de loco diu occulto pompeii tropaeorum

57
DE LOCO DIU OCCULTO POMPEII TROPAEORUM IN SUMMO PYRENEO MONTE

Upload: ally

Post on 04-Feb-2016

51 views

Category:

Documents


0 download

DESCRIPTION

IN SUMMO PYRENEO MONTE. DE LOCO DIU OCCULTO POMPEII TROPAEORUM. C. SALLUSTII CRISPI (86 - 34 a.Chr.n.) Historiae (fragmentum libri IV n°54). « Pompeius devictis Hispanis trophaea in Pyrenaei jugis constituit. ». - PowerPoint PPT Presentation

TRANSCRIPT

  • DE LOCO DIU OCCULTOPOMPEII TROPAEORUMIN SUMMO PYRENEO MONTE

  • C. SALLUSTII CRISPI (86 - 34 a.Chr.n.) Historiae (fragmentum libri IV n54)Pompeius devictis Hispanis trophaea in Pyrenaei jugis constituit.(Pompelo, quam urbem Hispaniae septentrionalis Pompeius condidit dum bellat cum Sertorio.)

  • STRABONIS (ca. 64 a.Chr.n. - ca. 23 p.Chr.n.) GeographicaIII, 4, 7. [...]

    III, 4, 9. . [...] [] . . [...]

  • STRABONIS (ca. 64 a.Chr.n. - ca. 23 p.Chr.n.) GeographicaIII, 4, 7. Medio spatio inter Iberi sinum ac Pyrenes juga in quibus collocata sunt tropaea Pompeii prima civitas est Tarraco [].III, 4, 9. Atque fluit prope rivus e Pyreneo orsus cuius os Emporitanis portus est. Agri autem quem mediis in terris tenent altera pars laeta est, altera vero spartum fert, genus junci minime utile palustreque: hunc autem campum juncarium nuncupant. Quidam [eorum] et juga Pyrenes accolunt usque ad trophaea Pompeii, per quae iter est ex Italia in ulteriorem quam vocant Hispaniam, maxime Baeticam. Hoc autem iter tum mari appropinquat tum ab eo se amovet imprimisque in eis partibus quae ad occidentem sitae sunt. Tarraconem ducit a Pompeii tropaeis per campum Juncarium [...]. (Locus litteris Italicis a Petro de Marca in Marcae Hispanicae libro I,11, 1 Latine conversus est, ceteri vero a me)

  • C.PLINII SECUNDI MAJOR (ca. 23 79) Naturalis HistoriaIII, 4, 1. Pompeius magnus trophaeis suis, quae statuebat in Pyrenaeo, DCCCLXVI oppida ab Alpibus ad fines Hispaniae ulterioris in ditionem a se redacta testatus est.

    VII, 27, 1. Excitatis in Pyrenaeo trophaeis, oppida DCCCLXXVI. ab Alpibus ad fines Hispaniae ulterioris in ditionem redacta victoriae suae adscripsit, et majore animo Sertorium tacuit.

  • FLORUS, Epitomae liber I, 37, 6 (vel III, 2)Et Domitius Aenobarbus et Fabius Maximus ipsis quibus dimicauerant locis saxeas erexere turres et desuper exornata armis hostilibus tropaea fixerunt, cum hic mos inusitatus fuerit nostris. Numquam enim populus Romanus hostibus domitis uictoriam exprobrauit.

  • DIONIS CASSII (ca. 150 - ca. 235) Historia RomanaXLI, 24. Ipse [videlicet J.Caesar] navibus Tarraconem usque subvectus, inde per Pyrenaeos montes progressus, trophaeum ibi nullum constituit quoniam ob eam rem Pompeio jam ante obtrectatum fuisse noverat, aram autem magnae molis ex lapidibus politis constructam haud procul a trophaeis Pompeii posuit. (Petrus de Marca tradidit in Marcae Hispanicae libro I, 11, 11)

  • C. SALLUSTII CRISPI (86 - 34 a.Chr.n.) Historiae (fragmentum libri III n6)Pompeius a prima adulescentia sermone fautorum similem fore se credens Alexandro regi facta consultaque eius quidem aemulatus erat. Nota F.Kritz editoris (1856) :Quam vanus fuerit Pompeius, Sallustius comparata Sertorii gravitate ostendisse videtur. De affectata illius similitudine cum Alexandro, cf Plutarch. in Pomp. c. 2, 46).

