aethiopes

Download Aethiopes

If you can't read please download the document

Upload: ldkshevchenko9

Post on 13-Dec-2015

23 views

Category:

Documents


5 download

DESCRIPTION

Etiopcxzycy

TRANSCRIPT

Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, PL 211, 0208C(auctor fl. 1150)

Aethiopesenim daemones significant.

Aelredus Rievallensis, De Iesu puero duodenni, PL 184, 0866C(auctor 11101167)

Ibi certeAethiopissamutat pellem suam: ibi pardus mutat varietatem suam; ibi solus Pharisaeus non exspumat superbiam suam.

Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, PL 210, 0969A(auctor 1128-1203)

Dicitur conventus malorum, unde propheta: Pro iniquitate vidi tentoriaAethiopiae, id est secreta malorum.

Alcuinus, Adversus haeresin Felicis, PL 101, 0096A(auctor 730-804)

Aliquando veroAethiopiaenomine specialiter gentilitas designari solet, infidelitatis prius nigra peccatis, quam veniente Domino Habacuc propheta vidit timore perterritam et ait: TabernaculaAethiopumexpavescent tabernacula terrae Madian (Habac. III, 7) . David quoque propheta videns, quod ad Iudaeam redimendam veniret Dominus; sed ante gentilitas crederet, quam Iudaea sequeretur, sicut scriptum est: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25) , dicit:Aethiopiapraeveniet manus eius Deo (Psal. LXVII, 32) , id est, priusquam Iudaea credat, salvandam se offert omnipotenti Domino, peccatis nigra gentilitas.

Ambrosius Mediolanensis, De Noe et Arca, PL 14, 0416C(auctor 340-397)

ColorAethiopistenebras animae squaloremque significat, qui adversus lumini est, claritatis exsors, tenebris involutus, nocti similior quam diei.

Ambrosius Mediolanensis, De paradiso, PL 14, 0281D(auctor 340-397)

Quid tamAethiopiaesimile, quod etiam nigrum est quibusdam tenebris peccatorum?

Ambrosius Mediolanensis, De paradiso, PL 14, 0304A(auctor 340-397)

Satis est enim nobis videre Satanam sicut fulgur de coelo cadentem, secundum vocem Domini (Luc. X, 18) , et dantem escam non luminis, sed noctis et tenebrarum filiis; quia scriptum est: Dedit eum in escam populisAethiopum(Ps. LXXIII, 14) . Hoc igitur de eo dictum est, quod non mandaverit tangi.

Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, PL 15, 1699C(auctor 340-397)

Ne forte quem admodum panis vita est, ita etiam panis mors sit; sunt enim qui manducant panem doloris (Psal. CXXVI, 2) : sunt etiamAethiopumpopuli qui acceperunt in escam draconem (Psal. LXXIII, 14) . Absit a nobis venenum draconis vorare; habemus enim panem verum, panem illum qui descendit de coelo.

Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, PL 15, 1802C(auctor 340-397)

Imaginem Caesaris non habet Petrus, quia dixit: Reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27) . Imago Caesaris non reperitur in Iacobo vel Ioanne, quia filii tonitrui sunt (Marc. III, 17) : sed reperitur in mari, ubi dracones illi contritis capitibus super aquam, et ipse draco maior comminutus caput, datur in escam populisAethiopum(Psal. LXXIII, 14) . Si ergo non habuit imaginem Caesaris, cur dedit censum?

Ambrosius Mediolanensis, Hexaemeron, PL 14, 0247B(auctor 340-397)

Dicit enim Hieremias: Si mutabitAethiopspellem suam, et pardus varietatem suam (Hier. XIII, 23) . Non solum enim de figura, sed etiam de mobilitate furoris istud accipitur; eo quod tenebrosis et inquietis ac mobilibus infidae mentis atque animi mutationibus decoloratus populus Iodaeorum boni propositi gratiam iam tenere non possit, nec ad emendationem ullam correctionemque remeare, qui semel ferinam induerit immanitatem.

Anselmus Laudunensis et schola eius Glossa o, Expositio in XX primos Psalmos, PL 114, 0763D(auctor -1117)

Chusi interpretaturAethiops, significat diabolum, vel Iudam proditorem, seu populum Iudaeorum, qui post acceptam beatitudinem ad peccatorum nigredinem sunt conversi.

Arnobius iunior, Commentarii in Psalmos, PL 53, 0426B(auctor fl.460)

Aethiopesnigredinis circumdati perfidia, non in corio carnis, sed in sensibus animae.

Arnobius iunior, Commentarii in Psalmos, PL 53, 0431B(auctor fl.460)

Hi ergo qui daemoniorum meridianorum ruinam patiuntur, nigri fiunt apud Deum, et pro ipsa nigredinis perfidiaAethiopesappellantur.

Arnobius iunior, Commentarii in Psalmos, PL 53, 0431A(auctor fl.460) Confirmasti in virtute tua mare, tu confregisti capita draconum in aquis, id est, capita daemonum in baptismate. Quod autem aquis dixit, voluit ostendere unum baptisma in aquis posse omnibus celebrari, fluminum, maris, fontium, torrentium, stagnorum, ibi capita daemonum confringuntur, id est, in omnibus aquis. Caput autem draconis magni in poenitentia confringet Dominus, et dat eum in escam populo Aethiopum. Aethiopes a plaga meridiana nigri sunt. (0431B) Hi ergo qui daemoniorum meridianorum ruinam patiuntur, nigri fiunt apud Deum, et pro ipsa nigredinis perfidia Aethiopes appellantur. Hi itaque cum baptizarentur, quia in aquis confracta sunt capita daemonum, venenum omne in aquis fluentibus evanuit. Et illos iam mundos, cum ab omni veneno defaecatos exhibuit, nunc in sicco positis, draco magnus ipse princeps draconum advenit, quem suis cibantes nefariis factis veneno eius iterum nigrarunt. Verum quia poenitentibus auxilium divinae pietatis occurrit, confringitur et huius caput draconis in sicco. Aqua ibi sola lacrymarum est. Et quia non sunt fluvii circa eum salientes, quae tantum nefas veneni abluant, datur eis in cibo, et dicitur eis: Quando draconum capita in aquis vobis confracta sunt, gustastis et vidistis quam suavis est Dominus. (0431C) Modo quia Dominum reliquistis, gustate et videte quam amarus est diabolus. Ibi gustastis mel et lac, hic gustate cinerem pro pane, et lacrymas vestras in poculis miscete. Ibi vestes candidas et mundas, hic sacceas sordidas. Ibi habuistis gaudium, hic mugitum gemitumque inter suspiria excrepate. Sicque Aethiopes esse cessabitis, et pristinus vobis candor splendorque reddetur