibus commodius agam in sequentibus. Nunc mihi illud satis est, in apostolis, me ullum aliud officium, nullum munus observasse nisi ministeria quae hoc capite recensui. Claudere vero & retinere; sive pascere; sintne ministeria tantum ut priora; an dignitas primaria & potestas; postea erit nobis libro potissimum quinto plene edisserendum: Et quatenus ista Apostolis competerent, non multo post explicabo.

XXV. Libet nunc caput hoc claudere enconomiis & praerogativis ab Augustino in Apostolorum honorem commemoratis; in quibus nihii aliud posuit, nisi quod ad ipsorum officium ministeriale nos etiam hactenus spectare ostendimus. Sicut enim ait121, Supra ceteras turbas fidelium, nec non antiquorum iustorum & Prophetarum, eminentes Apostolos suos volens Dominus ostendere, dixit ad eos; Beati oculi qui vident quae vos videtis; et aures qua audiunt quea vos auditis; multi enim Prophetae, et iusti voluerunt videre quae vos videritis, et non viderunt; et audire quae auditis & non audierunt. Item alibi: Iam, inquit, non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius; Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis122. Item ait idem alio loco; Quaecunque alligaveritis super terram erunt ligata et in

118 Act. 10.119 I. Cor. 12. et 14.120 I. Cor. 7., exhort. ad Cast.121 De sanct. 43. (2. de apost.).122 Matth. 23.

Page 16: caput II

coelo, et quaecunque solucritis super terram, erunt soluta et in coelo123. Item alibi sciscitanti Petro, quid sibi & sociis suis profuisset reliquisse omnia, & sequi redemptorem, respondit dicens, Amen dico vobis quod vos qui secuti estis me, etc.124 Isti sunt quia per ipsos lumen fidei & verae scientiae primum Dominus huic mundo tradidit; & ab errorum ac peccatorum tenebris gentes, ac populos eruit125, quia per eos terrigenae condimentum saporis vitae aeternae perceperunt, ut restringerent carnis lasciviam; & a putredinis peccatorum vermibus servarentur illaesi126. Isti sunt quos in fundamento coelestis aedificii positos, Ioan. in Apocalypsi sua describit127; quia praedicatio eorum, Ecclesiae fundamenta locavit. Unde Paulus ait, Vos estis cives sanctorum, et domestici Dei, super aedificati supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum128. Isti sunt duodecim Porta Hierusalem novae quae de coelo descendit129 quia per ipsos ianuam fidei primum intravimus, & inter cives sanctorum annumerati sumus. Haec Augustinus: qui profecto si in scripturis agnovisset potestatem aliquam Iurisdictionis, hoc est dominii, ac regii gubernationis: eam in hoc suo encomio non praetermitisset. Sustine vero, & suspende, quaeso, parumper (Lector) iridicium circa illa verba (Quaecunqe alligaveritis, etc.) nam de illis erit mihi saepius sermo repetendus: & ad aliud caput transeamus.

________________________________________________________________________

123 Matth. 18.124 Matth. 19.125 Matth. 5., lux mundi.126 Matth. 6., sal terrae.127 Apoc. 21., lapides pretiosi.128 Ephes. 2.129 Apoc. 21.