  • Iuncaria XII. Deciana IIII. In Summo Pyreneo V.Ad Centenarium XII. Illiberre VII. Ruscinone VI. Narbone XXI.Mansiones vel mutationes in Itinerario Antonino compendiario :Iuncaria m.p.XVI Ad Pireneum m.p.XVI Ad Stabulum m.p.XLVIIII Salsulis m.p.XXX Narbone XVI

    Mansiones in poculo Vicarello n1 :Iuncariam XV. In Pyreneum XVI. Ruscinonem XXV. Combusta VI. Narbonem XXXII(Figueres)(Panissars)(Chteau-Roussillon) (Rivesaltes) (Narbonne)

  • POCULUM VICARELLO n1VALENTIAM (Valence) XX SAGYNTUM (Sagonte) XVI AD NOV(O)LAS (?) XXIIII ILDUM (sur la cte ?) XXII INTIBILIM (Traiguera) XXIIII DERTOSAM (Tortosa) XXVI SUBSALTUM (au pied du Coll-de-Balaguer) XXXVII TARRACONEM (Tarragone) XXI PALFURIANAM (Altafulla) XVI ANTISTIANAM (La Rpita) XIII AD FINES (Martorell) XVII ARRAGONEM (Nuestra-Seora-de-la-Salud ?) XX SEMPRONIANA VIIII SETERRAS (Hostalric ?) XXIIII AQUIS VOCONTIS (Caldas-de-Malavella ?) XV GERUNDAM (Grone) XII CILNIANAM (Cervi-de-Ter) XII IUNCARIAM (Figueras) XV IN PYRAENEUM (passage des Pyrnes) XVI RUSCINONEM (Chteau-Roussillon) XXV COMBUSTA (Rivesaltes) VI NARBONEM (Narbonne) XXXII BAETERRAS (Bziers) XVI CESSERONEM (Saint-Thibery-sur-l'Herault) XIII FORO DOMITI (Montbazin) XVII SEXTANTIONEM (Castelnau-le-Lez) XV

  • Marie-Louise Blangy quae prima effosiones archeologicas in vero loco direxit.

  • DIXI.

    In hanc magnificam regionem vos duco, ut ruinas Pompeii Magni tropaeorum visitemus. In quo imaginis angulo sitae sint, ipse scio sane sed postquam hoc monumentum Romanum unum e celeberrimis fuerat, a fundamentis fere destructum est ita ut homines recentium temporum id signum vanae gloriae diu inquisiverunt. Ante nos Galliam videmus. A laeva montium declivitas ad Hispaniam spectat. Longe prospicimus summum montem Canigonem nivibus etiam aestate opertum, propius vero vallem ubi habito, ultimam quidem ante fines, Vallem Asperam nuncupatam...*Inde nunc strata autocineta, post viam Romanam...*Mox autem trames Traminis Grandis Velocitatis quod dicitur juga Pyrenaea transcurrit... (in hac imagine in Hispaniam vel Cataloniam meridionalem versus oculi nostri conspectum ferunt)*Hic IGITUR limes inter Hispaniam Galliamque situs est sicut erat duobus milibus annorum ante. Adhuc prominet castrum Bellegarde vocatum quod clarissimus Ludovici XIV architectus militaris, Vauban dico, munivit ut fauces non solum natura sed etiam arte custodirentur. Sed post hoc exordium non inutile ut locos argumenti nostri facile mente fingatis, ad saeculum Pompeii redeamus ut ab illo tempora quoque transgressi intellegamus cur ruinae illius Tropaeorum non facile repertae sint...*Nam a temporibus Romanis, limes non semper hic fuit ; nonnumquam enim in cursu saeculorum multum declinatus est... Hanc chartam geographicam eius temporis quo Christus natus est plane recognoscitis. Sed limitem Pyrenei occidentalis attente adspicite simul cum, recentioribus chartis praebitis, ad aevum hodiernum regrediemur...*Nam temporibus regum visigotorum, cuius aurea aetas saeculo VII exeunte designari potest, utrumque Pyrenaei latus in eodem regno includebantur. Tunc limes regni Francorum longius ad septentrionem situs erat et locus ubi convenimus proximus finibus quas Rhodanus flumen duobus gentibus hostibus offerebat...*Sequenti saeculo, regno visigotarum a Musulmanis deleto, Franci, Musulmanis vice sua victis, saltum Pyrenaeum tandem occupaverunt atque Carolus Magnus usque Barcinonem (nec ultra sicut sperabat) agmina duxit limitemque imperii sui posuit. Quorum bellorum vestigia inter homines nunc Catalanos vocatos manserunt per fabulas commenticias de nonnullis locis ; de quibus locis et fabulis in altera acroase locuturus sum...*Ita vero ei primi comites apparuerunt qui duobus post saeculis, regibus Franciae eos non jam defendentibus, in finibus Marcae Hispanicae quae dicebatur, novum Cataloniae regnum instituerunt. Tunc scilicet limites provinciarum Romanarum iamdiu hominibus nihil significabant...*Vicissitudinibus rebusque novis novae gentes ortae erant quibus interfuit gens Catalana cuius reges medio aevo regnum in illa parte Europae potentissimum constituerunt, sicut docet haec charta anni MCCCC (millesimi quadringentesimi). Lingua eorum, scilicet Catalana, scripta fere tam vetera reliquit quam aliae linguae Romanicae sicut Francogallicae vel Hispanicae ipsiusque linguae fines in Francogallia usque saeculum vicesimum eaedem ac fines veterum regnorum manserunt : haud in summo monte sed paulo longius in septentrione, post Perpinianum, adhuc nunc apud seniores occurrunt...*Sed vetus regnum Catalano-Aragonense matrimoniis in regnum Hispanicum reductum est...*atque s.XVII ineunte rex Francorum, Ludovicus XIII, septentrionales et Catalanos comitatus recuperare statuit simul cum finibus antiquis inter Galliam Narbonensem et Hispanias !.. Itaque Ludovicus XIII agmina duxit usque juga Pyrenaea pagumque Rossilionensem armis conquisivit.*Asta Olivari, dicat aliquis ! Perdidimus primum argumentum nostrum ! - Minime, amice ! Quia cum arma tacent, tempus est foederis faciendi sive certaminis diplomatici ineundi. Tunc narratio mira fit quoniam legati regum Hispaniae atque Franciae testibus antiquissimis citandis novum ac justum limitem designaverunt. Haec disceptatio qua ratio et auctoritas historica post vim armorum diuturnam pactionem imponeret plures conventus pluresque annos exegit ! Omnium maximi momenti conventus Cereti in urbe Vallis Asperae ubi habito evenit. In illa lite cui pendebant tot homines usque tempus nostrum, declarari licet victorem Petrum de Marca fuisse. Virum doctissimum ac eruditissimum, in Vasconia natum (ita ut idiomata populorum huius regionis bene novisset), magistratum, post uxorem defunctam Tolosanum archiepiscopum, propugnatorem theologiae Gallicanae, cuius tandem scientia ac probitas non solum pactionem regalem et pacem firmavit sed etiam litteras auxit suis scriptis Latinissimis...*Nam in opere nunc clarissimo suo, plurima veterrimaque documenta non solum collegit atque servavit sed etiam maxima doctrina et ingenio explanavit. Recordamini fuisse condicionem pacis ut Gallia coerceretur intra suos limites antiquos, qua Hispanias attingebat. Hoc quidem plane monstrat quam vim antiquissima gesta in Europa imprimisque Romana in novissima habeant... Ergo quae sunt ea documenta quibus res antiquae recognosci potuerint ? Sunt eadem nunc ac tempore Petri de Marca atque duorum generum : primum enim sunt documenta scripturarum (vel etiam fabularum ore traditarum de quibus quidem locuturus sum in futura oratiuncula), deinde rerum diu sepultarum et in lucem reductarum ab eis qui hodie archeologi vocantur. Jam intellegitis per quas ambages ad argumentum initii revertamur !..*Scriptores enim antiqui, quid dicunt ? Omnium antiquissimus Sallustius est qui aequalis temporum illorum est. De tropaeo brevissimam mentionem facit. Postquam Sertorius praetor Romanus et dux Hispanorum rebellantium anno LXXII (septuagesimo secundo) necatus est, Pompeius finem secessioni provinciae imponere tandem potuit. Tunc igitur in Italiam (ubi bellum servilem eum exspectabat) reversus est ea via terrestri quae per Pyrenaea juga perque Provinciam Narbonensem ducebat...*Sed qua via ? Quibus faucibus montes transivit ? Legati foederis Pyrenaei initio disceptationum non consentiebantur...*De hac re Strabo, ut solet, omnium antiquorum auctorum certissimus est. Certe Geographica sua Graece composuit. Sed conversionem Latinam legamus harum scripturarum maximi momenti quod ad argumentum praesens attinet...*In hoc libro Augusti saeculi, Pompeianis gestis paulo anterioribus, legi potest Tropaea quasi metam vel potius terminum inter Gallias et Hispanias habitum esse. Primum horum excerptorum amplam regionis descriptionem facit. Alterum vero in res acutiores eos qui legunt inducit. Nomina autem recognoscenda sunt ab eis qui regionem illam cognoverunt : hodie Empurda Catalane nuncupatur illa terra quae a Pyrenes vel Pyrenei latere Hispanico latet, primumque oppidum quo conducit autoraeda a Francogallia La Junquera nomen habet. Haec verba quoque adnotate : tropaea Pompeii, per quae iter est, Graece din quasi aedificium satis magnum erat ut via inter vel etiam sub eius lapides transiret...*Octingenta sexaginta (aut septuaginta) sex oppida ! C.Plinius secundus qui paulo post testimonia aliena duplicat et tradit, descriptioni ipsius monumenti quoddam notabile addit quod formam tropaei a Strabone subjectam comprobet : eius verba haud certius locum indicant. Tamen per ea discimus parietes tropaei plurimis inscriptionibus ornatos fuisse, sine dubio litteris in marmoreum incisis. Quod etiam significat haec tropaea Romana tunc novi generis fuisse...*In hoc nummo ad gloriam Caesaris Octaviani sc. Augusti, quid essent principio tropaea Romana bene perspicitur :Ut Petrus de Marca ipse explicat (XI,1,2), statuebantur a ducibus victoria potitis, vel temporaria, vel etiam perpetua. In illo, victoria navalis Actii rostro ancoraque sine dubio significatur... *Quid primum fuissent temporaria, etiam haec sculptura columni Trojani illustrat : Fiebant spoliis hostium ad formam trunci corporis in victoriae monumentum appensis ad arbores obvias IN LOCO CERTAMINIS. (P. de Marca, I,11,2)...*Pompeius vero, cum tropaea perpetua id est constructa erexerit, id non primus imperator fecit. Nam talia monumenta saeculo anteriore exeunte reperimus ubi mos illuc usque inusitatus erat. Mos enim erat Graecorum. Tamen, diu apud eos ipsos, a quibus tropaeorum usus manavit, ut notat Petrus de Marca, nonnisi fortuitis lignis erecta sunt, NE ODIA ESSENT IMMORTALIA, ut observat Diodorus Siculus (lib.XIII). Quare PARUM PROBATUM apud illos eorum factum ait Plutarchus qui primi E LAPIDE AUT AERE TROPHAEUM EXCITARUNT. Quod a Thebanis Cicero scribit factum esse post devictos Lacedaemonios. (Marcae Hispanicae liber I, 11, 2). Sed Senatus Populusque Romanus, tempore Domitii Aenobarbi Fabiique Maximi, qui ipsi cum elephantibus in Gallia dimicaverunt, Carthagine ipsa victa destructaque, ferocibus Gallis debellatis, jam neminem metuunt : in illa occasione, pavor hostibus injectus est in pugna (cum elephantibus) ac POST pugnam (cum illa trophaea saxea novi generis). De his gestis Strabo etiam affirmat Fabium Maximum erexisse in loco certaminis tropaeum marmorei candidi duoque templa primum Marti alterum Herculi dedicata. Quae aedificia praesentiam et imperium Romanorum perpetuum in illis terris, in illa prima eorum provincia, significabant...*Ergo, eorum qui ante se vicerant exemplum secutus Pompeius tropaea fixit. Nihilominus primus videtur esse qui id fecit NON IN LOCO CERTAMINIS, sed in montibus Pyrenaeis, ad viam publicam. Cuius monumenti eo melior imago in Gallicis Alpibus superfuit quod in illo loco ubi Augustus anno VI / VII tropaeum suum statuit, montes, et mare, et viam Romanam invenimus et turrem firmo et caementario opere constructam in qua inscriptiones nominum gentium Alpinarum a se devictarum insculpi voluit Augustus, Pompeii forsitan exemplo (cf Plinius Secundus, Hist. Nat. III, 24)... *Recentius nomen huius loci clarissimi in quadam scriptura XI s. prima vice apparet : LA TURBIA non nisi deformata et Latina appellatio Turris viae est...*Ut Pompeius, Augustus locum eminentem elegit ad viam sui nominis nuncupatam sc. Viam Juliam Augustam (quae oram maritimam ab Italiam ad Rhodanum sequebatur). Qui locus etiam terminus est inter Galliam Alpes Maritimas et Italiam. Itaque mirum in modum proximus esset conspectus summi Pyrenei cum Pompeii tropaeis si haec saeculorum injuriis superfuissent. Haec enim Petrus de Marca saeculo suo, visu deficiente, in libris inquirit ut certum locum ratione inveniat...*Postremus fons antiquus de loco illo in altero Graeco historico reperitur, quem Petrus de Marca ita Latine tradidit. Ille solus est qui de his rebus nos certiores faciat :Primum quaedam ara haud parva prope situm Pompeii Tropaeorum a Julio Caesare ipso posita est. Quae ara, statim dico, adhuc non reperta est.- Deinde eadem vituperatio de Tropaeis orta est apud Romanos ac de effigie margaritarum de qua Plinius locutus est. Nam cum locus Plinii incertus est (utrum de sculpta imagine loquitur an tropaea ipsa imaginem victoris voluit ?), tamen haud dubium est Romanos tropaea Pompeiana interpretatos esse quasi monumentum ad gloriam propriam... *Quod concordet cum hoc Sallustii Historiarum fragmento quod his verbis adnotavit Fredericus Kritz editor. Tropaeum igitur Pompei quasi signum cuiusdam novi aevi ab aequalibus sentiebatur ubi Respublica et mos majorum uni homini potentissimo cederet. Modo suo Pompeius Caesarem futurosque principes praefigurat. Hic est locus communis apud historicos Romanos mores antiquos lapsos esse, vimque recentium vitiorum partim a Graecis introductorum fecisse ut Respublica bella civilia cladesque eiusdem generis sufferret...*Ceterum non plura leguntur de tropaeis Pompeianis apud antiquos scriptores. Quae lacuna modernos, dum quaelibet vestigia visere non possunt, confusiores relinquit. In illa investigatione, Petrus de Marca simul cum doctis Hispanis documenta alterius generis jamque bene nota quasi arbitros adhibuit sed arbitros qui studia critica exigunt. Primum citat Itinerarium Antoninum (I, 11, 4 sqq) quod vias publicas Romanas describit, intervallis inter mansiones computatis. Commodum imperatorem qui fuerit ultimus Antoninus studium et curam omnium imperii viarum metiendarum a scriptoribus Historiae Augustae dicitur. Currus ad hoc aptos et plurimos fecit. Venierunt vero post imperatorem mortuum. Etenim eidem scriptores illud Commodi studium et curam vitium appellant. Postea igitur hanc ingentem operam forsitan ante Commodum inceptam tum deposuisse creditur, nec vero collectionem numerorum locorumque omnem terminum habuisse, sed posteriores additiones non nisi privatas fuisse. Haec editio moderna monstrat duplicationes itinerarii quod dicitur plurimas fuisse quae inter se nec de numeris nec de nominibus semper concordant. Hanc difficultatem scit Petrus de Marca qui ipse mentionem facit alius descriptionis quam compendiariam sed in numeris corruptissimam dicit (cf I, 11, 8)...*Itineraria Antonina adnotata dicuntur quia nulla repraesentatione ornantur, qualis clarissima Tabula Peutingeriana quae medievali aetate confecta XVI saeculo publicata est, eandemque cognovit Petrus de Marca (cf I, 11, 8-9)... *Comparatio inter haec documenta clare monstrat quam difficile sit istos numeros et nonnullos locos in numeros et locos hodiernos interpretari ! Quae obscuritas ex eo venit quod tales compilationes fuerunt quales opera historica et geographica. Ad tempora varia spectant ubi viae et mansiones ipsae differebant.Hac in ima imagine complementum cuiusdam tertii documenti quod Petrus de Marca non cognoverat exhibetur : inscriptiones non minoris momenti in quodam poculo quod saeculo XIX forte repertum est...*Non unum sed quattuor pocula argentea et similia inventa sunt in fonte thermarum cuiusdam Italici oppidi, haud longe Roma, nomine Vicarello. Etiam vasa Apollinaria appellata sunt ideo quod thermae illae Apollini dedicabantur, vel vasa Gaditana quippe quae iter Gade in extrema Baetica initium faciens describant. Inter decem et xv centimtris altitudine ghabent, vi et 7 diametro...*Hae sunt omnes inscriptiones eiusdem poculi. Nomina prioris imaginis recognoscimus in secundo spatio. De vera significatione illorum nil dicam ne vobis molestiae sim. Satis sit dicere mensuras horum poculorum acutissimas esse, acutioresque quam in Tabula Peutingariana et Itinerario quia viator attentissime computavit milliaria sive columnas apud viam inter oceanum et Romam dispositas...*Omnia igitur documenta antiqua ad illum vicum nos ducebant quem hodie Le Perthus vocant, quae appellatio ex Latino portus vel portuum vocabulo sane provenit quamlibet aperturam et strictam viam aut maritimam aut montanam designanti. Ibi via Romana in duas partes se dividebat. Fortunate autem non in apud hanc qua strata hodierna viatores perducunt nec sub vici aedificiis situm erat tropaea...*Ad terminum illarum desertarum faucium quarum utroque latere Romana castra III saeculo erecta sunt reperta sunt tropaea...

    *Haec mulier nunc aetate provecta quae mihi amica est in Gallia Belgica adolevit et gradum magistrae assecuta est sed permultos jam annos in hac adversa Galliarum extremitate vitam agit...*Hic ergo effodendum erat, in adverso latere eius collis quem castrum nomine Bellegarde coronat...*In hoc summi Pyrenaei collo moles terrae, ipsa arbustis et runcis ubique operta, ruinas celaverat liberique inscientes vici proximi saepe ludebant...

    *Haec est columna finium inter Galliam et Hispaniam modernam, quae columna insuper ruinas saeculo XVII, paulo post foedus Pyrenaeum factum, erecta est. Nos adversus est Hispania...*Hic autem res jucunda auditu narranda est. Dum ruinae loci omnino celantur, hunc solum et summum lapidem, dextra manu, emersisse audivi, quem pro summo quodam sepulcro ab aliquo incola haberetur. Quare id aperire conatus est rastro fodendo ! Videlicet, post longos vanosque conatus, inceptum stupidum deposuit. Bene fecit. Multo diutius fodenda essent haec altissima et gravissima fundamenta alicuius monumenti maximi !..*Non solum hi miri lapides sed etiam via Latina sub mole inventa est. Sed in eis a saeculo XI monasterium Sanctae Mariae de Panissars superstructum est quod ipsum XVII s., post multa bella inter Francogallos et Hispanos, in ruinas et oblivionem cecidit. Illic igitur monachi usque ad tempora recentiora viatores acceperunt, quod satis monstrat longissimum temporis spatium quo via antiqua in usu mansit. Via Latina in hac ima imagine aspicitur cum in summa imagine absida non Mediaevalis ecclesiae ipsius sed capellae infra ecclesiam positae i.e. cryptae videtur...*Cuius in parietibus adhuc paululum picturarum et colorum superfuit...*Aedificium Romanum, quodlibet fuerat, a fundamentis destructum est et terrae tremoribus forte et praecipue hominibus posteriorum temporum, quibus, sicut alibi, hic situs latomiae factus est quippe qui lapides iam excisos in promptu ad novas constructiones praebuerit. E.g. alii in muris monasterii novum usum habuerunt, alii in muris castrorum Romanorum haud procul III saeculo aedificatorum, alii in ipsis proximis domibus. Vauban ipse ruinas relictas emit quo facilius castrum suum in summo colle proximo faceret...

    *Tamen non solum nonnulla fundamenta supersunt sed etiam omnia loca ubi alia, saxis exesis, substructa erant ita plane conspiciuntur ut forma et magnitudo aedificii repraesentari possit : pedeplanis enim quadratum erat XXX metra latum et XXXV metra longum, quae proportio rationi numerorum classicae adaequatur alterius lateris C Romanos pedes lati, alterius CXX. Praeterea in hoc ipso quadrato fundamenta alterius quadrati tabulatum sustinentis in lumen edita sunt...

    *Fundamentorum lapides ad minus plus singuli metri longitudine, latitudine altitudineque plus semimetri sunt. Itaque magnum opus id appellant. Cava in summis eis hic videmus quae facta erant sive ut lapides tollerentur sive ut inter se ligarentur fibulis ligneis, ut ita dicam. Insuper elevatum est opus caementicium quod etiam in loci saxis gradtim exesis pressum erat...*Fundamentorum in medio quadrato transitur via Latina. Strabonis descriptio quam modo legimus cum hoc concordat. Cum autem nonnulla photographemata aliam et plerumque falsam imaginem inducant, via hic Latina non strata stricto sensu significat. Nam Romani vires et impensas parcebant cum satis solido procedere liceret...*Sed saxa a Romanis consulto cavata esse videntur ut carrus sive lapidibus aedificationis sive mercibus sarcinisque gravati magnam declivitatem superarent...*Haec omnia reperta satis sunt igitur ut hanc repraesentationem in castro Bellegarde nomine praebitam conficeretur. Ex hoc monumento quod saeculis superesse deberet, nihil plus superest...*Nec quidem ulla inscriptio nisi nonnullae litterae vix legendae in septem fragmentis cuiusdam miliarii Constantini temporis in muro ecclesiae repertis...*Quod marmorea sunt huius miliarii fragmenta confirmat hunc locum finem Domitiae viae ac caput Augustae fuisse...*Post bella inter Francogallos Hispanosque gesta ruinasque ipsas vastatas, locus in cartis geographicis non jam apparet. Ipsi enim monachi paulo longius novum coenobium sive prioratum Sanctae Mariae de Panissars denuo condiderunt. In hac carta XVII exeuntis (ex libro Petri de Marca, 1688) fauces nomine Panissars et fauces nomine Perthus clare distinctae sunt...*Hodie vero novum coenobium ipsum in ruinas cecidit quae ruinae nec in modernis cartis quidem geographicis notantur nisi nomine loci : col del Priorat vel col du Prieur. Nihilominus, Maria-Ludovica docente, eum locum paulo ultra fines hodiernas in silva reperi...*Lapides Romani hucusque vecti sunt...*Sub solo ruinatam cameram intrare licet...*Quae capella fuisse videtur ubi XIX et XX saeculo, post monachos profectos, latrones murum erexerunt ut thesauros suos celarent...*Sed satis hactenus. Regrediamur ultima vice ad priorem locum nomine Panissars unde duo milibus annorum abhinc Pompeius Magnus Hispanias victas superbe despicere potuit, insciens tropaei vanitatis...*Duo milia annorum per quae humilia vestigia illius monumenti ab omnium conspectu penitus ablata sunt. Eodem tempore scripta relicta non muta erant. De hoc loco iterum docere volui quam in modum philologia et archeologia se ipsas adjuvent et illustrent ut veritatem historicam comperiamus vel ad minus ei appropinquemus. Altera enim fallente, altera non tam clare loquitur. In hoc situ, nulla inscriptio clare nos docet id esse Pompeii tropaea sed parva vestigia simul cum verbis scriptorum id satis clare approbant...*Sed hora est ab hoc loco decedendi. Etenim illa hora qua has imagines impressi, iam sex horas pedibus semitas montium domo triveram atque longum iter me exspectabat usque ad alia loca de quibus, inter multa et alia, vobis in futura oratiuncula perloquar. Gratias vobis ago pro attentione et indulgentia !*